Epistolae 11.19.1
Si pacem postulant, arma deponant: si satisfaciunt, quid minantur? Aut si comminantur, sciant quia a sacerdotibus Dei non timentur.
PL 3, 826Bもし彼らが和解を求めるなら、武器を捨てよ。もし償いを果たしているなら、なぜ脅すのか。あるいは、もし脅しているのなら、神の司教たちから恐れられてはいないと知るがよい。
Epistolae 11.19.2
Neque enim et Antichristus cum venire coeperit, introibit in Ecclesiam, quia minatur; aut armis ejus et violentiae ceditur, quia resistentes perempturum se esse profitetur.
PL 3, 826B実に、反キリストでさえ、来たり始めるとき、脅すからといって教会の中に入り込みはしない。彼の武力と暴力に屈するのも、抵抗する者を滅ぼすと公言するからといって、そうなるのではない。
Epistolae 11.19.3
Armant nos haeretici, dum nos putant sua comminatione terreri: nec in pace nos dejiciunt, sed magis erigunt et accendunt, dum ipsam pacem persecutione pejorem fratribus faciunt.
PL 3, 826B異端者たちは、自分たちの脅しに我々が怯えていると思いながら、実は我々を武装させている。彼らは平和のうちで我々を打ち倒しはせず、かえって奮い立たせ、燃え立たせる——そうして彼ら自身が、まさにその平和を、兄弟たちにとって迫害よりも悪いものにしているのである。
Epistolae 11.19.4
Et optamus quidem, ne quod loquuntur furore, impleant crimine; nec qui verbis perfidis et crudelibus peccant, factis quoque delinquant.
PL 3, 827A彼らが怒りにまかせて語ることを、犯罪によって満たすことのないようにと、我々は望んでいる。また、不実で残酷な言葉によって罪を犯す者たちが、行いにおいてもまた罪を犯すことのないようにと。
Epistolae 11.19.5
Oramus ac deprecamur Deum, quem provocare illi et exacerbare non desinunt, ut eorum corda mitescant, ut, furore deposito, ad sanitatem mentis redeant, ut pectora operta delictorum tenebris poenitentiae lumen agnoscant; et magis petant fundi pro se preces atque orationes antistitis, quam ipsi fundant sanguinem sacerdotis.
PL 3, 827A我々は、彼らが挑発し苛立たせることをやめずにいる神に、祈り、かつ嘆願する。彼らの心が和らぎ、怒りを捨てて健全な思いに立ち返り、罪の闇に覆われた胸が悔悛の光を認めるようにと。そして、彼ら自身が司教の血を流すよりも、むしろ司教の祈りと願いが彼らのために注がれることを求めるようにと。
Epistolae 11.19.6
Si autem in suo furore permanserint, atque in istis insidiis ac minis suis parricidalibus crudeliter perseveraverint, nullus Dei sacerdos sic infirmus est, sic jacens et abjectus, sic imbecillitate humanae mediocritatis invalidus, qui non contra hostes et impugnatores Dei divinitus erigatur, cujus non humilitas et infirmitas vigore et robore Domini protegentis animetur.
PL 3, 827Aしかし、もし彼らが自分たちの怒りにとどまり続け、この罠と弑逆的な脅しとをなお残忍に押し通すなら——神の司教のうちに、神の敵であり攻撃者である者たちに対して神から奮い立たされぬほど弱い者、倒れ伏し捨てられた者、人間の凡庸さの非力によって無力な者は、一人もいない。その謙りと弱さが、守りたもう主の力と強さによって活気づけられぬ者も、一人もいない。
Epistolae 11.19.7
Nostra nihil interest, aut a quo, aut quando perimamur, mortis et sanguinis praemium de Domino recepturi.
PL 3, 827B我々にとっては、誰によって、いつ滅ぼされようと、何ら意味はない。死と血の報いを主から受けるはずの者たちであるから。
Epistolae 11.19.8
Illorum flenda et lamentanda conditio est, quos sic diabolus excaecat, ut aeterna gehennae supplicia non cogitantes, Antichristi jam propinquantis adventum conentur imitari.
PL 3, 827B彼らの境遇は嘆かれ、悲しまれるべきものである。悪魔は彼らをこれほどまでに盲目にし、ゲヘナの永遠の刑罰を思うこともなく、すでに近づきつつある反キリストの到来を真似ようとさせているのだから。