Epistolae 11.14.1
Quibus etiam satis non fuit ab Evangelio recessisse, spem lapsis satisfactionis et poenitentiae sustulisse, fraudibus involutos, vel adulteriis commaculatos, vel sacrificiorum funesta contagione pollutos, ne Deum rogarent, ne in Ecclesia exomologesin criminum facerent, ab omni et sensu et fructu poenitentiae removisse; foris sibi extra Ecclesiam et contra Ecclesiam constituisse conventiculum perditae factionis, quo male sibi consciorum et Deum rogare ac satisfacere nolentium caterva conflueret: post ista adhuc insuper pseudoepiscopo sibi ab haereticis constituto, navigare audent, et ad Petri Cathedram atque ad Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est, a schismaticis et profanis litteras ferre, nec cogitare eos esse Romanos, quorum fides.
PL 3, 817A彼らにとっては、福音から離れ去ったこと、背教した者たちから償いと悔悛の希望を取り去ったこと、欺瞞に絡めとられた者、あるいは姦淫によって汚れた者、あるいは犠牲という忌まわしい穢れに汚染された者を、神に願うこともなく、教会において罪の告白をすることもないようにして、悔悛のいかなる自覚からもいかなる実りからも遠ざけたこと、それだけでは足りなかった。彼らは教会の外に、教会に逆らって、この上なく堕落した党派の集会所を自分たちのために設け、そこへ、自らの悪事を知りながら神に願うことも償うことも望まない者どもの群れが流れ集まるようにした。そのうえさらに、異端者たちによって自分たちのために立てられた偽司教を戴きながら、彼らはあえて船出し、分裂した者たちと涜聖の者たちの手紙を、ペトロの座へ、そして司教の一致が生まれ出た根本の教会へと運ぼうとしている——その相手がローマ人であることを顧みず、その信仰は……
Epistolae 11.14.2
Apostolo praedicante laudata est, ad quos perfidia habere non possit accessum. Quae autem causa veniendi et pseudoepiscopum contra episcopum factum nuntiandi?
PL 3, 821A使徒が宣べ伝えたときに讃えられ、不実の入り込む余地のない人々であることを、考えもしない。だが、いったいどのような理由があって、彼らはやって来て、司教に逆らって立てられた偽司教のことを告げ知らせようとするのか。
Epistolae 11.14.3
Aut enim placet illis quod fecerunt, et in suo scelere perseverant: aut si displicet et recedunt, sciunt quo revertantur.
PL 3, 821A彼らにとって、自分たちのしたことが気に入るのであれば、その罪にとどまり続けるであろう。もしそれが気に入らず、身を引くのであれば、どこへ立ち帰るべきかを彼らは知っている。
Epistolae 11.14.4
Nam cum statutum sit ab omnibus nobis, et aequum sit pariter ac justum, ut uniuscujusque causa illic audiatur, ubi est crimen admissum: et singulis pastoribus portio gregis sit adscripta, quam regat unusquisque et gubernet, rationem sui actus Domino redditurus; oportet utique eos, quibus praesumus, non circumcursare, nec episcoporum concordiam cohaerentem sua subdola et fallaci temeritate collidere; sed agere illic causam suam, ubi et accusatores habere et testes sui criminis possint: nisi si, paucis desperatis et perditis minor videtur esse auctoritas episcoporum in Africa constitutorum, qui de illis jam judicaverunt, et eorum conscientiam multis delictorum laqueis vinctam judicii sui nuper gravitate damnarunt.
PL 3, 821A我々すべての者によって定められているとおり、各人の訴えは、犯罪が犯された場所でこそ審理されるのが公平かつ正当である以上、そしてまた、各々の牧者には群れの一部が割り当てられ、各人はそれを統べ治め、自らの行いについて主に申し開きをすべきものである以上、我々が長として立つ者たちは決して駆け回ってはならず、司教たちの結び合った一致を、その狡猾で偽りに満ちた軽率さによって打ち砕いてもならない。むしろ彼らは、告発者を持ち、自らの犯罪の証人を得られるその場所で、自らの訴えを進めるべきである——ただし、絶望し破滅したわずかな者どもにとって、アフリカに立てられた司教たちの権威が軽んじられるのでなければの話であるが。その司教たちは、すでに彼らについて裁きを下し、数多くの罪の罠に縛られたその良心を、つい先頃下した裁きの厳しさによって断罪したのである。
Epistolae 11.14.5
Jam causa eorum cognita est: jam de eis dicta sententia est, nec censurae congruit sacerdotum mobilis atque inconstantis animi levitate reprehendi, cum Dominus doceat et dicat: Sit sermo vester, est est, non non (Matth. V, 37) .
PL 3, 822A彼らの訴えはすでに審理され、すでに彼らについて判決が下されている。司教たちの譴責が、移ろいやすく不安定な心の軽々しさによって咎められるのは相応しくない。主は教えてこう言われる、「汝らの言葉は、然り、然り、否、否とせよ」(マタイ5:37)。