Epistolae 11.2.1
Sed enim lecta alia epistola tua, frater, quam primis litteris subjunxisti, satis miratus sum: cum animadvertissem, te minis ac terroribus eorum, qui venerant, aliquantum esse commotum; cum te, secundum quod scripsisti, agressi essent, cum summa desperatione comminantes, quod si litteras quas attulerant, non accepisses, publice eas recitarent, et multa turpia ac probrosa et ore suo digna proferrent.
PL 3, 797Bしかし兄弟よ、お前が最初の書簡に付け加えて送ったもう一通の書簡を読んで、私は大いに驚いた。お前が書いているところによれば、やって来た者たちの脅しと威嚇とにいくらか動揺していたことに気づいたからである。彼らは極度の自暴自棄をもって威嚇しながらお前に詰め寄り、もし持参した書簡をお前が受け取らなければ、それを公に読み上げて、彼らの口にふさわしい恥ずべき汚らわしい言葉を数多く並べ立てるだろうと言ったという。
Epistolae 11.2.2
Quod si ita res est, frater charissime, ut nequissimorum timeatur audacia, et quod mali jure atque aequitate non possunt, temeritate ac desperatione perficiant, actum est de episcopatus vigore et de Ecclesiae gubernandae sublimi ac divina potestate: nec Christiani ultra aut durare aut esse jam possumus, si ad hoc ventum est, ut perditorum minas atque insidias pertimescamus.
PL 3, 798A最愛の兄弟よ、もし事がそのとおりであり、極めて邪悪な者たちの大胆さが恐れられ、悪しき者たちが法と公正さとによっては成し得ないことを、無謀と自暴自棄とによって成し遂げるのだとすれば、司教職の力も、教会を治める崇高にして神的な権力も、失われたことになる。もし我々が滅びた者たちの脅しと策略を恐れるところにまで至ったのなら、我々はもはやキリスト教徒として持ちこたえることも、存在することさえもできない。
Epistolae 11.2.3
Nam et Gentiles et Judaei minantur, et haeretici atque omnes, quorum pectora et mentes diabolus obsedit, venenatam rabiem suam quotidie furiosa voce testantur: non tamen idcirco cedendum est, quia minantur; aut ideo adversarius inimicus major est Christo, quia tantum sibi vindicat et assumit in saeculo.
PL 3, 798A異教徒たちもユダヤ人たちも脅す。悪魔がその胸と心を占領した異端者たちも、あらゆる者たちも、日々狂おしい声でその毒に満ちた狂乱を証している。しかし、彼らが脅すからといって、それゆえに屈してはならない。敵対する仇がこの世においてどれほど多くを自らに要求し取り込もうとも、それゆえキリストより大きいということにはならない。
Epistolae 11.2.4
Manere apud nos debet, frater charissime, fidei robur immobile; et stabilis atque inconcussa virtus contra omnes incursus atque impetus oblatrantium fluctuum, velut petrae objacentis fortitudine et mole, debet obsistere.
PL 3, 798A最愛の兄弟よ、我々のもとには信仰の揺るぎない強靭さがとどまっていなければならない。そして、立ちはだかる岩の堅固さと重みをもってするように、安定し揺るぐことのない力が、吠えかかる波のあらゆる襲撃と猛威に対して立ち向かわなければならない。
Epistolae 11.2.5
Nec interest unde episcopo aut terror aut periculum veniat; qui terroribus et periculis vivit obnoxius, et tamen fit de ipsis terroribus ac periculis gloriosus.
PL 3, 798B司教にとって、恐怖や危険がどこから来るかは問題ではない。恐怖と危険とにさらされて生きる者は、まさにその恐怖と危険そのものによって栄光を得るのである。
Epistolae 11.2.6
Neque enim solas Gentilium vel Judaeorum minas cogitare et spectare debemus; cum videamus, ipsum Dominum nostrum a fratribus esse detentum (Marc. III, 21) et ab eo, quem inter Apostolos ipse delegerat, proditum (Matth. XXVI, 14) ; inter initia quoque mundi Abel justum nonnisi frater occiderit (Gen. IV, 8) ; et Jacob fugientem persecutus sit frater infestus (Gen. XXVII, 41) ; et Joseph venumdatus sit a fratribus (Gen. XXXVII, 23) ; in Evangelio etiam legamus esse praedictum, magis domesticos inimicos futuros (Matth. X, 30) et qui prius copulati sacramento unanimitatis fuerint, ipsos invicem tradituros.
PL 3, 798Bそれだけではなく、異教徒やユダヤ人の脅しだけを思い、見つめていてはならない。我々の主ご自身が、兄弟たちによって取り押さえられ(マルコ3:21)、使徒たちの中からご自身が選ばれた者によって裏切られたことを(マタイ26:14)、我々は見ているのだから。世の初めにおいても、義人アベルは他ならぬ兄弟によって殺され(創世記4:8)、ヤコブは逃れる途上、敵意を抱く兄弟に追われ(創世記27:41)、ヨセフは兄弟たちによって売られた(創世記37:23)。福音書においても、身内の者がより大きな敵となるであろうと予告されているのを我々は読む(マタイ10:30)。かつて一致の誓約によって結ばれていた者たちが、互いを裏切ることになる、と。
- ミーニュはマタイ10章30節と刷るが、引用文はマタイ10章36節にあたる。
Epistolae 11.2.7
Nihil interest quis tradat aut saeviat, cum Deus tradi permittit et coronari. Neque nobis ignominia est pati a fratribus quod passus est Christus: nec illis gloria est facere quod fecit Judas.
PL 3, 799A誰が裏切り、誰が猛威をふるうかは問題ではない。神は裏切られることも、栄冠を受けることも許し給うのだから。キリストが受けたのと同じことを兄弟たちから受けることは、我々にとって恥ではない。ユダが行ったのと同じことを行うことは、彼らにとって栄光ではない。
Epistolae 11.2.8
Quae autem sui elatio est, quae comminantium tumens et inflata et vana jactatio; illic absenti minari, cum hic me habeant in potestate praesentem?
PL 3, 799Aしかし、彼ら自身の何という高慢、脅す者たちの何と傲り高ぶった空しい誇示であることか。あそこでは不在の私を脅しておきながら、ここでは現に彼らの手の届くところに私がいるというのに。
Epistolae 11.2.9
Convicia eorum, quibus se et vitam suam quotidie lacerant, non timemus; fustes et lapides et gladios, quos verbis parricidalibus jactitant, non perhorescimus.
PL 3, 799A彼らの罵言、それによって彼らは日々自分自身とその命とを引き裂いているのだが、それを我々は恐れない。彼らが近親殺しの言葉で誇示する棍棒や石や剣を、我々は恐れおののかない。
Epistolae 11.2.10
Quod in illis est, homicidae sunt apud Deum tales: necare tamen non possunt, nisi eis Dominus necare permiserit. Et cum nobis semel moriendum sit, illi tamen odio et verbis et delictis suis quotidie perimunt.
PL 3, 799B彼らのなし得る限りにおいては、そのような者たちは神の御前において殺人者である。しかし主が殺すことをお許しにならない限り、彼らが殺すことはできない。そして我々はいつか一度は死ぬべき身であるが、それでも彼らは日々、憎しみと言葉と罪とによって我々を殺しているのである。