コルネリウス教皇fl. 251–253

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae

Epistola XI, Caput XVI 第XI書簡 第XVI章

Pope Cornelius · Epistolae · PL 3, 824A · 5 sectiones

Epistolae 11.16.1

1

De istis vero quid dicam, qui nunc ad te cum Felicissimo omnium criminum reo navigaverunt, legati a Fortunato pseudoepiscopo missi, tam falsas ad te litteras afferentes, quam est et ipse, cujus litteras ferunt, falsus; quam est ejus peccatorum multiplex conscientia, quam execrabilis vita, quam turpis: ut et si in Ecclesia essent, ejici tales de Ecclesia debuissent?

PL 3, 824A

だが、いまお前のもとへ、あらゆる罪状の被告フェリキッシムスとともに船出した者たち——偽司教フォルトゥナトゥスから遣わされた使者たち——について、私は何を言うべきであろうか。彼らがお前のもとへ携えて行く書簡の偽りなることは、その書簡の主である当人自身の偽りなることと等しく、彼の罪をめぐる良心の負い目は幾重にも重なり、その生涯は忌まわしく、恥ずべきものであって、たとえ教会の中にいたとしても、このような者どもは教会から追い出されるべきであったほどである。

Epistolae 11.16.2

2

Denique quia conscientiam suam norunt, nec audent venire, aut ad Ecclesiae limen accedere; sed foris per provinciam circumveniendis fratribus et spoliandis pererrant: et omnibus jam satis noti, atque undique pro suis facinoribus exclusi, illuc etiam ad vos navigant.

PL 3, 824A

実に、彼らは自らの良心を知っているがゆえに、来ることも教会の敷居に近づくことも敢えてしない。むしろ外で、属州じゅうを兄弟たちを欺き奪うために徘徊しており、すでに誰にでも十分に知られ、至る所でその凶行のゆえに閉め出されていながら、そちらへも船出している。

Epistolae 11.16.3

3

Neque enim illis potest frons esse ad nos accedendi, aut apud nos consistendi; cum sint acerbissima et gravissima crimina, quae eis a fratribus ingerantur. Si judicium nostrum voluerint experiri, veniant.

PL 3, 824B

というのも、彼らにはこちらへ近づき、こちらに留まるだけの厚顔さすらありえないからである。兄弟たちから彼らに突きつけられている罪状は、このうえなく苛烈かつ重いものだからである。もし彼らが我々の裁きを試みることを望むのであれば、来るがよい。

Epistolae 11.16.4

4

Denique si qua illis excusatio et defensio potest esse, videamus quem habeant satisfactionis suae sensum, quem afferant poenitentiae fructum: nec Ecclesia istic cuiquam cluditur, nec episcopus alicui denegatur; patientia et facilitas et humanitas nostra venientibus praesto est.

PL 3, 824B

結局のところ、もし彼らに何らかの言い訳や弁明がありうるならば、彼らが自らの償いについてどのような考えを抱き、どのような悔悛の実りをもたらすかを見てみよう。教会はそちらで誰に対しても閉ざされてはおらず、司教はだれにも拒まれることはない。我々の忍耐と寛容と温情は、来る者たちに対して用意されている。

Epistolae 11.16.5

5

Opto omnes in Ecclesiam regredi, opto universos commilitones notros intra Christi castra et Dei Patris domicilia concludi: Remitto omnia, multa dissimulo, studio et voto colligendae fraternitatis, etiam quae in Deum commissa sunt non pleno judicio religionis examino, delictis plus quam oportet remittendis pene ipse delinquo: amplector prompta et plena dilectione cum poenitentia revertentes, peccatum suum satisfactione humili et simplici confitentes.

PL 3, 824B

私は皆が教会へ立ち帰ることを願い、我々のすべての戦友たちがキリストの陣営と父なる神の住まいのうちに収められることを願う。私はすべてを赦し、多くを見て見ぬふりをする——兄弟団を集めたいという熱意と願いのゆえに。神に対して犯された事柄でさえも、信仰の全き裁きをもって吟味せず、赦すべき程度以上に罪を赦すことによって、私自身がほとんど罪を犯しているほどである。悔悛とともに立ち帰る者たちを、私は迅速かつ全き愛をもって抱擁する。彼らは謙虚で率直な償いによって自らの罪を告白する者たちである。