Epistolae 10.13.1
Si qui enim infirmitatibus occupantur, illis, sicut placuit, in periculo subvenitur. Postea tamen quam subventum est, et periclitantibus pax data est, offocari a nobis non possunt aut opprimi, aut vi et manu nostra in exitum mortis urgeri, ut quoniam morientibus pax datur, necesse sit mori eos qui acceperint pacem, cum magis in hoc indicium divinae pietatis et paternae lenitatis appareat, quod qui pignus vitae in data pace percipiunt, hic quoque ad vitam percepta pace teneantur.
PL 3, 780Aもし病弱に苛まれている者たちがいるならば、決められたとおり、危険にあるその者たちには援助が与えられる。しかし、いったん援助がなされ、命に関わる危険にある者たちに和解が与えられたのちには、我々が彼らを窒息させたり、押しつぶしたり、あるいは我々の力と手によって死という結末へ追い立てたりすることはできない。あたかも、死にゆく者に和解が与えられる以上、和解を受け取った者は死なねばならない、とでもいうかのようにである。むしろ、そのことのうちにこそ、神の慈しみと父としての柔和さのしるしがいっそう現れている。すなわち、与えられた和解のうちに命の保証を受け取る者たちは、この世においても、和解を受け取ったことによって命へとつながれるのである。
Epistolae 10.13.2
Et idcirco si, accepta pace, commeatus a Deo datur, nemo hoc debet in sacerdotibus criminari, cum semel placuerit fratribus in periculo subveniri.
PL 3, 780Bそれゆえ、もし和解を受け取ったのち、神から生き永らえる猶予が与えられるとしても、そのことのゆえに司教たちを非難してはならない。ひとたび危険にある兄弟たちを援助することが決められた以上は。
Epistolae 10.13.3
Nec tu existimes, frater charissime, sicut quibusdam videtur, libellaticos cum sacrificatis aequari oportere, quando inter ipsos etiam qui sacrificaverunt et conditio frequenter et causa diversa sit.
PL 3, 780B最愛の兄弟よ、ある人々に見えるように、証明書を買った者たちが犠牲を捧げた者たちと同列に扱われるべきだ、とお前が考えることのないように。犠牲を捧げた者たち自身のあいだでさえ、その境遇も理由もしばしば異なっているのだから。
Epistolae 10.13.4
Neque enim aequandi sunt, ille qui ad sacrificium nefandum statim voluntate prosilivit, et qui luctatus et congressus diu ad hoc funestum opus necessitate parvenit, ille qui et se et omnes suos prodidit, et qui ipse pro cunctis ad discrimen accedeus uxorem et liberos et domum totam periculi sui perfunctione protexit, ille qui inquilinos vel amicos suos ad facinus compulit, et qui inquilinis et colonis pepercit, fratres etiam plurimos, qui extorres et profugi recedebant, in sua tecta et hospitia recepit, ostendens et offerens Domino multas animas viventes et incolumes quae pro una saucia deprecentur.
PL 3, 780B即座に自らの意志でおぞましい犠牲へ躍り出た者と、長く抗い争ったのちにやむをえずこの不吉な行いへ至った者とは、同列に扱われてはならない。自分自身とすべての身内を売り渡した者と、自ら万人に代わって危険に身をさらしながら、妻子と家全体をその危険の引き受けによって守った者とも、同列に扱われてはならない。借家人や友人を凶行へ駆り立てた者と、借家人や小作人を容赦し、追われて逃げ惑う兄弟たちを数多く自分の屋根と宿とに受け入れ、傷ついた一つの魂のために執り成しをする、生きて無事な多くの魂を主に示し捧げた者とも、同列に扱われてはならない。