コルネリウス教皇fl. 251–253

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae

Epistola XI, Caput XXI 第XI書簡 第XXI章

Pope Cornelius · Epistolae · PL 3, 828A · 7 sectiones

Epistolae 11.21.1

1

Declinent autem de caetero fortiter, et evitent dilectissimi fratres nostri verba et colloquia eorum, quorum sermo ut cancer serpit: sicut Apostolus dicit: Corrumpunt ingenia bona confabulationes pessimae (II Tim., II, 17; I Cor., XV, 33) .

PL 3, 828A

さて、これより後は、我々のいと愛する兄弟たちが、力を尽くしてかの者たちの言葉と語らいを避け、遠ざかるように。かの者たちの話は壊疽のように這い広がるからである。使徒が言うとおりである。「いと悪しき語らいは善良な気質を損なう」(二テモテ2:17、一コリント15:33)。

Epistolae 11.21.2

2

Et iterum: Haereticum hominem post unam correptionem evita, sciens quia perversus est hujusmodi, et peccat, et est a semetipso damnatus (Tim., III, 10 et 11) .

PL 3, 828B

またさらに言う。「異端の者は、一度の戒めののち遠ざけよ。かかる者は邪であり、罪を犯し、自ら断罪された者であると知れ」(一テモテ3:10-11)。

  • ミーニュはテモテ3章10-11節と刷るが、引用文はテトス3章10-11節にあたる。

Epistolae 11.21.3

3

Et per Salomonem loquitur Spiritus sanctus: Perversus, inquit, in ore suo portat perditionem, et in labiis suis ignem condit (Prov., XVI, 27) . Item denuo monet dicens: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccl., XXVIII, 28) .

PL 3, 828B

また、ソロモンを通して聖なる霊はこう語る。「邪まなる者はおのれの口に滅びを負い、おのれの唇に火をたくわえる」(箴言16:27)。そして重ねて、こう戒めて言う。「汝の耳を茨で囲い、悪しき舌を聞き入れるな」(集会の書28:28)。

Epistolae 11.21.4

4

Et iterum: Malus obaudit linguae iniquorum justus autem non intendit labiis mendacibus (Prov., XVII, 4) .

PL 3, 829A

また重ねて言う。「悪しき者は不義なる者どもの舌に耳を貸すが、正しき者は偽りの唇に心を向けない」(箴言17:4)。

Epistolae 11.21.5

5

Quod quamquam sciam illic fraternitatem nostram, vestra scilicet providentia munitam, sed et sua vigilantia satis cautam, nec capi haereticorum venenis posse, nec decipi, tantumque apud illos praevalere magisteria et praecepta divina, quantus illis in Deum timor est: tamen ex abundanti vel sollicitudo nostra, vel charitas scribere ad vos ista persuasit, ut nulla cum talibus commercia copulentur, nulla cum malis convivia vel colloquia misceantur, simusque ab eis tam separati, quam sunt illi de Ecclesia profugi; quia scriptum est: Si autem et Ecclesiam contempserit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 17) : et beatus Apostolus non monet tantum, sed et jubet a talibus recedatur.

PL 3, 829A

このことについては、我々の兄弟団がそこで諸君の配慮によって守られ、また自らの用心深さによっても十分に警戒しており、異端者どもの毒に捕らわれることも、欺かれることもありえず、神への畏れの大きさに応じて、教えと神の掟とがかの者たちのもとでそれだけ大きな力を持っていることを、私は知っている。だが、それでもなお、余分に述べたまでのことではあるが、我々の憂慮、あるいは愛が、諸君にこう書き送ることを促した。すなわち、かかる者どもといかなる交際も結ばれず、悪しき者どもといかなる宴も語らいも交えられることなく、我々が彼らから、彼らが教会から逃げ去っているのと同じだけへだてられているようにと。なぜなら、こう書かれているからである。「もし彼が教会をも軽んじるならば、彼を異邦人か取税人のごとくに見なせ」(マタイ18:17)。そして、幸いなる使徒は、ただ勧めるだけでなく、かかる者どもから退くようにと命じてもいる。

Epistolae 11.21.6

6

Praecipimus, inquit, vobis in nomine Domini Jesu Christi, ut recedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Nulla societas fidei et perfidiae potest esse.

PL 3, 829B

「我々は主イエス・キリストの名において汝らに命じる、無秩序に歩み、我々から受け取った伝承に従わないすべての兄弟から退くように」と。信仰と不信仰との間に、いかなる結びつきもありえない。

Epistolae 11.21.7

7

Qui cum Christo non est, qui adversarius Christi est, qui unitati et paci ejus inimicus est, nobiscum non potest cohaerere. Si cum precibus et satisfactionibus veniunt, audiantur: si maledicta et minas ingerunt, respuantur. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

PL 3, 829B

キリストと共にいない者、キリストに敵対する者、その一致と和解とに敵対する者は、我々と結び合うことができない。もし彼らが祈りと償いとをもって来るならば、聞き入れられるがよい。もし呪詛と脅しとをもたらすならば、退けられるがよい。最愛の兄弟よ、お前がつねに健やかであるようにと願う。