Epistolae 11.20.1
Et quamquam sciam, frater charissime, pro mutua dilectione quam debemus, et exhibemus invicem nobis, florentissimo illic clero tecum praesidenti, et sanctissimae atque amplissimae plebi legere te semper litteras nostras, tamen nunc et admoneo et peto, ut quod alias sponte atque honorifice facis, etiam petente me facias, ut hac epistola mea lecta, si quod illic contagium venenati sermonis et pestiferae seminationis irrepserat, id omne de fratrum auribus et pectoribus exuatur, et bonorum integra ac sincera dilectio ab omnibus haereticae detractionis sordibus repurgetur.
PL 3, 828A最愛の兄弟よ、我々が互いに負い、また互いに示し合っている相互の愛のゆえに、お前が、そこで栄えておりお前と共に司る聖職者団と、いと聖なる、いと数多き民とに、我々の書簡をつねに読んで聞かせていることを、私は知っている。だが、それでもいま私は勧め、かつ求める。他の場合には自ら進んで、名誉をもって行っていることを、今回は私の求めによっても行ってほしい。すなわち、この私の書簡が読まれたなら、もしそこに毒された言葉と害をなす種まきの汚染が忍び込んでいたとしても、そのすべてが兄弟たちの耳と胸から取り去られ、善き者たちの全き純粋な愛が、異端の中傷のあらゆる汚れから清められるようにと。