Epistolae 10.7.1
De quo tibi necesse nunc fuit scribere: ut scias me nihil leviter egisse; sed secundum quod litteris meis fueram ante complexus, omnia ad commune concilii nostri consilium distulisse, et nemini quidem e lapsis prius communicasse, quando adhuc erat unde non tantum indulgentiam, sed et coronam lapsus acciperet: postea tamen, sicut collegii concordia et colligendae fraternitatis ac medendi vulneris utilitas exigebat, necessitati temporum succubuisse, et saluti multorum providendum putasse; et nunc ab his non recedere, quae semel in concilio nostro de communi collatione placuerunt, quamvis multa multorum vocibus ventilentur, et mendacia adversus sacerdotes Dei de diaboli ore prolata, ad rumpendam catholicae unitatis concordiam ubique jactentur.
PL 3, 767Bこのことについて、今こそお前に書き送る必要があった——私が何ごとも軽々しく行わなかったことをお前が知るためである。むしろ、以前に私の書簡で述べていたとおり、私はすべてを我々の教会会議の共同の決定に委ね、背教した者たちのうち誰にも、先には交わりを与えなかった。まだそのとき、背教した者が赦免だけでなく冠さえも得る道が残っていたからである。しかしその後、司教団の一致、兄弟団を再びまとめること、そして傷を癒すことの益が求めるとおりに、私は時勢の已むを得なさに屈し、多くの者の救いのために備えるべきだと考えた。そして今も、我々の教会会議において共同の協議によっていったん決定されたことから離れることはない。たとえ多くの者たちの声によって多くのことが取り沙汰され、神の司教たちに対する偽りが悪魔の口から発せられ、至る所で公同の一致の和合を破るために投げつけられようとも。
Epistolae 10.7.2
Sed te oportet, ut bonum fratrem atque unanimem consacerdotem, non quid maligni atque apostatae dicant facile suscipere; sed quid collegae tui modesti et graves viri faciant de vitae et disciplinae nostrae exploratione perpendere.
PL 3, 768Aしかしお前は、善き兄弟、心を一つにする同僚司教として、邪悪な者たちや背教者たちの言うことを容易く受け入れるのではなく、むしろお前の同僚たち——慎み深く重厚な人々——が、我々の生活と規律を吟味した上で何を行っているかを、よく考量すべきである。