コルネリウス教皇fl. 251–253

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae

Epistola X, Caput XVI 第X書簡 第XVI章

Pope Cornelius · Epistolae · PL 3, 782B · 5 sectiones

Epistolae 10.16.1

1

Alia est philosophorum et Stoicorum ratio, frater charissime, qui dicunt omnia peccata paria esse et virum gravem non facile flecti oportere. Inter Christianos autem et philosophos plurimum distat.

PL 3, 782B

哲学者たちとストア派の流儀は別のものである、最愛の兄弟よ。彼らは、あらゆる罪は等しく、重々しい人物は容易に翻意すべきではないと言う。しかし、キリスト教徒と哲学者たちとの間には大きな隔たりがある。

Epistolae 10.16.2

2

Et cum Apostolus dicat, Videte ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam (Coloss. II, 8, vitanda sunt a nobis quae non de Dei clementia veniunt, sed de philosophiae durioris praesumptione descendunt.

PL 3, 782B

使徒が「気をつけよ、誰かが哲学と空しい欺きによって汝らを奪い去ることのないように」(コロサイ2:8)と言っている以上、神の慈愛から出るのではなく、より厳しい哲学の思い込みから下ってくるものを、我々は避けねばならない。

Epistolae 10.16.3

3

De Moyse autem legimus in Scripturis dictum: Et fuit Moyses homo lenis nimis (Num. XII, 3) . Et Dominus in Evangelio suo dicit: Estote misericordes, sicut et Pater vester misertus est vestri (Luc. VI, 36) .

PL 3, 782B

モーセについては、聖書にこう書かれているのを我々は読む。「モーセはこの上なく柔和な人であった」(民数記12:3)。そして主はその福音書の中でこう言われる。「汝らの父が汝らを憐れまれたように、汝らも憐れみ深くあれ」(ルカ6:36)。

Epistolae 10.16.4

4

Et iterum: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12) . Quam potest exercere medicinam qui dicit: Ego solos sanos curo, quibus medicus necessarius non est. Opem nostram, medelam nostram vulneratis exhibere debemus.

PL 3, 782C

そして再びこう言われる。「医者を必要とするのは健やかな者ではなく、病んでいる者である」(マタイ9:12)。「私は健やかな者だけを治療する、医者を必要としない者たちを」と言う者が、いったいどうして医術を行うことができようか。我々は自らの助けを、自らの癒しを、傷ついた者たちに差し出さねばならない。

Epistolae 10.16.5

5

Nec putemus mortuos esse, sed magis semianimes jacere eos quos persecutione funesta sauciatos videmus: qui si in totum mortui essent, numquam de eisdem postmodum et confessores et martyres fierent.

PL 3, 783A

我々は、災いをもたらす迫害によって傷つけられた彼らが死んでいると考えるべきではなく、なかば息絶えて横たわっていると考えるべきである。もし彼らが完全に死んでいたのであれば、同じ者たちからのちに告白者も殉教者も生まれることは決してなかったであろう。