Epistolae 11.17.1
Si qui autem sunt, qui putant se ad Ecclesiam non precibus, sed minis regredi posse; aut existimant aditum se sibi non lamentationibus et satisfactionibus, sed terroribus facere: pro certo habeant, contra tales clusam stare Ecclesiam Domini, nec castra Christi invicta et fortia, et Domino tuente munita, minis cedere.
PL 3, 825Aだが、もし教会へ立ち帰ることができるのは嘆願によってではなく脅しによってであると考える者たち、あるいは、自分たちへの道が開かれるのは嘆きと償いによってではなく恐怖によってであると思う者たちがいるならば、彼らは確かに知るがよい。主の教会はそのような者どもに対しては閉ざされて立っており、キリストの陣営は、無敵にして強固であり、主に守られて堅く固められているがゆえに、脅しに屈することはない。
Epistolae 11.17.2
Sacerdos Dei Evangelium tenens, et Christi praecepta custodiens, occidi potest, non potest vinci.
PL 3, 825A神の司教は、福音を保持し、キリストの命令を守る者であって、殺されることはあっても、打ち負かされることはない。
Epistolae 11.17.3
Suggerit et subministrat nobis exempla virtutis ac fidei Zacharias antistes Dei, qui cum terreri minis et lapidatione non posset, in templo Dei occisus est; clamans et identidem dicens, quod nos quoque contra haereticos clamamus et dicimus: Haec dicit Dominus, dereliquistis vias Domini, et Dominus derelinquet vos (II Paral. XXIV, 21) .
PL 3, 825A力と信仰の実例を我々に示し、供するのは、神の祭司ザカリアである。彼は脅しにも石打ちにも脅かされることなく、神の神殿の中で殺された。そのとき彼は叫び、繰り返してこう言った。我々もまた異端者たちに対して同じく叫び、こう言っている——「主はこう言われる。汝らは主の道を捨てた、主もまた汝らを見捨てるであろう」(歴代誌下24:21)。
Epistolae 11.17.4
Neque enim, quia pauci temerarii et improbi, coelestes et salutares vias Domini derelinquunt, et sancta non agentes a sancto Spiritu deseruntur; ideo et nos divinae traditionis immemores esse debemus, ut majora esse furentium scelera, quam sacerdotum judicia censeamus; aut plus existimemus ad impugnandum posse humana conamina, quam quod ad protegendum praevalet divina tutela.
PL 3, 825Bというのも、わずかな向こう見ずで邪悪な者たちが、天的で救いをもたらす主の道を捨て、聖なることを行わぬがゆえに聖なる霊から見捨てられているからといって、我々もまた神の伝承を忘れてよいわけではない。荒れ狂う者たちの罪の方が司教たちの裁定より大きいと判断すること、あるいは、攻め立てるための人間の企てのほうが、守るために勝る神の加護よりも力があると考えることがあってはならない。