コルネリウス教皇fl. 251–253

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae

Epistola X, Caput IV 第X書簡 第IV章

Pope Cornelius · Epistolae · PL 3, 765A · 3 sectiones

Epistolae 10.4.1

1

Nam cum acies adhuc inter manus esset, et praelium gloriosi certaminis in persecutione ferveret, toto hortatu et pleno impetu militum vires fuerant excitandae, et maxime lapsorum mentes classico quodam nostrae vocis animandae; ut poenitentiae viam non solum precibus et lamentationibus sequerentur, sed quoniam repetendi certaminis et reparandae salutis dabatur occasio, ad confessionis potius ardorem et martyrii gloriam nostris increpiti vocibus provocarentur.

PL 3, 765A

というのも、戦いがまだ手にかかっているあいだ、迫害のうちに栄えある闘いの合戦がなお燃え盛っていたとき、兵士たちの力を渾身の勧めと満身の勢いをもって奮い立たせ、とりわけ背教した者たちの心を、我々の声というラッパによって励まさなければならなかったからである。それは彼らが、悔悛の道を、ただ祈りと嘆きによってのみたどるのではなく、闘いを繰り返し、救いを取り戻す機会が与えられているのだから、我々の叱咤の声によって、むしろ告白の熱意と殉教の栄光へと駆り立てられるためであった。

Epistolae 10.4.2

2

Denique cum de quibusdam ad me presbyteri et diacones scripsissent, eos immoderatos esse, et ad communicationem accipiendam festinanter urgere, rescribens eis in epistola mea quae exstat, et hoc addidi: « Qui si nimium properant, habent in sua potestate quod postulant, tempore ipso sibi plus quam postulant largiente.

PL 3, 765A

実に、ある人々について、司祭たちと助祭たちが私のもとに書き送ってきて、彼らが度を越しており、交わりを受け入れることを性急に急き立てていると告げたので、私は現存する私の書簡でこれに返答し、次のように付け加えた。「もし彼らがあまりに急いでいるのなら、彼らは求めているものを自分の手のうちに持っている。時そのものが、彼らが求める以上のものを彼らに与えてくれるのだから。

Epistolae 10.4.3

3

Acies adhuc geritur, et agon quotidie celebratur: si commissi vero et firmiter poenitet, et fidei calor praevalet, qui differri non potest, potest coronari. » De eo tamen quod statuendum esset circa causam lapsorum distuli: ut cum quies et tranquillitas data esset, et episcopis in unum convenire indulgentia divina permitteret, tunc communicato et librato de omnium collatione consilio, statueremus quid fieri oporteret: si quis vero ante concilium nostrum et ante sententiam de omnium consilio statutam lapsis temere communicare voluisset, ipse a communicatione abstineretur.

PL 3, 765B

戦いはなお続けられ、闘技は日々行われている。もし彼が犯した過ちを真に固く悔い改めているなら、そして信仰の熱が勝っているなら、待たされることに耐えられぬその者こそ、冠を受けることができる。」しかし、背教した者たちの件について何を定めるべきかについては、私は決定を先延ばしにした。それは、平穏と静けさが与えられ、神の恵みによって司教たちが一堂に会することが許されたときに、皆の協議によって意見を分かち合い吟味した上で、何をなすべきかを我々が定めるためであった。もし誰かが、我々の教会会議より前に、また皆の協議によって定められた判決より前に、軽率にも背教した者たちと交わろうとするならば、その者自身が交わりから遠ざけられるべきである。