Epistolae 11.9.1
Quod autem tibi de Fortunato isto pseudoepiscopo, a paucis et inveteratis haereticis constituto, non statim scripsi, frater charissime, non ea res erat, quae in notitiam tuam deberet per nos festinato statim quasi magna aut metuenda perferri; maxime quando et Fortunati nomen jam satis nosses, qui est unus ex quinque presbyteris jam pridem de Ecclesia profugis, et sententia coepiscoporum nostrorum, multorum et gravissimorum virorum nuper abstentis; qui super hac re priore anno ad te litteras fecerunt: item Felicissimum signiferum seditionis recognosceres, qui et ipse in iisdem coepiscoporum nostrorum factis ad te pridem litteris continetur: qui non tantum ab iis istic abstentus, sed et abs te illic nuper de Ecclesia pulsus est.
PL 3, 808Aさて、この偽司教フォルトゥナトゥス――少数の、根深い異端者たちによって立てられた者――について、最愛の兄弟よ、私がただちには書き送らなかったのは、それが大事であるとか恐るべきであるとかいうように、我々を通じて急いですぐさまお前の耳に入れるべき事柄ではなかったからである。とりわけ、お前はすでにフォルトゥナトゥスの名を十分に知っていたはずである。彼は、久しく前から教会を逃れ出た五人の司祭のひとりであり、多くの、きわめて重々しい人々である我々の同僚司教たちの判決によって、近ごろ退けられた者である。彼らはこの件について、前年お前に書簡をしたためている。同様に、お前は反乱の旗手フェリキッシムスのことも見知っていたはずである。彼もまた、以前お前に宛てられた我々の同僚司教たちの同じ書状のなかに含まれている者であり、彼らによってこちらで退けられていただけでなく、お前によってもそちらで近ごろ教会から追われた者である。
Epistolae 11.9.2
Cum haec in notitia tua esse confiderem, et pro certo haerere memoriae et disciplinae tuae scirem: necessarium non putavi, celeriter et urgenter haereticorum tibi ineptias nuntiandas.
PL 3, 808Bこれらのことがお前の知るところとなっていると確信し、また、お前の記憶と規律に確かに留まっていると知っていたので、異端者どもの愚行を急ぎ切迫してお前に報せる必要があるとは考えなかった。
Epistolae 11.9.3
Neque enim ad catholicae Ecclesiae majestatem pariter ac dignitatem pertinere debet, quid apud se haereticorum et schismaticorum moliatur audacia.
PL 3, 808B異端者や分裂者どもの厚かましさが自分たちの内でどのような企てをしようとも、そのようなことは公教会の威厳と品位に関わるべきことではないからである。
Epistolae 11.9.4
Nam et pars Novatiani Maximum presbyterum, nuper ad nos a Novatiano legatum missum, atque a nostra communicatione rejectum, nunc istic sibi fecisse pseudoepiscopum dicitur.
PL 3, 809Aというのは、ノウァティアヌス派も、近ごろノウァティアヌスから我々のもとへ使者として遣わされ、我々の交わりから退けられた司祭マクシムスを、いまやこちらで自分たちの偽司教に立てたと言われているからである。
Epistolae 11.9.5
Nec tamen de hoc tibi scripseram; quando haec omnia contemnantur a nobis, et miserim tibi proxime nomina episcoporum istic constitutorum, qui integri et sani in Ecclesia catholica fratribus praesunt.
PL 3, 809Aとはいえ、私はこのことについてお前に書かなかった。というのも、これらのことはすべて我々にとって取るに足らぬこととして退けられているからであり、また、公教会において健全で申し分のない者として兄弟たちを治めている、こちらに立てられた司教たちの名を、私は近ごろお前に送っておいたからである。
Epistolae 11.9.6
Quod utique ideo de omnium nostrorum consilio placuit tibi scribere ut erroris diluendi ac perspiciendae veritatis compendium fieret, et scires, tu et collegae nostri, quibus scribere, et litteras mutuo a quibus vos accipere oporteret: si quis autem praeter hos, quos epistola nostra ( Non exstat ) complexi sumus, scribere vobis auderet, sciretis eum vel sacrificio vel libello esse maculatum, vel unum de haereticis, perversum scilicet et profanum.
PL 3, 809Aこれは、我々一同の協議によって、お前に書き送ることに決めたものである。それは、誤りを払拭し真理を見極めるための便宜となるようにとの考えからであり、また、お前も我々の同僚たちも、誰に書き送るべきか、また誰から互いに書簡を受け取るべきかを知るようにとの考えからである。もし、我々の書簡(現存せず)に含めた者たち以外の誰かが諸君に書き送ろうとするならば、その者は犠牲によって、あるいは証明書によって汚れた者か、さもなくば異端者のひとり、すなわちよこしまで涜聖の者であることを、諸君が知るためである。
Epistolae 11.9.7
Nanctus tamen occasionem familiarissimi hominis et clerici, per Felicianum acolythum, quem cum Perseo collega nostro miseras, inter caetera quae in notitiam tuam perferenda hinc fuerant, etiam de Fortunato isto tibi scripsi.
PL 3, 809Bとはいえ、きわめて親しい人物であり聖職者でもある者を介する機会を得たので――お前が我々の同僚ペルセウスとともに遣わした侍祭フェリキアヌスを通じて――、ここからお前の知るところへ運ばれるべきであったほかの事柄にまじえて、このフォルトゥナトゥスについてもお前に書き送った。
Epistolae 11.9.8
Sed dum istic Felicianus frater noster vel vento retardatur, vel accipiendis aliis epistolis a nobis detinetur, Felicissimo ad vos properante, praeventus est. Ita enim SEMPER SCELERA festinant, quasi contra innocentiam festinatione praevaleant.
PL 3, 809Bしかし、我々の兄弟フェリキアヌスがこちらで、風のために遅れるか、あるいは我々によってほかの書簡を受け取るために引き留められている間に、フェリキッシムスが諸君のもとへ急ぎ、彼より先に着いてしまった。実に、罪はつねに急ぐものであり、あたかも急ぐことによって無垢に打ち勝とうとするかのようである。