コルネリウス教皇fl. 251–253

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae

Epistola X, Caput XX 第X書簡 第XX章

Pope Cornelius · Epistolae · PL 3, 785A · 5 sectiones

Epistolae 10.20.1

1

Nec putes, frater charissime, hinc aut virtutem fratrum minui aut martyria deficere quod lapsis laxata sit poenitentia, et quod poenitentibus spes pacis oblata.

PL 3, 785A

最愛の兄弟よ、背教した者たちに対して悔悛が緩められ、悔悛する者たちに和解への望みが差し出されたからといって、これによって兄弟たちの力が弱まるとも、殉教が絶えるとも、お前は思うな。

Epistolae 10.20.2

2

Manet vere fidentium robur immobile, et apud timentes ac diligentes corde toto Deum stabilis et fortis perseverat integritas. Nam et moechis a nobis poenitentiae tempus conceditur et pax datur.

PL 3, 785A

真に信頼する者たちの強さは揺るがぬまま保たれ、心を尽くして神を畏れ愛する者たちのもとには、堅固にして力強い清廉が保たれ続ける。実に、我々もまた姦通者たちに悔悛の期間を認め、和解を与えるのである。

Epistolae 10.20.3

3

Non tamen idcirco virginitas in Ecclesia deficit, aut continentiae propositum gloriosum per aliena peccata languescit.

PL 3, 785B

しかし、だからといって教会において童貞が絶えることはなく、他人の罪によって節制という栄えある決意が衰えることもない。

Epistolae 10.20.4

4

Floret Ecclesia tot virginibus coronata, et castitas ac pudicitia tenorem gloriae suae servat, nec quia adultero poenitentia et venia laxatur, continentiae vigor frangitur.

PL 3, 786A

教会は数多の童貞たちに冠せられて花咲き、貞潔はその栄光の筋道を保ち続ける。姦通者に悔悛と赦しが緩められたからといって、節制の勢いが挫かれるのではない。

Epistolae 10.20.5

5

Aliud est ad veniam stare, aliud ad gloriam pervenire, aliud missum in carcerem non exire inde donec solvat novissimum quadrantem (Matt. V) , aliud statim fidei et virtutis accipere mercedem (I Cor. III) , aliud pro peccatis longo dolore cruciatum emundari et purgari diu igne, aliud peccata omnia passione purgasse, aliud denique pendere in diem judicii ad sententiam Domini, aliud statim a Domino coronari.

PL 3, 786A

赦しの座に立つことと栄光へ至ることとは別である。牢に投げ込まれた者が最後の一クァドランスを払うまでそこから出ないこと(マタイ5)と、信仰と力の報いを直ちに受け取ること(一コリント3)とは別である。罪のために長い苦しみに責め苛まれ、長く火によって浄められ清められることと、受難によって罪をことごとく浄めたこととは別である。ついには、審判の日まで主の判決を待って宙吊りのままでいることと、直ちに主から冠を授かることとは別である。