アウソニウスc. 310–395

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 19 › Epigrammata

Epigramma XXXII 第XXXII篇

Ausonius · Epigrammata · PL 19, 829D · 3 sectiones

Epigrammata 32.0.1

1

Si tineas, cariemque pati te, charta, necesse est,Incipe versiculis anteperire meis.Malo, inquis, tineis. Sapis, aerumnose Libelle,Perfungi mavis qui leviore malo.Ast ego damnosae nolo otia perdere Musae,Jacturam somni quae parit, atque olei.

PL 19, 829D

紙よ、あなたが虫食いと腐朽を受けねばならぬのなら、私の小さな詩句によって、先に滅び始めよ〔anteperire は「先に滅びる」。虫に食われる前に私の詩で台無しになれ、の意と取った〕。虫の方がいい、とあなたは言う。賢明だ、哀れな小さな書物よ、より軽い災いを被るほうを選ぶのだから。だが私は、損失をもたらすムーサに閑暇を無駄にしたくない、それは睡眠と油の損失を生むのだ。

Epigrammata 32.0.2

2

Utilius dormire fuit, quam perdere somnum,Atque oleum. Bene ais. Causa sed ista mihi est;Irascor Proculo: cujus facundia tanta est,Quantus honor. Scripsit plurima, quae cohibet.Hunc studeo ulcisci: et prompta est haec ultio vati:Qui sua non edit carmina, nostra legat.

PL 19, 829D

眠りを失うよりも眠るほうが有益だった、油も同じ。あなたの言うとおりだ。だが私にはこの理由がある。私はプロクルスに怒っている。その雄弁は、その名誉と同じほど大きい。彼は多くを書いたが、それを抑えて出さない。私は彼に報復したい。そして詩人にこの復讐は手近だ。自分の詩を出さない者には、我々の詩を読ませるのだ。

Epigrammata 32.0.3

3

Hujus in arbitrio est, seu te juvenescere cedro,Seu jubeat duris vermibus esse cibum.Huic ego, quod nobis superest ignobilis oti,Deputo: sive legat, quae dabo, sive tegat.

PL 19, 829D

彼の判断しだいで、あなたは杉の油で若返らされるか、あるいは、容赦ない虫の餌になるよう命じられるか、が決まる。私は、卑しい閑暇として私〔nos〕に残るものを、彼に委ねる。私が与えるものを読もうと、覆い隠そうと。