Hexaemeron libri sex 6.7.1
Hominis creationem a consideratione creatoris auspicatur. Filium Patris imaginem esse, nec non inter eos unitatem distinctionemque inveniri demonstrat. Denique hominem ut cognoscat unde oriatur, cujusve imaginem, et in qua parte eam gerat, admonet.
PL 14, 257A人間の創造を、創造主の考察から始める。子が父の像であること、また両者の間に一致と区別が見いだされることを論証する。最後に、人が自分がどこから生じたのか、誰の像なのか、どの部分にその像を担っているのかを知るよう促す。
Hexaemeron libri sex 6.7.2
40. Sed ipsius creationis nostrae seriem consideremus. Faciamus, inquit, hominem ad nostram imaginem, et ad similitudinem nostram (Gen., I, 26) . Quis hoc dicit? Nonne Deus, qui te fecit? Quid est Deus? Caro, an spiritus?
PL 14, 257A40. では、我々の創造そのものの順序を考えよう。「我々の像に、我々の似姿に、人を造ろう」(創世記1:26)と彼は言う。これを言うのは誰か。あなたを造った神ではないか。神とは何か。肉か、霊か。
Hexaemeron libri sex 6.7.3
Non caro utique, sed spiritus, cujus similis caro esse non potest; quia ipse incorporeus et invisibilis est, caro autem comprehenditur et videtur. Cui dicit? Non sibi utique, quia non dicit, faciam, sed faciamus.
PL 14, 257A肉でないことは確かで、霊である。肉は霊に似ることができない。霊は体を持たず見えないが、肉はつかまえられ、見られるからである。誰に言うのか。自分に言うのでないことは確かだ。「私は造る」とは言わず、「我々は造ろう」と言っているからである。
Hexaemeron libri sex 6.7.4
Non Angelis; quia ministri sunt; servi autem cum domino, et opera cum auctore non possunt operationis habere consortium: sed dicit Filio: etiamsi Judaei nolint; etiamsi Ariani repugnent.
PL 14, 257B天使たちにではない。天使たちは仕える者であり、僕が主人とともに、業が作り手とともに、働きを分かち合うことはできないからである。そうではなく、子に言うのである。ユダヤ人が望まなくとも、アレイオス派が逆らっても。
Hexaemeron libri sex 6.7.5
Sed et Judaei conticescant, et Ariani cum suis parentibus obmutescant, qui dum unum a consortio divinae operationis excludunt, plures inserunt; et praerogativam quam Filio negant, servulis donant.
PL 14, 257Bだが、ユダヤ人は沈黙し、アレイオス派もその親たちとともに口を閉ざすがよい。彼らは一者を神の働きの分かち合いから除こうとして、多数を持ち込み、子には否定する特権を卑しい僕たちには与えているのである。
Hexaemeron libri sex 6.7.6
41. Sed esto; ut adminiculo servulorum ad operandum Deus vobis indiguisse videatur. Si operatio communis est cum angelis Deo, numquid Deo et angelis imago communis est? Numquid angelis diceret: Faciamus hominem ad nostram imaginem, et ad similitudinem nostram?
PL 14, 257B41. だが、それでよいとしよう。諸君にとっては、神が働くのに卑しい僕たちの助けを必要としたように見えるとしよう。もし働きが神と天使たちに共通なら、像も神と天使たちに共通なのか。天使たちに向かって「我々の像に、我々の似姿に、人を造ろう」と言うことがあるだろうか。
Hexaemeron libri sex 6.7.7
Sed quid sit imago Dei audi dicentem: Qui eripuit nos, inquit, de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii claritatis suae, in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis, et primogenitus universae creaturae (Coloss. I, 13, et seq.) .
PL 14, 257C神の像とは何か、語る者に聞け。「彼は我々を闇の力から救い出し、その光栄ある子の国へと移した。この子において我々は贖いを、罪の赦しを得ている。この子は見えない神の像であり、すべての被造物の最初に生まれた者である」(コロサイ1:13以下)。
Hexaemeron libri sex 6.7.8
Ipse est imago Dei Patris, qui semper est, et erat in principio. Denique imago est qui dicit: Philippe, qui videt me, videt et Patrem (Joan., XIV, 8 et 9) . Et quomodo tu cum imaginem vivam Patris viventis videas, dicis: Ostende nobis Patrem?
PL 14, 257C子こそ父なる神の像であり、常に在り、初めにおいてあった。まさに、像であるのは、こう言う者である。「フィリポよ、私を見る者は父をも見る」(ヨハネ14:8, 9)。それなのに、生ける父の生ける像を見ていながら、あなたはどうして「父を我々に示せ」と言うのか。
Hexaemeron libri sex 6.7.9
Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Imago Dei virtus est, non infirmitas: imago Dei sapientia est, imago Dei justitia est: sed sapientia divina est, et sempiterna justitia.
PL 14, 257C「私が父のうちにおり、父が私のうちにいることを、汝は信じないのか」。神の像とは力であって弱さではない。神の像とは知恵であり、神の像とは正義である。だが、それは神的な知恵であり、永遠の正義である。
Hexaemeron libri sex 6.7.10
Imago Dei est solus ille, qui dixit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; ita habens similitudinem Patris, ut divinitatis, et plenitudinis habeat unitatem. Ubi dicit, faciamus, quomodo inaequalitas?
PL 14, 257D神の像とは、「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)と言った者、ただ一人である。父の似姿をもち、神性と充満の一致をもつほどである。「我々は造ろう」と言うところに、どうして不平等があろうか。
Hexaemeron libri sex 6.7.11
Cum iterum dicat, ad similitudinem nostram, ubi est dissimilitudo? Sic et in Evangelio ubi dicit: Ego et Pater, utique non una persona est: ubi autem ait, unum sumus, nulla est discrepantia divinitatis aut operis.
PL 14, 257Dまた「我々の似姿に」と言うところに、どこに不似があろうか。福音書でも同様に、「私と父」と言うところでは、確かに一つのペルソナではない。だが「一つである」と言うところには、神性にも働きにも、いかなる相違もない。
Hexaemeron libri sex 6.7.12
Non igitur in utroque una persona, sed una substantia est. Et bene addidit, sumus; quia semper esse divinum est, ut coaeternum credas, quem putabas dissimilem esse. Aeternus est enim, de quo dicit Moyses: Qui est misit me (Exod., III, 14) .
PL 14, 257Dしたがって、双方に一つのペルソナがあるのではなく、一つの実体がある。そして、「である」(sumus)を彼はよく添えた。常に在ることは神的であるので、似ていないと思っていた者を、あなたが同じく永遠であると信じるためである。モーセが語る者は永遠だからである。「在る者が私を遣わした」(出エジプト記3:14)。
Hexaemeron libri sex 6.7.13
Pulchre etiam illud praemisit: Ego et Pater. Nam si Patrem praemisisset, tu minorem Filium judicares: sed praemisit Filium, quem non convenit credi Patre superiorem. Adjunxit Patrem, ut advertas Deum Patrem et Filium ejus ordinis praejudicio non teneri.
PL 14, 258A「私と父」と先に置いたのも見事である。もし父を先に置いたなら、あなたは子をより劣る者と判断したであろう。だが子を先に置いた。子が父より上位にあると信じるのはふさわしくない。そして父を添えた。神である父と子とが、順序の先入観に縛られないことに、あなたが気づくためである。
Hexaemeron libri sex 6.7.14
42. Attende, inquit, tibi soli (Deut., IV, 9) . Aliud enim sumus nos, aliud sunt nostra, aliud quae circa nos sunt. Nos sumus, hoc est, anima et mens: nostra sunt corporis membra, et sensus ejus: circa nos autem pecunia est, servi sunt et vitae istius apparatus.
PL 14, 258A42. 「汝自身にのみ気をつけよ」(申命記4:9)と彼は言う。我々である者と、我々のものと、我々の周りにあるものとは、別だからである。我々であるものとは、魂と精神である。我々のものとは、肉体の四肢とその感覚である。我々の周りにあるものとは、金銭、僕たち、そしてこの生の備えである。
Hexaemeron libri sex 6.7.15
Tibi igitur attende, et te ipsum scito, hoc est, non quales lacertos habeas, non quantam corporis fortitudinem, non quantas possessiones, quantam potentiam, sed qualem animam ac mentem, unde omnia consilia proficiscuntur, ad quam operum tuorum fructus refertur.
PL 14, 258Aそれゆえ、あなたは自分自身に気をつけ、自分を知れ。すなわち、どんな腕をもっているか、どれほどの体の強さ、どれほどの財産、どれほどの権力があるかではない。どんな魂と精神をもっているかである。あらゆる計画はそこから出て、あなたの働きの実りはそこに帰するのである。
Hexaemeron libri sex 6.7.16
Illa est enim plena sapientiae, plena pietatis atque justitiae; quoniam omnis virtus a Deo est.
PL 14, 258B魂は知恵に満ち、敬虔と正義に満ちているからである。あらゆる徳は神から来るからである。
Hexaemeron libri sex 6.7.17
Cui dicit Deus: Ecce ego, Hierusalem, pinxi muros tuos (Esa. XLIX, 16) , illa anima (de Poenit., dist. 2, cap. Illa anima) a Deo pingitur, quae habet in se virtutum gratiam renitentem, splendoremque pietatis.
PL 14, 258B「見よ、エルサレムよ、私は汝の城壁を描いた」(イザヤ49:16)と神が語りかけるその魂(『悔悛について』第2区分、章「その魂」)〔ミーニュが本文に刷った出典の書き込みで、この文がグラティアヌス『教令集』の悔悛論(第2区分、章「その魂」)に引かれていることを示す〕は、自らのうちに徳の恩寵と敬虔の輝きを照り返すものであり、神によって描かれる。
Hexaemeron libri sex 6.7.18
Illa anima bene picta est, in qua elucet divinae operationis effigies. Illa anima bene picta est, in qua est splendor gloriae, et paternae imago substantiae. Secundum hanc imaginem quae refulget, pictura pretiosa est.
PL 14, 258Bその魂はよく描かれている。そこには神の働きの像が輝き出ている。その魂はよく描かれている。そこには栄光の輝きと、父の実体の像がある。この像に従って輝き出るなら、その絵は貴重である。
Hexaemeron libri sex 6.7.19
Secundum hanc imaginem Adam ante peccatum: sed ubi lapsus est, deposuit imaginem coelestis, sumpsit terrestris effigiem.
PL 14, 258Bこの像に従ってアダムは罪を犯す前にあった。だが堕ちたとき、天の像を脱ぎ、地の姿をまとった。
Hexaemeron libri sex 6.7.20
Sed fugiamus hanc imaginem, quae intrare civitatem Dei non potest, quia scriptum est: Domine, in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges (Ps. LXXII, 20) .
PL 14, 258Cだが、この像を避けよう。それは神の都に入ることができないからである。こう書かれている。「主よ、汝の都で、汝は彼らの像を無に帰せしめる」(詩篇72:20)。
Hexaemeron libri sex 6.7.21
Et non intrat indigna imago, et quae intraret, excluditur; quia non intrabit, inquit, in eam omne commune, et faciens exsecrationem et mendacium (Apoc. XXI, 27) : sed ille intrabit in eam, cujus in fronte agni nomen scriptum est.
PL 14, 258Cふさわしくない像は入らない。入ろうとするものは締め出される。「その都には、すべての汚れたもの、忌まわしいことと偽りを行う者は入らない」(黙示録21:27)と言われているからである。だが、額に小羊の名が記されている者は、そこに入る。
Hexaemeron libri sex 6.7.22
43. Anima igitur nostra ad imaginem Dei est. In hac totus es, homo; quia sine hac nihil es, sed es terra, et in terram resolveris.
PL 14, 258C43. それゆえ、我々の魂は神の像に従っている。人よ、あなたはこの魂においてあなたのすべてである。この魂がなければ、あなたは何ものでもなく、土であり、土へと解体されるからである。
Hexaemeron libri sex 6.7.23
Denique ut scias quia sine anima caro nihil est: Nolite, inquit, timere eos qui possunt corpus occidere, animam autem non possunt (Matth., X, 28) . Quid igitur in carne praesumis, qui nihil amittis, si carnem amiseris?
PL 14, 258C魂がなければ肉は無であると知るがよい。「体を殺しても魂を殺せない者たちを恐れるな」(マタイ10:28)と言われている。では、肉を失っても何も失わないあなたが、なぜ肉に頼るのか。
Hexaemeron libri sex 6.7.24
Sed illud time, ne animae tuae defrauderis auxilio. Quam enim dabit homo commutationem pro anima sua, in qua non exigua sui portio, sed totius humanae universitatis substantia est?
PL 14, 258Dむしろ、あなたの魂の助けを奪われることを恐れよ。「人は自分の魂と引き換えに何を与えるだろうか」。魂には、人自身のわずかな部分ではなく、人間の全体の実体があるからである。
Hexaemeron libri sex 6.7.25
Haec est per quam caeteris ferarum aviumque dominaris animantibus: haec est ad imaginem Dei, corpus autem ad speciem bestiarum. In hac pium divinae imitationis insigne; in illo cum feris ac belluis vile consortium.
PL 14, 258D魂によって、あなたは獣や鳥のほかの動物たちを支配する。魂は神の像に従っており、体は獣たちの姿に従っている。魂には神にならう敬虔なしるしがあり、体には野獣や猛獣との卑しい分かち合いがある。