Hexaemeron libri sex 5.19.1
Laudatur ob viduitatem turtur, et hoc nomine mulieribus anteponitur etiam christianis. 62. Sed veniamus ad turturem, quam lex Dei velut castae hostiae munus elegit (Levit. XII, 8) .
PL 14, 232Cやもめ暮らしのゆえにキジバトが称賛され、この点でキリスト教徒の女たちよりさえも上に置かれる。62. では、キジバトに移ろう。神の律法は、これを清い犠牲の捧げ物として選んだ(レビ記12:8)。
Hexaemeron libri sex 5.19.2
Denique cum Dominus circumcideretur, oblata est; quia scriptum est in lege Domini, ut darent hostiam par turturum, aut duos pullos columbarum (Luc. II, 24) . Hoc est enim verum Christi sacrificium pudicitia corporalis, et gratia spiritalis.
PL 14, 232C実際、主が割礼を受けたとき、これが捧げられた。主の律法に、「キジバトのつがい、あるいは二羽のハトの雛」を犠牲として捧げるよう書かれているからである(ルカ2:24)。キリストの真の犠牲とは、からだの貞潔と、霊的な恩寵だからである。
Hexaemeron libri sex 5.19.3
Pudicitia ad turturem refertur, ad columbam gratia. Fertur etenim turtur ubi jugalis proprii fuerit amissione viduata, pertaesum thalamos, et nomen habere conjugii; eo quod primus amor fefellerit eam dilecti morte deceptam, quoniam et infidelis ad perpetuitatem fuit, et amarus ad gratiam, qui plus doloris ex morte, quam suavitatis ex charitate generaverit.
PL 14, 232D貞潔はキジバトに、恩寵はハトに当てはまる。キジバトは、自分の連れ合いを失ってやもめになると、寝室と結婚の名をうんざりして避けると言われる〔ミーニュの脚注は、ここに省略があり、「キジバトは寝室などを厭わしいものとする」と補って読めるとする〕。最初の愛が、愛する者の死によって欺かれて、自分をあざむいたからである。その愛は、永続について不実であり、また喜びについては苦かった。死から生んだ苦痛のほうが、愛から生んだ甘美よりも多かったからである。
Hexaemeron libri sex 5.19.4
Itaque iterare conjunctionem recusat, nec pudoris jura aut complaciti viri resolvit foedera, illi soli suam charitatem reservat, illi custodit nomen uxoris. Discite, mulieres, quanta sit viduitatis gratia, quae etiam in avibus praedicatur.
PL 14, 233Aこうして、再び結びつくことを拒み、貞潔の権利も、気に入った夫との約束も解かず、ただその夫にだけ自分の愛を取っておき、その夫のために妻の名を守る。女たちよ、学べ。やもめ暮らしの恩寵がいかに大きいかを。それは鳥においてさえ宣べ伝えられている。
Hexaemeron libri sex 5.19.5
63. Quis igitur has leges turturi dedit? Si hominem quaero, non invenio. Homo enim nullus est ausus, quando nec Paulus ausus est leges tenendae viduitatis praescribere.
PL 14, 233A63. では、誰がキジバトにこれらの律法を与えたのか。人間を尋ねても見いだせない。いかなる人間もあえてしなかった。パウロでさえ、やもめ暮らしを守るための律法をあえて定めなかったのだから。
Hexaemeron libri sex 5.19.6
Denique ipse ait: Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare adversario (I Tim. V, 14) . Et alibi: Bonum est illis si sic permaneant: quod si se non continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri (I Cor. VII, 8) .
PL 14, 233A実際、彼自身は言う。「それゆえ、私は若い者たちが結婚し、子を産み、家の母となり、敵対する者にいかなる機会も与えないことを望む」(一テモテ5:14)。また別の所では言う。「彼らがこのままでいるなら、それは彼らにとってよい。だが自分を抑えられないなら、結婚せよ。燃えるよりは結婚するほうがよいからである」(一コリント7:8)。
Hexaemeron libri sex 5.19.7
Optat Paulus in mulieribus, quod in turturibus perseverat. Et alibi juniores hortatur, ut nubant; quia mulieres nostrae turturum pudicitiam implere vix possunt.
PL 14, 233Aパウロが女たちに望んでいることが、キジバトにおいては続いている。また別の所で若い者たちに結婚を勧めるのは、我々の女たちがキジバトの貞潔をほとんど満たせないからである。
Hexaemeron libri sex 5.19.8
Ergo turturibus Deus hunc infudit affectum, hanc virtutem continentiae dedit, qui solus potest praescribere quod omnes sequantur.
PL 14, 233Bそれゆえ、キジバトに、この情を注ぎ、この節制の徳を与えたのは神である。皆が従うべきことを定めることができるのは、神だけだからである。
Hexaemeron libri sex 5.19.9
Turtur non uritur flore juventutis, non tentatur occasionis illecebra: turtur nescit primam fidem irritam facere; quia novit castimoniam servare prima connubii sorte promissam.
PL 14, 233Bキジバトは、青春の花盛りに燃えることもなく、好機の誘いに試されることもない。キジバトは、最初の誓いを無効にすることを知らない。最初の結婚の定めにおいて約束した貞潔を守ることを知っているからである。