ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Hexaemeron libri sex

Liber V, Caput XXI 第V巻 第XXI章

Ambrose of Milan · Hexaemeron libri sex · PL 14, 233D · 26 sectiones

Hexaemeron libri sex 5.21.1

1

De avibus sub quadam reipublicae forma constitutis. Ubi praecipue de apibus, deque earum mirabili natura in prolis generatione, in regis institutione ac fide erga illum, in constructione favorum, collectione mellis, nec non ejus utilitate, etc.

PL 14, 233D

ある種の国家の形をもって成り立つ鳥について。ここでは特にミツバチについて、またその子を生むときの驚くべき本性、王の立て方とその王への忠実、蜂の巣の構築、蜜の採集、さらにその有用さなどについて。

Hexaemeron libri sex 5.21.2

2

66. Nunc age, quae aves velut quamdam rempublicam curare videantur expediam, atque vitae hujus aetatem agere sub legibus. Hic enim reipublicae usus est, leges omnibus esse communes, atque observari eas devotione communi.

PL 14, 234A

66. さあ、いまや、どの鳥が、いわば国家のようなものを営み、この生涯の歳月を法のもとで過ごしているように見えるかを述べよう。国家の習いとは、法がすべての者に共通であり、共通の献身をもって守られることだからである。

Hexaemeron libri sex 5.21.3

3

Uno omnes teneri vinculo: non alteri jus esse, quod alius sibi intelligat non licere; sed quod liceat, licere omnibus; et quod non liceat, omnibus non licere.

PL 14, 234A

皆が一つの絆に結ばれている。他の者には許されないと知っている事柄が、ある者には権利として許されることはない。許されることは皆に許され、許されないことは皆に許されない。

Hexaemeron libri sex 5.21.4

4

Esse etiam communem reverentiam patrum, quorum consilio respublica gubernetur, commune omnibus urbis domicilium, commune conversationis officium, unum praescriptum omnibus, unum esse consilium.

PL 14, 234A

また、父たちへの尊敬が共通であって、その協議によって国家は治められる。都市の住まいが皆に共通であり、暮らしの務めが共通であり、皆に一つの定めがあり、一つの方針がある。

Hexaemeron libri sex 5.21.5

5

67. Magna haec, sed quanto in apibus praestantiora, quae solae in omni genere animantium communem omnibus sobolem habent, unam omnes incolunt mansionem, unius patriae clauduntur limine, in commune omnibus labor, communis cibus, communis operatio, communis usus et fructus est, communis volatus.

PL 14, 234A

67. これらは偉大だが、ミツバチにおいては、どれほどまさっていることか。ミツバチは、あらゆる種類の生き物のなかで唯一、皆に共通の子を持ち、皆が一つの住まいに暮らし、一つの祖国の敷居に閉じこめられている。皆にとって労苦が共通であり、食物が共通であり、働きが共通であり、用いることと実りが共通であり、飛ぶことも共通である。

Hexaemeron libri sex 5.21.6

6

Quid plura? Communis omnibus generatio, integritas quoque corporis virginalis omnibus communis et partus; quoniam neque inter se ullo concubitu miscentur, nec libidine resolvuntur, nec partus quatiuntur doloribus, et subito maximum filiorum examen emittunt, e foliis et herbis ore suo prolem legentes.

PL 14, 234B

何をさらに言おうか。産みが皆に共通であり、処女の体の純潔も、出産も、皆に共通である。互いに交わりによって交じることもなく、情欲に溶けることもなく、出産の苦痛に揺さぶられることもなく、突然、子らの大きな群れを送り出す。葉や草から口で子を集めてである。

Hexaemeron libri sex 5.21.7

7

68. Ipsae sibi regem ordinant, ipsae sibi populos creant; et licet positae sub rege, sunt tamen liberae. Nam et praerogativam judicii tenent, et fidae devotionis affectum; quia et tamquam a se substitutum diligunt, et tanto honorant examine.

PL 14, 234B

68. 彼らは自分で王を定め、自分で民を作り出す。王のもとに置かれていても、なお自由である。実際、判断の優先権を保ち、忠実な献身の情を持っている。自分たちが据えた者として王を愛し、また、これほどの群れで王を尊ぶからである。

Hexaemeron libri sex 5.21.8

8

Rex autem non sorte ducitur; quia in sorte eventus est, non judicium, et saepe irrationabili casu sortis melioribus ultimus quisque praefertur: neque imperitae multitudinis vulgari clamore signatur, quae non merita virtutis expendit, nec publicae utilitatis emolumenta rimatur, sed mobilitatis nutat incerto: neque privilegio successionis et generis regalibus thronis insidet; siquidem ignarus publicae conversationis, cautus atque eruditus esse non poterit.

PL 14, 234C

王は、くじで選ばれることはない。くじには偶然の結果があるだけで、判断がなく、理性なき偶然によって、しばしば、より優れた者より最後の者が先に立てられるからである。また、無知な群衆の通俗的な叫びによって指名されることもない。群衆は徳の功を量らず、公共の利益の得失を探らず、移ろいやすさという不確かさのままに揺れる。また、相続と生まれの特権によって王座に座るのでもない。公共の暮らしを知らない者は、用心深く学識ある者にはなれないからである。

Hexaemeron libri sex 5.21.9

9

Adde adulationes atque delicias, quae teneris inolitae aetatibus vel acre ingenium enervare consueverunt; tum institutiones spadonum, quorum plerique suo magis quaestui, quam usui publico animum regis inclinant.

PL 14, 234C

さらに、追従と贅沢を加えてみよ。これらは幼い年に染みつくと、鋭い才能さえ骨抜きにするのが常である。また、宦官たちによる教育がある。その多くは、公の益よりも自分の利得に、王の心を傾けさせる。

Hexaemeron libri sex 5.21.10

10

Apibus autem rex naturae claris formatur insignibus; ut magnitudine corporis praestet et specie; tum quod in rege praecipuum est, morum mansuetudine. Nam etsi habet aculeum, tamen eo non utitur ad vindicandum.

PL 14, 234C

ところが、ミツバチの王は、本性によって際立ったしるしで形づくられる。体の大きさと姿で抜きん出ており、さらに、王においては最も大切なことだが、気質の穏やかさにおいてもそうである。針を持ってはいるが、それを復讐のために用いない。

Hexaemeron libri sex 5.21.11

11

Sunt enim leges naturae non scriptae litteris, sed impressae moribus; ut leniores sint ad puniendum, qui maxima potestate potiuntur. Sed et apes illae quae non obtemperaverint legibus regis poenitenti condemnatione se mulctant; ut immoriantur aculei sui vulnere.

PL 14, 234D

本性の法とは、文字に書かれず、習いに刻まれたものだからである。最大の権力を持つ者ほど、罰することにおいて寛大であるようにである。しかし、王の法に従わなかったミツバチは、自ら悔いる刑罰を自分に科す。自分の針の傷によって死ぬのである。

Hexaemeron libri sex 5.21.12

12

Quod Persarum populi hodieque servare dicuntur: ut pro commissi pretio ipsi in se propriae mortis exsequantur sententiam.

PL 14, 234D

ペルシア人の諸民族は、今日もこれを守っていると言われる。犯したことの代価として、自分自身が自分に対して自らの死の判決を執行するのである。

Hexaemeron libri sex 5.21.13

13

Itaque nulli sic regem, non Persae qui gravissimas in subditos habent leges, non Indi, non populi Sarmatarum tanta quanta apes reverentia devotionis observant; ut nullae e domibus exire audeant, non in aliquos prodire pastus, nisi rex fuerit primo egressus, et volatus sibi vindicaverit principatum.

PL 14, 235A

こうして、誰も王をこれほどに崇めない。きわめて重い法を臣民に課すペルシア人も、インド人も、サルマタイ人の諸民族も、ミツバチが示すほどの献身の敬意をもって王を崇めない。ミツバチは、王がまず外に出て、飛ぶことで先頭を主張するまでは、どのミツバチも巣から出ようとせず、どこかの餌場へ進み出ようともしない。

Hexaemeron libri sex 5.21.14

14

69. Processus autem est per rura redolentia, ubi inhalantes horti floribus, ubi fugiens rivus per gramina, ubi amoena riparum: illic ludus alacris juventutis, illic campestre exercitium, illic curarum remissio.

PL 14, 235A

69. 進んでゆくのは、香り立つ野原である。花で息づく庭があり、草の間を流れ去る小川があり、愛すべき岸辺がある。そこに、若者の活発な遊びがあり、野の鍛錬があり、気づかいの息抜きがある。

Hexaemeron libri sex 5.21.15

15

Opus ipsum suave, de floribus, de herbis dulcibus fundamina castrorum prima ponuntur. Quid enim aliud est favus, nisi quaedam castrorum species? Denique ab his praesepibus apum fucus arcetur.

PL 14, 235A

仕事そのものも快い。花から、甘い草から、軍営の最初の土台が据えられる。蜂の巣は、軍営の一種の形でなくて何であろうか。そして、ミツバチのこれらの囲いから、雄蜂は締め出される。

Hexaemeron libri sex 5.21.16

16

Quae castra quadrata tantum possunt habere artis et gratiae, quantum habent crates favorum, in quibus minutae ac rotundae cellulae connexione sui invicem fulciuntur?

PL 14, 235B

どんな四角い軍営が、巣板の格子がもつほどの技と優美を持ちうるだろうか。そこでは、小さく丸い小部屋が、互いの連なりで支え合っている。

Hexaemeron libri sex 5.21.17

17

Quis architectus eas docuit hexagonia illa cellularum indiscreta laterum aequalitate componere, ac tenues inter domorum septa ceras suspendere, stipare mella, et intexta floribus horrea nectare quodam distendere?

PL 14, 235B

どの建築家が教えたのか。小部屋の六角形を、辺の違いのない等しさで組み立て、家々の仕切りのあいだに薄い蠟を吊るし、蜜を詰め込み、花で織りなされた倉を、ある種の蜜で満たすことを。

Hexaemeron libri sex 5.21.18

18

Cernas omnes certare de munere, alias invigilare quaerendo victum, alias sollicitam castris adhibere custodiam, alias futuros explorare imbres, et speculari concursus nubium, alias de floribus ceras fingere, alias rorem infusum floribus ore colligere; nullam tamen alienis insidiari laboribus, et rapto vitam quaerere: atque utinam raptorum insidias non timerent.

PL 14, 235B

見るがよい。皆が務めを競い合っている。ある者は餌を探して見張り、ある者は軍営に気を配って警備を置き、ある者はこれから来る雨を探り、雲の集まりをうかがい、ある者は花から蠟を形づくり、ある者は花に注がれた露を口で集める。それでいて、他人の労苦を狙う者も、奪うことで生きようとする者もいない。奪う者の罠を恐れずに済めばよいのだが。

Hexaemeron libri sex 5.21.19

19

Habent tamen spicula sua, et inter mella fundunt venenum, si fuerint lacessitae, animasque ponunt in vulnere ardore vindictae.

PL 14, 235C

それでも彼らは自分の針を持ち、挑発されれば蜜のあいだに毒を注ぎ、復讐の熱に駆られて傷のうちに命を置く。

Hexaemeron libri sex 5.21.20

20

Ergo mediis castrorum vallibus humor ille roris infunditur, paulatimque processu temporis in mella cogitur, cum fuerit liquidus ab exordio, et coalitu cerae, florumque odore fragrare mellis incipit suavitatem.

PL 14, 235C

こうして、軍営の谷間の真ん中に、あの露の水分が注がれ、時が進むにつれて少しずつ蜜に凝る。初めは液状であったのが、蠟が固まり、花の香りが加わって、蜜は甘さを放ちはじめる。

Hexaemeron libri sex 5.21.21

21

70. Merito quasi bonam operariam Scriptura apem praedicat dicens: Vade ad apem, et vide quomodo operaria est. Operationem quoque quam venerabilem mercatur, cujus laborem reges et mediocres ad salutem sumunt. Appetibilis enim est omnibus et clara (Prov., VI, 8) .

PL 14, 235C

70. 聖書がミツバチをよい働き者として称えるのは当然である。「ミツバチのところへ行き、いかに働き者であるかを見よ。またその働きを、いかに尊ぶべきものとして営むかを。王も庶民も、その労苦〔の実り〕を健康のために取る。それは、すべての者に慕われ、名高い」(箴言6:8)。

Hexaemeron libri sex 5.21.22

22

Audis quid dicat propheta? Mittit utique te ut apiculae illius sequaris exemplum, imiteris operationem. Vides quam laboriosa, quam grata sit.

PL 14, 235C

預言者の言うことが聞こえるか。彼はあなたを遣わして、あの小さなミツバチの手本に倣い、その働きを見倣わせようとしている。それがいかに骨折りで、いかに好ましいかが分かるであろう。

Hexaemeron libri sex 5.21.23

23

Fructus ejus ab omnibus desideratur, et quaeritur, nec pro personarum diversitate discernitur: sed indiscreta sui gratia regibus pariter ac mediocribus aequali suavitate dulcescit.

PL 14, 235D

その実りは、すべての人に望まれ、求められ、人の違いによって区別されない。むしろ、分け隔てのないその優美さは、王にも庶民にも等しい甘さで甘く味わわれる。

Hexaemeron libri sex 5.21.24

24

Nec solum voluptati, sed etiam saluti est: fauces obdulcat, et curat vulnera, internis quoque medicamentum infundit ulceribus. Itaque cum sit infirma robore apis, valida est vigore sapientiae, et amore virtutis.

PL 14, 236A

それは、快楽のためだけでなく、健康のためでもある。喉を甘くし、傷を癒し、内部の潰瘍にも薬を注ぐ。このように、ミツバチは力は弱いが、知恵の活力と徳への愛において強い。

Hexaemeron libri sex 5.21.25

25

71. Denique regem suum summa protectione defendunt, et perire pro eo pulchrum putant. Incolumi rege nesciunt mutare judicium, mentem inflectere: amisso, fidem servandi muneris derelinquunt, atque ipsae sua mella diripiunt; quod is qui principatum habuit muneris, interemptus est.

PL 14, 236A

71. こうして、彼らは自分の王を最大の守りで守り、王のために死ぬことを美しいと考える。王が無事なあいだは、判断を変えず、心を曲げることを知らない。王を失うと、務めを守る忠実さを捨て、自分たちの蜜を自分で奪い去る。支配の務めを持っていた者が、殺されたからである。

Hexaemeron libri sex 5.21.26

26

72. Itaque cum aves aliae vix in anno edant singulos fetus, apes geminos creant, et duplici caeteris fecunditate praeponderant.

PL 14, 236A

72. こうして、ほかの鳥が一年にようやく一度しか子を産まないのに、ミツバチは二度産み、二倍の多産で他の生き物に勝る。