Hexaemeron libri sex 3.11.1
De ortu arborum: atque inibi de rosa quae primo sine spinis nata, illis postmodum inhorruit, et vitae nostrae speculum facta est. 47. Diximus de herba feni, nunc dicamus de ligno fructuoso faciente fructum secundum genus, cujus semen ejus in ipso sit.
PL 14, 175A木々の生い出ることについて。またそこで、初め棘なしに生まれたが、のちに棘で毛羽立ち、我々の生の鏡となったバラについて。47. 我々は干し草となる草について述べた。いま、「実を結ぶ木で、実をその類に従って結び、その種がそれ自身のうちにあるもの」について述べよう。
Hexaemeron libri sex 3.11.2
Dixit et facta sunt, et subito, ut supra floribus, herbarumque viriditatibus, ita hic nemoribus terra vestita est. Concurrerunt arbores, consurrexere silvae, vertices repente montium fronduerunt.
PL 14, 175B神が言うと、それらは成った。すると、先に花々や草の緑で覆われたように、今度は林で、地がたちまち覆われた。木々が駆け集まり、森が立ち上がり、山々の頂が突然葉を茂らせた。
Hexaemeron libri sex 3.11.3
Hinc pinus, hinc cupressus in alta se extulerunt cacumina, cedri et piceae convenerunt. Abies quoque non contenta terrenis radicibus atque aerio vertice, etiam casus marinos tuto subitura remigio, nec solum ventis, sed etiam fluctibus certatura processit.
PL 14, 175Bこちらでは松が、あちらでは糸杉が高い梢へと身を伸ばし、杉とトウヒが集まった。モミもまた、地の根と空にそびえる頂に満足せず、海の災難をも安全な漕ぎ手の働きで耐え抜き、風だけでなく波とも争おうと進み出た。
Hexaemeron libri sex 3.11.4
Nec non et laurus assurgens odorem suum dedit numquam suo exuenda velamine. Umbrosae quoque ilices verticem protulerunt, inhorrentem comam hibernis quoque temporibus servaturae.
PL 14, 175C月桂樹も立ち上がって自分の香りを放ったが、自分の覆いを脱ぎ捨てることは決してない。陰をつくるカシも頂を差し出し、冬の季節にも逆立つ髪を保つことになる。
Hexaemeron libri sex 3.11.5
Hoc enim in singulis privilegium natura denuit in reliquum, quod sub ictu mundi surgentis accepit: et inde manet sua ilicibus praerogativa, manet cupressibus, ut nulli venti eas crinis sui honore despolient.
PL 14, 175C自然は、世界が立ち上がったその一瞬に受けたこの特権を、それぞれに後世まで保たせた〔底本は denuit。語義が定かでなく、「保たせた」と解した。detenuit または tenuit とも読める〕。こうして、カシにはカシ固有の特典が、糸杉にも残っており、どんな風も、その髪の飾りを奪い去ることがない。
Hexaemeron libri sex 3.11.6
48. Surrexerat ante floribus immixta terrenis sine spinis rosa, et pulcherrimus flos sine ulla fraude vernabat: postea spina sepsit gratiam floris, tamquam humanae speculum praeferens vitae, quae suavitatem perfunctionis suae finitimis curarum stimulis saepe compungat.
PL 14, 175C48. 先に、地上の花々に混じって、棘のないバラが立ち上がっており、このうえなく美しい花が、いささかの偽りもなく咲いていた。のちに棘が花の麗しさを囲った。それは、人の生の鏡を差し出すようであり、その生は、自らの享楽の甘美さを、隣り合う気づかいの刺でしばしば突き刺す。
Hexaemeron libri sex 3.11.7
Vallata est enim elegantia vitae nostrae, et quibusdam sollicitudinibus obsepta, ut tristitia adjuncta sit gratiae.
PL 14, 175C実際、我々の生の優雅さは垣を巡らされ、いくつかの憂いで囲われていて、悲しみが麗しさに結びつけられている。
Hexaemeron libri sex 3.11.8
Unde cum unusquisque aut suavitate rationis, aut prosperioris cursus successibus gratulatur, meminisse culpae eum convenit, per quam nobis in paradisi amoenitate florentibus spinae mentis, animaeque sentes jure condemnationis ascripti sunt.
PL 14, 175Dそれゆえ、ひとりひとりが理にかなった喜びや、順調な歩みの成功を喜ぶとき、過ちを思い起こすのがふさわしい。その過ちによって、楽園の心地よさに花咲いていた我々に、心の棘と魂の茨が、断罪の定めによって割り当てられたのである。
Hexaemeron libri sex 3.11.9
Irrutiles igitur licet, o homo, aut splendore nobilitatis, aut fastigio potestatis, aut fulgore virtutis, semper tibi spina proxima est, semper est sentis, semper inferiora tua respice, super spinas germinas, nec prolixa gratia manet: brevi unusquisque decurso aetatis flore marcessit.
PL 14, 176Aそれゆえ、人よ、あなたは高貴な家柄の輝き、権力の高み、徳の光によって輝いているとしても、棘はつねにあなたの近くにあり、茨はつねにある。つねにあなたより下のものを見よ。あなたは棘の上に芽生えているのである。その麗しさも長くは続かない。ひとりひとりは、盛りの年齢の花が短く過ぎ去れば、萎れる。