Hexaemeron libri sex 5.6.1
Hominem esse piscem: sed piscem alium bonum, alium malum inveniri: bonum vero Petri hamum, ac sinum timere non debere. 15. Piscis ergo es, o homo. Audi quia piscis es: Simile est regnum coelorum reti misso in mare, quod ex omni genere piscium congregavit.
PL 14, 211D人間は魚であること。ただし魚には善いものと悪いものが見いだされること。善い魚はペトロの釣り針も網の懐も恐れてはならないこと。15. それゆえ人よ、あなたは魚である。あなたが魚であることを聞け。「天の国は、海に投げ入れられ、あらゆる種類の魚を集めた網に似ている。」
Hexaemeron libri sex 5.6.2
Cum autem esset impletum, duxerunt id ad littus, et sedentes elegerunt optimos in vasis suis, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi. Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis (Matt. XIII, 47) .
PL 14, 212A「網が満ちると、人々はそれを岸へ引き上げ、座って、最も良いものを自分たちの器に選び入れ、悪いものは外へ投げ捨てた。世の終わりにもこのようになる。天使たちが出て行き、悪い者たちを正しい者たちのただ中から分け、火の炉に投げ込む」(マタイ13:47)。
Hexaemeron libri sex 5.6.3
Sunt ergo boni et mali pisces, boni servantur ad pretium, mali statim ardent. Bonum piscem nec retia involvunt, sed elevant; nec hamus internecat atque interficit, sed pretiosi vulneris perfundit sanguine, in cujus oris confessione bonum pretinm reperitur, quo tributum apostolicum, et census Christi possit exsolvi.
PL 14, 212Aこうして、善い魚と悪い魚がある。善い魚は価のために保たれ、悪い魚はただちに焼かれる。善い魚を網は絡め取るのではなく引き上げ、釣り針は殺し滅ぼすのではなく、尊い傷の血を注ぐ。その口の告白のうちに善い価〔底本は pretinm。pretium と読む〕が見いだされ、それによって使徒の貢納とキリストの人頭税が納められうる。
Hexaemeron libri sex 5.6.4
Sic enim scriptum est, dicente Domino: Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis, an ab alienis?
PL 14, 212B次のように書かれているからである。主は言った。「地の王たちは、誰から税または人頭税を取るのか。自分の子らからか、それとも他人からか」。
Hexaemeron libri sex 5.6.5
Et respondente Petro, ab alienis, ait Dominus: Vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle, et aperto ore ejus invenies ibi staterem; illum sumens dabis eis pro me et te (Matt. XVII, 24) .
PL 14, 212Bペトロが「他人からです」と答えると、主は言った。「海へ行き、釣り針を投げ、最初に上がってきた魚を取れ。その口を開ければ、そこにスタテル貨が見つかる。それを取って、わたしと汝のために彼らに渡せ」(マタイ17:24)。
Hexaemeron libri sex 5.6.6
16. Noli igitur, o bone piscis, Petri hamum timere: non occidit, sed consecrat. Noli quasi vilem te contemnere, quia vides corpus infirmum: habes in ore tuo quod et pro Petro et pro Christo offeras.
PL 14, 212B16. それゆえ善い魚よ、ペトロの釣り針を恐れるな。それは殺すのではなく、聖別する。身体が弱いのを見て、自分を卑しいものと見くびるな。あなたは口の中に、ペトロのためにもキリストのためにも献げうるものを持っている。
Hexaemeron libri sex 5.6.7
Noli timere Petri retia, cui dicit Jesus: Duc in altum, et laxato retia. Non enim in sinistram partem mittit, sed in dexteram, sicut jussus a Christo est. Noli timere sinum ejus, quia dictum est ei: Ex hoc eris homines vivificans.
PL 14, 212Bペトロの網を恐れるな。イエスはそのペトロに言う。「沖へ漕ぎ出せ。網を降ろせ」〔底本は laxato。laxate と読む〕。彼は左の側にではなく右の側に〔網を〕投げるのである。キリストに命じられたとおりに。その網の懐を恐れるな。彼にこう告げられたからである。「今から汝は、人々を生かす者となる」。
Hexaemeron libri sex 5.6.8
Ideo misit retia, et complexus est Stephanum, qui de Evangelio primus ascendit habens in ore suo staterem justitiae. Unde confessione constanti clamavit dicens: Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei.
PL 14, 212Cそれゆえ彼は網を投げ、ステファノを抱え込んだ。ステファノは福音から最初に上がってきた者で、口に正義のスタテル貨を持っていた。それゆえ彼は揺るがぬ告白をもって叫んで言った。「見よ、天が開かれ、人の子が神の右に立っているのが見える」。
Hexaemeron libri sex 5.6.9
Pro hoc pisce stabat Dominus Jesus; sciebat enim esse in ore ejus pretium sui census. Denique glorioso martyrio et Petri judicium, atque doctrinam, et Christi gratiam locuples assertor implevit.
PL 14, 212C主イエスはこの魚のために立っていた。その口の中に自分の人頭税の価があるのを知っていたからである。こうして、栄光ある殉教によって、ペトロの判断も教えもキリストの恩寵も、豊かな証人が満たした。