ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Hexaemeron libri sex

Liber V, Caput XXV 第V巻 第XXV章

Ambrose of Milan · Hexaemeron libri sex · PL 14, 241A · 9 sectiones

Hexaemeron libri sex 5.25.1

1

Pia Auctoris precatio. Lacrymarum commendatio. Dimissio auditorum ad refectionem. Denique ad mysteria Dominici corporis invitatio.

PL 14, 241A

著者の敬虔な祈り。涙の勧め。聴衆を食事のために解散させること。最後に、主の体の奥義への招き。

Hexaemeron libri sex 5.25.2

2

89. Respice nos quoque, Domine Jesu, ut et nos propria recognoscamus errata, solvamus piis fletibus culpam, mereamur indulgentiam peccatorum.

PL 14, 241B

89. 主イエスよ、我々をも顧みよ。我々もまた自分の誤りを認め、敬虔な涙によって罪責を解き、罪の赦しを受けるにふさわしくなるように。

Hexaemeron libri sex 5.25.3

3

Ideo consulto sermonem protraximus; ut nobis quoque gallus cantaret, et loquentibus subveniret, quo si quod delictum obrepsisset in verbo, culpam, Christe, donares. Da, quaeso, lacrymas Petri, nolo laetitiam peccatoris.

PL 14, 241B

我々が意図して話を引き延ばしたのは、我々にも雄鶏が鳴き、語る我々を助けて、もし言葉において何か過ちが忍び込んでいたなら、キリストよ、汝がその咎を赦すためである。願う、ペトロの涙を与えよ。私は罪人の喜びを望まない。

Hexaemeron libri sex 5.25.4

4

Fleverunt Hebraei, et per mare sunt dehiscentibus undis liberati. Laetatus est Pharao quod Hebraeos tenebat inclusos, et mari mersus cum populo suo occidit. Exsultavit et Judas in mercede proditionis suae, sed ipsius se mercedis laqueo strangulavit.

PL 14, 241B

ヘブライ人は泣いた。そして海が割れ、波の間を通って解放された。ファラオは、ヘブライ人を閉じ込めておいたことを喜んだが、民とともに海に沈んで死んだ。ユダもまた裏切りの報酬に歓喜したが、その報酬の縄で自らを絞め殺した。

Hexaemeron libri sex 5.25.5

5

Flevit errorem suum Petrus, et meruit ut aliorum aboleret errores. 90. Sed jam tempus est quo finire sermonem et claudere debeamus: tempus est quo melius aut tacetur, aut fletur: tempus est quo celebratur indulgentia peccatorum.

PL 14, 242A

ペトロは自分の過ちを泣き、他の人々の過ちを消し去るにふさわしい者となった。90. だが今や、話を終え、閉じるべき時である。黙るか泣くかのほうがよい時、罪の赦しが祝われる時である。

Hexaemeron libri sex 5.25.6

6

Nobis quoque gallus iste mysticus in sacris cantet; quoniam jam Petri gallus in nostro sermone cantavit. Fleat pro nobis Petrus, qui pro se bene flevit et in nos pia Christi ora convertat.

PL 14, 242A

我々のためにも、あの神秘の雄鶏が聖なる務めの中で鳴け。すでにペトロの雄鶏が、我々の話の中で鳴いたのだから。自分のためによく泣いたペトロが、我々のために泣き、キリストの敬虔な眼差しを我々に向けさせよ。

Hexaemeron libri sex 5.25.7

7

Approperet Jesu domini passio, quae quotidie delicta nostra condonat, et munus remissionis operatur. 91. Bonus Dominus dimittere jejunos non vult, ne quis deficiat in via.

PL 14, 242A

主イエスの受難が近づけ。それは日ごとに我々の過ちを赦し、赦しの賜物を成し遂げる。91. 善き主は、断食している者たちを解散させようとはしない。道で力尽きる者がないようにである。

Hexaemeron libri sex 5.25.8

8

Si ille dicit, Misereor hujus turbae; quia triduum est quod perseverant mecum, et non habent escam, et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via (Matth., XV, 32) ; cujus intenta sermoni Maria apparatus recusabat epularum: quanto magis nos considerare debemus, quia non multi sunt, qui in verbo Dei vivunt, et ideo refectio corporis desideratur!

PL 14, 242B

もし主が「この群衆をあわれむ。三日間私とともにとどまり、食べるものがないからである。私は彼らを断食のまま帰らせたくない。道で力尽きないように」と言うのなら(マタイ15:32)、またその言葉に聞き入っていたマリアが饗宴の支度を断ったのなら、まして我々は、神の言葉に生きる者が多くはないこと、それゆえに体の糧が求められていることを、いっそう考えるべきではないか。

Hexaemeron libri sex 5.25.9

9

Certe illius tridui nostrum hoc postridie laboriosius est. 92. Et ideo qui cum avibus lusimus, cum gallo cantavimus, jam Domini canamus mysteria, et ad corpus Jesu conveniant aquilae peccatorum ablutione renovatae; jam enim cetus ille magnus verum nobis Jonam reddidit: et gratulemur quod factus est nobis vespere dies quintus; fiat nobis mane dies sextus.

PL 14, 242B

確かに、あの三日間よりも、我々のこの翌日のほうが骨が折れる。92. それゆえ、鳥たちとともに戯れ、雄鶏とともに歌った我々は、今や主の奥義を歌おう。罪の洗いによって新たにされたワシたちが、イエスの体のもとに集まるように。今やあの大魚が、まことのヨナを我々に返したからである。そして、我々にとって夕べとなって第五の日が成ったことを喜ぼう。我々に朝が来て、第六の日が成るように。