Hexaemeron libri sex 5.22.1
Volatilia cur dicuntur volantia super terram secus firmamentum coeli. Atque ibidem de ea quae observatur in avibus, corporis diversitate. Postremo nonnulla de cygno et cicada subjunguntur.
PL 14, 236A飛ぶもの〔鳥〕が、なぜ「地の上に、天の大空に沿って飛ぶ」と言われるのか。また同じ箇所で、鳥に見られる体の違いについて。最後に、白鳥とセミについて若干のことが付け加えられる。
Hexaemeron libri sex 5.22.2
73. Consideremus nunc quid sit, quod ait: Producant aquae reptilia animarum viventium secundum genus, et volatilia volantia super terram secundum genus secus firmamentum coeli. Cur super terram dixerit, certum est; quia victum de terra quaerunt.
PL 14, 236B73. では、〔聖書が〕「水は、生きている魂の這うものを、その種類に従って、また飛ぶものを、地の上に、天の大空に沿って、その種類に従って生ぜよ」と言っていることが何であるかを考えよう。なぜ「地の上に」と言ったかは明らかである。糧を地から求めるからである。
Hexaemeron libri sex 5.22.3
Secus firmamentum autem coeli quomodo, cum aquilae ultra caeteras aves volent, et tamen ipsae non secus firmamentum coeli?
PL 14, 236Bだが「天の大空に沿って」とはどういうことか。ワシは他の鳥よりも高く飛ぶのに、そのワシでさえ天の大空に沿ってはいないではないか。
Hexaemeron libri sex 5.22.4
Sed quia graece οὐρανὸς dicitur, quod latine coelum appellamus: οὐρανὸς autem ἀπὸ τοῦ ὁρᾷσθαι, id est, a videndo, ideo quod aer perspicuus sit, et ad videndum purior, in aere volitantia genera dixit animantium.
PL 14, 236Bしかしギリシア語で ouranos(ウーラノス)と言われるものを、ラテン語で我々は coelum(天)と呼ぶ。そして ouranos は apo tou horasthai(アポ・トゥ・ホラスタイ)、すなわち「見ること」から来ており、それは空気が透明で、見るのにいっそう清らかだからである。それゆえ、空気の中を飛び回る生き物の類を〔「天の大空に沿って」と〕言ったのである。
Hexaemeron libri sex 5.22.5
Et ne moveat quod ait, secus firmamentum coeli, non proprie firmamentum hic posuit, sed abusive; eo quod comparatione aetherei illius corporis etiam iste aer quem possumus oculis comprehendere, quasi crassior et densior vicem habeat firmamenti.
PL 14, 236Cまた、「天の大空に沿って」と言っていることにつまずくことのないように。ここで彼は「大空」という語を本来の意味で置いたのではなく、転用して置いたのである。あのエーテルの物体に比べれば、我々が目でとらえることのできるこの空気もまた、いわば粗く濃いものとして、大空の役を果たしているからである。
Hexaemeron libri sex 5.22.6
74. Nunc quia diximus quae volatilia, quam naturam habeant et gratiam, et ea pauca de multis; neque enim vacat universa describere, cum sint similia atque ejusdem generis; tamen aves ipsae quam inter se diversitatem habeant consideremus.
PL 14, 236C74. さて、飛ぶものがどのような本性と魅力を持つかを我々は述べた。しかもそれは多くのうちのわずかな例にすぎない。似たものや同じ類のものをすべて描き出すのは暇のないことだからである。それでも、鳥どうしがどのような違いを互いに持つかを考えよう。
Hexaemeron libri sex 5.22.7
Invenimus enim cornicis pedes velut quibusdam digitis distantibus separatos atque divisos, corvorum quoque atque pullorum aliter etiam formatos a natura pedes; avium quae carne vescuntur, cernimus quasi incurvos atque sinuatos, ac velut ad praedam paratos.
PL 14, 236Cというのも、カラスの足は、いくつかの指がいわば離れて、分かれ別れているのを、またワタリガラスや鶏の足も、自然によって別様に形づくられているのを、我々は見いだす。肉を食べる鳥の足は、いわば曲がって湾曲しており、獲物のために備えられたようだと見て取る。
Hexaemeron libri sex 5.22.8
Eae vero quae natandi habent usum et consuetudinem, latos habent pedes, et membrana quadam illos digitos pedum sibi copulatos atque conjunctos.
PL 14, 236Dだが泳ぐ習いと慣れを持つ鳥は、幅広い足を持ち、その足の指は、ある膜によって互いに結ばれ、つなぎ合わされている。
Hexaemeron libri sex 5.22.9
In quo admirabilis patet ratio naturae; ut et illae ad volandum vel ad rapiendum cibum usu accommodo fulciantur, et istae ad natandum adjumenta habeant competentia, quo melius aquis possint supernatare, et quasi remis quibusdam, ita pedibus suis membranae illius extensione latioribus aquarum fluenta propulsent.
PL 14, 237Aここに自然の驚くべき理が明らかになる。すなわち、前者は、飛ぶため、あるいは餌をつかむために、それに適した用い方で支えられ、後者は、泳ぐのにふさわしい助けを備えて、水の上によりよく浮かび、いわば櫂のように、あの膜が広がることでいっそう幅広くなった足で、水の流れを押しやるのである。
Hexaemeron libri sex 5.22.10
75. Cygnus quoque cur proceriore collo utatur in promptu est; ut quia est paululum segnior corpore, nec facile potest aquarum inferiora penetrare, cervicem extendat ad praedam, quae quasi praevia reliqui corporis escam quam invenerit, rapiat, atque eruat e profundo.
PL 14, 237A75. 白鳥がなぜ、より長い首を用いるのかも明らかである。体がやや鈍重で、水の下のほうに容易に入り込めないので、獲物に向かって首を伸ばし、その首がいわば体の残りの先導として、見つけた餌をつかみ、深みから引き出すのである。
Hexaemeron libri sex 5.22.11
Adde et illud, quia suavior et magis canorus per procera modulus colla distinguitur, et longiore exercitatione purior longe resultat.
PL 14, 237Aさらにこのことも加えよ。長い首を通ることで、調べはいっそう甘く歌に富んだものとして際立ち、また、より長い道筋を経る〔longiore exercitatione を、長い首の中を声が運ばれることと取った〕ことで、ずっと澄んで響き返るのである。
Hexaemeron libri sex 5.22.12
76. Quam dulcis etiam in exiguo cicadis gutture cantilena, quarum cantibus medio aestu arbusta rumpuntur, eo quod magis canorae meridianis caloribus, quo puriorem aerem id temporis attrahunt spiritu, eo cantus resonant clariores.
PL 14, 237B76. 小さな喉のセミの歌も、なんと甘いことか。その歌によって、真昼の暑さのさなかに木立が裂ける。正午の暑さのころ、いっそう歌に富むようになるからで、その時刻により清らかな空気を息とともに吸い込むほど、歌声はいっそう澄んで響くのである。
Hexaemeron libri sex 5.22.13
Nec apes ipsae insuave quiddam canunt; habent enim gratam in rauco illo vocis suae murmure suavitatem, quam nos fracto tubarum sonitu lentius primum videmur imitari, quo crepitu ad excitandos animos in vigorem nihil aptius aestimatur.
PL 14, 237Bミツバチでさえ、不快な何かを歌うのではない。あのしわがれた声のつぶやきの中に、心地よい甘さがあるからである。我々はまず、割れたラッパの音でそれをゆっくりと真似ているように見える。心を奮い立たせて活気づけるのに、この響きほど適したものはないと考えられている。
Hexaemeron libri sex 5.22.14
Et haec illis gratia manet, cum pulmonem respirandique munus atque usum nequaquam habere prodantur; sed aerio vesci spiramine.
PL 14, 237Bこの心地よさは、彼らが肺も、息をするという務めも用い方も全く持たず、空気の息吹で養われていると明らかにされているのに、なお保たれている。
Hexaemeron libri sex 5.22.15
Denique si quis eas superfundat oleo, propere necantur; eo quod obstructis poris aerium spiramen illud haurire non possint: continuoque si quis acetum his superfundat, illico reviviscunt, eo quod vis aceti cito illos poros, qui concretione olei obstruuntur, humore feratur aperire.
PL 14, 237Bそこで、もし誰かが彼らに油を注ぎかければ、たちまち死ぬ。孔がふさがれて、あの空気の息吹を吸い込めなくなるからである。ところが、すぐに誰かが酢を彼らに注ぎかければ、たちまち生き返る。油が固まってふさがれた孔を、酢の力が湿り気によって速やかに開くからだといわれる。