ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Hexaemeron libri sex

Liber III, Caput IV 第III巻 第IV章

Ambrose of Milan · Hexaemeron libri sex · PL 14, 163A · 17 sectiones

Hexaemeron libri sex 3.4.1

1

Terrae praecipuam qualitatem, cum arida vocatur, significari. Quae sint elementorum, quibus invicem connectuntur, proprietates; idque speciatim de terra disquiritur.

PL 14, 163A

地が「乾いたところ」と呼ばれるとき、地の際立った性質が示されている。元素が互いに結びつけられるときの、それぞれの固有の性質とは何か。そしてそのことが、とりわけ地について探究される。

Hexaemeron libri sex 3.4.2

2

17. Sed, ut videtur, quoniam de mari loquebamur, aliquantulum exundavimus; ad propositum revertamur, et consideremus quid sit, quod ait Dominus: Congregetur aqua in unam congregationem, et appareat arida, et non dixerit, terra. Quod praeclare positum quis non advertat?

PL 14, 163B

17. だが、どうやら海について語っていたために、少しあふれ出てしまったようである。本題に戻り、主が「水は一つの集まりへと集められよ。乾いたところが現れよ」と言い、「地」と言わなかったのは何ゆえかを考えよう。これが見事な置き方であることに、だれが気づかないだろうか。

Hexaemeron libri sex 3.4.3

3

Terra enim potest et luto esse permixta, aquis madida, cujus species superfusis aquis non appareat. Arida autem non solum ad genus, sed etiam ad speciem terrarum refertur, ut sit utilis, sicca, habilis et apta culturis.

PL 14, 163B

というのも、地は泥と混ざり、水に濡れていることもありうる。そのとき、上に注がれた水のために、その形は現れない。ところが「乾いたところ」は、地の類に関わるだけでなく、地の種にも関わる。有用で、乾いており、耕作に向いて適しているということである。

Hexaemeron libri sex 3.4.4

4

Simul prospectum est, ne videatur sole magis quam Dei praecepto esse siccata, quia arida facta est antequam sol crearetur.

PL 14, 163B

同時に、地が神の命令によってよりも太陽によって乾かされたと見えることのないよう、配慮がなされた。地は太陽が創造される前に乾いたものとなったからである。

Hexaemeron libri sex 3.4.5

5

Unde et David discernens mare et terram, ait de Domino Deo: Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam manus ejus fundaverunt (Ps. XCIV, 5) . Arida enim expressio naturae est, terra appellatio quaedam simplex negotii, quae in se habeat proprietatem.

PL 14, 163B

それゆえダビデも、海と地を区別して、主なる神について言う。「海は神のものであり、神がそれを造った。その手が乾いたところを基づけた」(詩篇94:5)。「乾いたところ」は本性の表現であるが、「地」は事柄の単純な呼称にすぎず、それ自体のうちに固有性を含んでいる〔quae in se habeat proprietatem の係りは定かでない。「呼称」に係ると取ったが、固有性を含むのは「乾いたところ」の方だとも読める〕。

Hexaemeron libri sex 3.4.6

6

Sicut enim animal generis significatio est, cui inest proprium aliquid et excellens; rationabile autem proprium est hominis: ita et terra potest communiter dici vel scatens aquis, vel deserta et invia, et sine aqua.

PL 14, 163C

というのも、「動物」が類を示す語で、そのうちに何か固有で優れたものが備わっており、理性的であることは人間に固有であるように、「地」もまた、水に満ちたものとも、荒れて道のない、水のないものとも、共通して言いうるからである。

Hexaemeron libri sex 3.4.7

7

Ergo et illi quae scatet aquis, inest ut habeat ariditatem. Remota enim aqua, incipit esse arida, sicut habes scriptum: Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim (Ps. CVI, 33) , hoc est, de terra aquosa aridam fecit.

PL 14, 163C

したがって、水に満ちた地にも、乾いていることが備わっている。水が除かれると、乾いたものとなり始めるからである。書かれているとおりである。「神は川を荒れ野に変え、水の湧き出る所を渇きに変えた」(詩篇106:33)。すなわち、水の多い地から乾いたところを造ったのである。

Hexaemeron libri sex 3.4.8

8

18. Habet ergo terra propriam qualitatem suam, sicut et singula elementa habent, nam et aer humidam qualitatem, et aqua frigidam, et ignis calidam. Et hoc est principale proprium elementis singulis, quod ratione colligimus.

PL 14, 163C

18. だから地は、それぞれの元素と同じく、固有の性質をもつ。空気は湿った性質、水は冷たい性質、火は熱い性質をもつ。そしてこれが、それぞれの元素の主要な固有性であり、我々は理によってこれを推論する。

Hexaemeron libri sex 3.4.9

9

Comprehendere autem sensibiliter et corporaliter si velimus, velut connexa et composita reperimus; ut si terra arida et frigida, aqua frigida et humida, aer calidus et humidus, ignis calidus et siccus; et sic sibi per has jugales qualitates singula miscentur elementa.

PL 14, 163D

しかし、感覚と物体に即して把握しようとすれば、元素は結ばれ合わされたものとして見いだされる。地は乾いて冷たく、水は冷たく湿り、空気は熱く湿り、火は熱く乾いている。こうして、結び合わせるこれらの性質によって、元素は一つひとつ互いに混ざり合う。

Hexaemeron libri sex 3.4.10

10

Nam terra cum sit aridae et frigidae qualitatis, connectitur aquae per cognationem qualitatis frigidae, et per aquam aeri, quia humidus est aer.

PL 14, 163D

すなわち、地は乾いて冷たい性質をもつから、冷たい性質が同族であることによって水に結ばれ、水を介して空気に結ばれる。空気が湿っているからである。

Hexaemeron libri sex 3.4.11

11

Ergo aqua tamquam brachiis quibusdam duobus frigoris et humoris, altero terram, altero aerem videtur amplecti, frigido terram, aerem humido.

PL 14, 164A

こうして水は、冷たさと湿りという二本の腕のようなものによって、一方で地を、他方で空気を抱いていると見える。冷たさで地を、湿りで空気を抱くのである。

Hexaemeron libri sex 3.4.12

12

Aer quoque medius inter duo compugnantia per naturam, hoc est, inter aquam et ignem, utrumque illud elementum conciliat sibi; quia et aquis humore, et igni calore conjungitur.

PL 14, 164A

空気もまた、本性上相争う二つのもの、すなわち水と火のあいだにあって、その両方の元素を自らと和解させる。水とは湿りによって、火とは熱によって結ばれるからである。

Hexaemeron libri sex 3.4.13

13

Ignis quoque cum sit calidus et siccus natura, calore aeri annectitur, siccitate autem in communionem terrae ac societatem refunditur; atque ita sibi per hunc circuitum et chorum quemdam concordiae societatisque conveniunt.

PL 14, 164A

火もまた、本性上熱く乾いているから、熱によって空気に結ばれ、乾きによって地との交わりと結びへ戻される。こうして元素は、この巡りと、和合と結びの一種の輪舞によって、互いに一つに集まる。

Hexaemeron libri sex 3.4.14

14

Unde et graece στοιχεῖα dicuntur, quae latine elementa dicimus, quod sibi conveniant et concinant. 19. Huc autem progressi sumus, quia Scriptura ait, quod Deus vocaverit aridam terram, hoc est, quia quod principale est ejus, nuncupavit proprietate naturae.

PL 14, 164A

それゆえ、我々がラテン語で元素と呼ぶものは、ギリシア語ではストイケイア(元素)と言われる。互いに一致し、調和するからである。19. 我々がここまで進んだのは、聖書が、神は乾いたところを地と呼んだと言うからである。すなわち、地の主たるものを、本性の固有性によって名づけたということである。

Hexaemeron libri sex 3.4.15

15

Naturalis enim proprietas siccitas est terrae: haec ei praerogativa servata est. Principalis ergo siccitas. Subest etiam ut sit frigida: sed non praeferuntur secunda primis. Ut autem humida sit, aquarum id affinitate sortitur.

PL 14, 164B

地の自然な固有性は乾きである。この優先権が地に保たれている。したがって主たるものは乾きである。冷たいことも備わっているが、第二のものが第一のものより優先されることはない。湿っていることは、水との親近性によって得ているものである。

Hexaemeron libri sex 3.4.16

16

Ergo illud suum, istud alienum: suum, quod arida; alienum, quod humida. Auctor itaque naturae quod primo donavit, hoc tenuit; quia istud ex natura, illud ex causa.

PL 14, 164B

ゆえに、一方は地自身のもの、他方は他から来たものである。乾いていることは地自身のもの、湿っていることは他から来たものである。したがって本性の創造者は、最初に与えたものを保った。一方は本性から、他方は原因から来るからである。

Hexaemeron libri sex 3.4.17

17

Ex principalibus igitur, non ex accidentibus terrae debuit proprietas definiri; ut secundum praerogativam qualitatis ejus informaretur nostra cognitio.

PL 14, 164B

ゆえに地の固有性は、偶有的なものからではなく、主要なものから定められるべきであった。地の性質の優先権に従って、我々の認識が形づくられるためである。