Hexaemeron libri sex 2.5.1
Quam perfecta Patris ac Filii in operibus suis conjunctio. Videre in Deo idem atque approbare. Opus laudare partibus nondum absolutis Deo proprium. 18. Et vidit Deus quia bonum (Gen. I, 3) . Facit Filius, quod vult Pater: laudat Pater, quod facit Filius.
PL 14, 154A父と子の、その業における結びつきがいかに完全であるか。神において「見る」ことは「是認する」ことと同じであること。部分がまだ完成していない業を賛美することは、神に固有であること。18. 「そして神は、それが善いと見た」(創世記1:3)。父の欲することを子が行い、子の行うことを父が賛美する。
Hexaemeron libri sex 2.5.2
Nihil in illo naturae degeneris invenitur, cujus opus a paterna non degenerat voluntate. Vidit utique, non oculis corporalibus intendit: sed definivit plenitudini gratiae convenire, ut mihi ejus judicium cognosceretur; nos enim solemus etiam de iis, quae divina sunt, disputare.
PL 14, 154B子には、劣った本性など何も見いだされない。その業は父の意志から外れないからである。神は確かに「見た」が、それは肉の目を向けたのではなく、恩寵の充満にかなうもの〔gratia はここで「麗しさ」の意とも取れる〕と定めたのである。それは、私にその判断が知られるためであった。我々は、神的な事柄についてさえも論じ合うのがふつうだからである。
Hexaemeron libri sex 2.5.3
Et quid mirum si de opere retractare possint, qui de ipsius operatoris generatione faciunt quaestiones? Ipsum in judicium vocant, ipsum inaequalem atque degenerem asserere conantur. Ideo legis: Et dixit Deus, et fecit Deus.
PL 14, 154Bまた、工作者そのものの生まれについてさえ問いを立てる者たちが、業についてあれこれ論じ直しうるとして、何の不思議があろうか。彼らはその工作者自身を裁きの場に呼び出し、彼が〔父と〕等しくなく劣った者だと主張しようと試みる〔アレイオス派が子について言うことを指す〕。だからあなたは読む。「そして神は言った」、「そして神は造った」と。
Hexaemeron libri sex 2.5.4
Eodem Pater et Filius majestatis honorantur nomine. Et vidit Deus quia bonum. Dixit tamquam omnia quae Pater vellet scienti, et vidit tamquam omnia quae Filius faceret scientia tenens, et efficiens operatione consorti. 19. Vidit quia bonum.
PL 14, 154B父と子は、威光の同じ名で尊ばれる。「そして神は、それが善いと見た」。神は、父の欲するすべてを知っている者に向かって語るように言い〔「知る者」の係りは定かでない。父が子に語ると取った〕、子の行うすべてを知によって把握する者として見、〔子と〕共にある働きによって成し遂げる者として見た。19. 「神は、それが善いと見た」。
Hexaemeron libri sex 2.5.5
Non utique cognovit quod nesciebat, sed probavit quod placebat. Non quasi incognitum placuit opus; quia nec quasi incognitus Pater qui complacuit in Filio, sicut scriptum est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17) .
PL 14, 154C神は、知らなかったことを知ったのではなく、気に入っていたことを是認したのである。業は、知られていないもののように気に入られたのではない。父も、知られていないもののようではなく、子において喜んだからである。書かれているとおり、「これは私の愛する子、私の心にかなう者である」(マタイ3:17)。
Hexaemeron libri sex 2.5.6
Scit autem semper Filius voluntatem Patris, et Pater Filii, et audit Patrem Filius semper, et Pater Filium per unitatem naturae, voluntatis atque substantiae.
PL 14, 154C子は父の意志をつねに知り、父は子の意志をつねに知る。子は父に、父は子に、つねに聞く。本性と意志と実体の一致によってである。
Hexaemeron libri sex 2.5.7
Denique testatur hoc in Evangelio suo Filius, dicens ad Patrem: Sciebam quia semper me audis (Joan., XI, 42) . Imago est enim invisibilis Dei Filius. Omnia Patris quasi imago exprimit, omnia ejus quasi splendor gloriae illuminat, atque nobis manifestat.
PL 14, 154C実際、子はこのことを自らの福音書の中で証し、父に向かってこう言っている。「私は、汝がいつも私に聞くと知っていた」(ヨハネ11:42)。子は見えない神の像だからである。子は、父のすべてを像として表し、そのすべてを栄光の輝きとして照らし、我々に顕すのである。
Hexaemeron libri sex 2.5.8
Videt et Filius Patris opus, sicut et Pater Filii; sicut et ipse Dominus declaravit: Non potest Filius facere a se quidquam, nisi quod viderit facientem Patrem (Joan. V, 19).
PL 14, 154D子もまた父の業を見る。父が子の業を見るように。主自らが宣言したとおりである。「子は、父が行うのを見たことのほかは、自分からは何も行うことができない」(ヨハネ5:19)。
Hexaemeron libri sex 2.5.9
Videt ergo facientem Patrem, et videt per secretum invisibilis naturae, et audit similiter. Denique ait: Sicut audio, judico, et judicium meum verum est; quia non sum solus, sed ego, et qui misit me Pater (Joan. VIII, 16) . 20. Hoc mysticum est, illud morale.
PL 14, 155Aそれゆえ子は、行う父を見る。見えない本性の秘められた所を通して見、同じように聞く。実際、こう言う。「私は聞くとおりに裁き、私の裁きは真実である。私は独りではなく、私と、私を遣わした父とがいるからである」(ヨハネ8:16)。20. これは神秘的な解釈であり、次は道徳的な解釈である。
Hexaemeron libri sex 2.5.10
Vidit mihi, probavit mihi. Quod Deus probavit, tu reprehensibile ne dixeris; quoniam quod Deus mundavit, tu commune ne dixeris (Act. X, 15) , scriptum tibi esse meministi; ergo bonum Dei nemo blasphemet.
PL 14, 155A神は私のために見、私のために是認した。神が是認したものを、あなたは非難すべきものと言ってはならない。「神が清めたものを、汝は俗なものと言ってはならない」(使徒言行録10:15)とあなたのために書かれていることを、あなたは覚えている。それゆえ、神の善を、誰も冒瀆してはならない。
Hexaemeron libri sex 2.5.11
Si firmamentum bonum, quanto magis bonus ejus creator; etiamsi Ariani nolint, Eunomiani reclament, radicis degeneris fructus deterior. 21. Vidit, inquit, Deus quia bonum.
PL 14, 155A大空が善いのなら、その創造主はなおさら善い。たとえアレイオス派が望まず、エウノミオス派が異を唱えようとも。根が劣るなら、実はいっそう劣るのである。21. 「神は、それが善いと見た」と言う。
Hexaemeron libri sex 2.5.12
Solent artifices singula prius facere, et postea habili commissione connectere: ut qui vultus hominum vel corpora excudunt de marmore, vel aere fingunt, vel ceris exprimunt, non tamen sciunt quemadmodum sibi possint membra singula convenire, et quid gratiae afferat futura connexio; et ideo aut laudare non audent, aut pro parte laudant.
PL 14, 155A職人たちは、各部分をまず作り、あとで巧みな組み合わせで結び合わせるのがふつうである。人の顔や体を大理石から彫り出し、青銅で形づくり、蝋で写し取る者たちは、それでも各肢体が互いにどう合うか、将来の結合がどんな優美さをもたらすかを知らない。それゆえ、賛美することをあえてしないか、部分に応じてだけ賛美する。
Hexaemeron libri sex 2.5.13
Deus vero tamquam aestimator universitatis, praevidens quae futura sunt, quasi perfecta jam laudat, quae adhuc in primi operis exordio sunt, finem operis cognitione praeveniens.
PL 14, 155Bしかし神は、宇宙を見積もる者として、将来のことを予見し、まだ最初の業の始まりにあるものを、すでに完成したかのように賛美する。認識によって業の終わりを先取りしているのである。
Hexaemeron libri sex 2.5.14
Nec mirum si apud quem rerum perfectio, non in consummatione operis, sed in suae praedestinatione est voluntatis, laudat singula, quasi convenientia futuris: laudat plenitudinem singulorum venustate compositam.
PL 14, 156A事物の完成が、業の完成にではなく、自らの意志の予定にある神が、個々のものを、将来のものにふさわしいものとして賛美しても不思議はない。神は、個々のものの美しさによって組み立てられた充満を賛美する。
Hexaemeron libri sex 2.5.15
Illa est enim vera pulchritudo, et in singulis membris esse quod deceat, et in toto; ut in singulis gratia, in omnibus formae convenientis plenitudo laudetur.
PL 14, 156A真の美とは、個々の肢体にふさわしいものがあり、全体にもふさわしいものがあることだからである。個々のものには優美が、すべてには適合した形の充満が、賛美されるように。
Hexaemeron libri sex 2.5.16
22. Sed jam etiam secundus nobis claudatur dies, ne dum opus astruimus firmamenti, infirmiores eos, qui audiunt, dicendi prolixitate faciamus; dum in noctem sermo producitur, quae adhuc carens lunae, stellarumque lumine, nondum enim luminaria creata sunt coeli, obscuritatem possit afferre remeantibus: simul ut cibo, potuque curentur corpora, ne animis epulantibus, fragilitas carnis de nocturno quoque jejunio conqueratur.
PL 14, 156A22. だが今や、我々の第二の日も閉じられるべきである。大空の業を論証するうちに、話の長さで聞く者たちをいっそう弱らせることのないように。また、話が夜にまで引き延ばされれば、夜はなお月と星の光を欠き──天の光るものはまだ創造されていないからである──帰る者たちに暗さをもたらしうる。同時に、身体が食べ物と飲み物で手当てされるように。魂が饗宴にあずかっているのに、肉の弱さが夜の断食をも嘆くことのないようにである。