ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Hexaemeron libri sex

Liber V, Caput XXIII 第V巻 第XXIII章

Ambrose of Milan · Hexaemeron libri sex · PL 14, 237C · 22 sectiones

Hexaemeron libri sex 5.23.1

1

De verme Indico, chamaeleonte, lepore ac phoenice; quibus ad fidem resurrectionis ac mortis praeparationem informamur. De praescientia vulturum; et locustae ad ultionem divinam exsequendam ministerio, quae tamen a seleuci ave devoratur.

PL 14, 237C

インドの虫、カメレオン、野ウサギ、不死鳥について。これらによって、我々は復活への信と死への備えへと教えられる。ハゲワシの予知について。また、神の報復を行う務めにおけるイナゴについて。しかしそのイナゴはセレウキスという鳥に食い尽くされる。

Hexaemeron libri sex 5.23.2

2

77. Et quia de volatilibus dicimus, non putamus alienum ea complecti quae de verme Indico tradit historia, vel eorum relatio qui videre potuerunt.

PL 14, 237C

77. 我々は飛ぶものについて語っているのだから、インドの虫について史書が伝えていること、あるいはそれを見ることのできた人々の報告を、ここに含めるのも場違いとは思わない。

Hexaemeron libri sex 5.23.3

3

Fertur hic corniger vermis converti primum in speciem caulis, atque in eam mutari naturam; inde processu quodam fieri bombylius; nec eam tamen formam, figuramque custodit, sed laxis et latioribus foliis videtur pennas assumere.

PL 14, 237C

この角のある虫は、まず茎の姿に変わり、その本性へと変えられると言われる。そこから、ある過程を経て絹虫(ボンビュリオス)となる。しかしその形も姿もそのままにはとどまらず、ゆるく幅広い葉をもって翼を得るように見える。

Hexaemeron libri sex 5.23.4

4

Ex his foliis mollia illa Seres depectunt vellera, quae ad usus sibi proprios divites vindicarunt. Unde et Dominus ait: Quid existis in desertum videre? hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt (Matth. XI, 8) .

PL 14, 237D

これらの葉から、セレス人があの柔らかい羊毛を梳き取り、富者はそれを自分たち固有の用のために取り上げた。それゆえ主も言う、「汝らは何を見に荒れ野へ出て行ったのか。柔らかい衣をまとった人か。見よ、柔らかい衣を着る者は王の家にいる」(マタイ11:8)。

Hexaemeron libri sex 5.23.5

5

Chamaeleon quoque diversas species fertur vario colore mentiri. Lepores certe, quod de proximo facile cognovimus, hyeme albescere, aestate in suum colorem redire non dubium est.

PL 14, 238A

カメレオンもまた、さまざまな色を変えて、さまざまな姿を装うと言われる。野ウサギは、身近なものとして我々が容易に知っているとおり、冬には白くなり、夏には本来の色に戻ることは疑いない。

Hexaemeron libri sex 5.23.6

6

78. Haec ideo libavi, ut ad commutationis fidem, quae in resurrectione futura est, etiam ista exempla nos provocent: sed ita ut commutationem illam dicamus, quam Apostolus evidenter expressit dicens: Omnes quidem resurgemus: non omnes autem immutabimur (I Cor. XV, 51) .

PL 14, 238A

78. 私がこれらをかいつまんで述べたのは、復活のときに起こる変化への信を、これらの例も我々に促すようにするためである。ただし、その変化とは、使徒が明確に言い表したそれのことだと言わなければならない。「我々はみな復活する。だがみなが変えられるのではない」(一コリント15:51)。

Hexaemeron libri sex 5.23.7

7

Et infra ait: Et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem (Ibid., 52) .

PL 14, 238A

そして少し先でこう言う。「死者は朽ちないものとして復活し、我々は変えられる。この朽ちるものが朽ちないものを着、この死ぬものが死なないものを着ねばならないからである」(一コリント15:52)。

Hexaemeron libri sex 5.23.8

8

Plerique enim commutationis genus et formas quas non acceperant, interpretati, nequaquam praesumptionis indebitae incongrua usurpatione caruerunt.

PL 14, 238A

というのも、多くの者は、変化の種類と、受けてもいない形とを解釈して、不当な思い上がりという不適切な僭称を免れなかったのである。

Hexaemeron libri sex 5.23.9

9

79. Phoenix quoque avis in locis Arabiae perhibetur degere, atque ea usque ad annos quingentos longaeva aetate procedere.

PL 14, 238B

79. 不死鳥という鳥もまた、アラビアの地に住むと伝えられ、五百年に及ぶ長寿に至るという。

Hexaemeron libri sex 5.23.10

10

Quae cum sibi finem vitae adesse adverterit, facit sibi thecam de thure et myrrha et caeteris odoribus, in quam impleto vitae suae tempore intrat, et moritur.

PL 14, 238B

この鳥は、自らに命の終わりが近づいたと気づくと、乳香と没薬とその他の香料で自分のために箱を作り、命の時が満ちると、その中に入って死ぬ。

Hexaemeron libri sex 5.23.11

11

De cujus humore carnis vermis exsurgit, paulatimque adolescit, ac processu statuti temporis induit alarum remigia, atque in superioris avis speciem formamque reparatur.

PL 14, 238B

その肉の汁から虫が生じ、しだいに成長し、定められた時が過ぎると、翼の櫂をまとい、先の鳥の姿と形に回復される。

Hexaemeron libri sex 5.23.12

12

Doceat igitur nos haec avis vel exemplo sui resurrectionem credere, quae et sine exemplo, et sine rationis perceptione ipsa sibi insignia resurrectionis instaurat. Et utique a ves propter hominem sunt, non homo propter aves.

PL 14, 238B

それゆえ、この鳥が、自らの例によって我々に復活を信じることを教えるがよい。この鳥は、範例もなく、理の把握もなしに、自ら復活のしるしを新たにするのである。まことに、鳥〔ミーニュ版は行頭で a ves と字間を空けて刷る。組版の乱れで、aves と読む〕は人のためにあり、人が鳥のためにあるのではない。

Hexaemeron libri sex 5.23.13

13

Sit igitur exemplo nobis, quia auctor et creator avium sanctos suos in perpetuum perire non patitur, qui avem unicam perire non passus, resurgentem eam sui semine voluit reparari.

PL 14, 238B

ゆえに、これは我々への範例となる。鳥の造り主であり創造主は、自らの聖なる者たちが永遠に滅びることを許さない。一羽の鳥さえ滅びることを許さず、その鳥が復活するとき、自らの種から回復させようと望んだからである。

Hexaemeron libri sex 5.23.14

14

Quis igitur huic annuntiat diem mortis; ut faciat sibi thecam, et impleat eam bonis odoribus, atque ingrediatur in eam, et moriatur illic ubi odoribus gratis foetor funeris possit aboleri.

PL 14, 238C

では、誰がこの鳥に死の日を告げるのか。自分のために箱を作り、よい香りでそれを満たし、その中に入り、そこで死ぬように。そこでは、快い香りによって、遺体の悪臭が消され得るのである。

Hexaemeron libri sex 5.23.15

15

80. Facet tu, o homo! tibi thecam; exspolians veterem hominem cum actibus suis, novum indue. Theca tua, vagina tua Christus est, qui te protegat et abscondat in die malo. Vis scire quia theca protectio est? Pharetra, inquit, mea protexi eum (Esai. XLIX, 2) .

PL 14, 238C

80. 人よ、あなたも〔ミーニュ版は詰めて組んだ行で Facet tu と刷る。Fac et tu と読む〕自分のために箱を作れ。古い人をその行いとともに脱ぎ捨て、新しい人を着よ。あなたの箱、あなたの鞘はキリストである。キリストは災いの日にあなたを守り、かくまう。箱が守りであることを知りたいか。「わが矢筒で、私は彼を守った」と言う(イザヤ49:2)。

Hexaemeron libri sex 5.23.16

16

Theca ergo tua est fides: imple eam bonis virtutum tuarum odoribus; hoc est, castitatis, misericordiae, atque justitiae, et in ipsa penetralia fidei suavi factorum praestantium odore redolentia totus ingredere: ea te amictum fide exitus vitae hujus inveniat; ut possint ossa tua pinguescere, et sint sicut hortus ebrius, cujus cito semina suscitantur.

PL 14, 238C

それゆえ、あなたの箱は信仰である。あなたの徳のよい香りでそれを満たせ。すなわち貞潔、慈しみ、正義の香りで。そして、優れた行いの甘い香りを放つ信仰の奥所そのものへ、全身で入れ。信仰をまとったあなたを、この生の終わりが見いだすように。そうすれば、あなたの骨は肥え、潤された園のようになり、その種はたちまち芽生える。

Hexaemeron libri sex 5.23.17

17

Cognosce ergo diem mortis tuae, sicut cognovit et Paulus, qui ait: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi: quod reliquum est, reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 7 et 8) .

PL 14, 238D

ゆえにあなたの死の日を知れ。パウロもそれを知っていた。彼は言う、「私はよい戦いを戦い抜き、走るべき道を走り終え、信仰を守った。あとは、正義の冠が私のために備えられている」(二テモテ4:7、8)。

Hexaemeron libri sex 5.23.18

18

Intravit igitur in thecam suam quasi bonus phoenix, quam bono replevit odore martyrii.

PL 14, 239A

こうして彼は、よい不死鳥のように自らの箱に入り、それを殉教のよい香りで満たした。

Hexaemeron libri sex 5.23.19

19

81. Interrogabo te: tu autem responde mihi, unde vultures mortem hominum signis quibusdam annuntiare consueverint, quo indicio edocti atque instructi sint; ut cum bellum lacrymabile inter se adversae acies instruunt, multo praedictae volucres sequantur agmine, et eo significent quia multitudo hominum casura sit bello, futura praeda vulturibus?

PL 14, 239A

81. 私はあなたに問おう。あなたは私に答えよ。ハゲワシが人の死を何らかのしるしで告げるのを常としているのは、どこから来たのか。どんなしるしによって教えられ、仕込まれたのか。敵対する軍勢が互いに涙を誘う戦いのために陣を整えるとき、先に述べた鳥は大群をなしてついて来て、そのことによって、戦いで人々の多くが倒れ、ハゲワシの獲物となるであろうと示すのである。

Hexaemeron libri sex 5.23.20

20

Quod utique ex specie instructionis humanae quadam videntur ratione colligere. 82. Usque ad locustam quoque gratia divina penetravit, quae cum agmine conferto regionis cujusque occupaverit latitudinem, innoxio primum feriatur habitaculo, nec fructus inhospitali incursione depascitur, nisi divinae signum praeceptionis acceperit.

PL 14, 239A

これは確かに、人間の陣立ての姿から、何らかの理によって推し量っているように見える。82. 神の恩寵はイナゴにまで及んでいる。イナゴは密集した群れでそれぞれの地方の広がりを占めると、まず害のない住処で休らい、神の命令のしるしを受けるまでは、よそ者の襲来のように作物を食い荒らすことはない。

Hexaemeron libri sex 5.23.21

21

Etenim sicut in Exodo legimus (Exod. X, 12) , ea quoque coelestis ultionem offensionis exsequitur piae ministra vindictae.

PL 14, 239B

実際、出エジプト記に読むとおり(出エジプト記10:12)、イナゴもまた、天に対する侮辱の報復を行う、敬虔な復讐の下僕なのである。

Hexaemeron libri sex 5.23.22

22

83. Hanc quoque avis devorat σελευκὶς, sic enim Graeco avis haec nuncupatur nomine, data ad remedium malorum quae locusta consuevit inferre: cui creator inexplebilem dedit devorandi naturam; ut insatiabili pastu plagam quam supra diximus, possit exstinguere.

PL 14, 239B

83. このイナゴをも、セレウキス(Seleukis)という鳥が食い尽くす。この鳥は、ギリシア語でこの名で呼ばれるのだが、イナゴがもたらすのを常とする災いへの救いとして与えられた。創造主はこの鳥に、飽くことのない食らう本性を与えた。それは、我々が先に述べた災厄を、尽きることのない餌食によって滅ぼせるようにするためである。