Hexaemeron libri sex 5.17.1
De hirundinis sedulitate, industria et pietate in filios. De paupertate ipsius qua hominis in egestate positi impatientia, improbitas et desperatio arguuntur.
PL 14, 230Aツバメの勤勉さ、工夫、子らへの敬虔について。そのツバメの貧しさについて。それによって、困窮に置かれた人間の、耐えられなさ、不正、絶望が責められる。
Hexaemeron libri sex 5.17.2
56. Habemus aviariae sobolis erga cultus patrios pietatis exemplum: accipiamus nunc maternae sedulitatis in filios grande documentum.
PL 14, 230A56. 我々は、鳥の子が親を養う務めにおいて示す敬虔の手本を得た。今度は、子らに対する母の熱心さの大きな手本を受け取ろう。
Hexaemeron libri sex 5.17.3
Hirundo minuscula corpore, sed egregie pio sublimis affectu, quae indiga rerum omnium pretiosiores auro nidos struit; quia sapienter nidificat. Nidus enim sapientiae potior est auro.
PL 14, 230Aツバメは、体は小さいが、敬虔な情において際立って高く、あらゆる物に乏しいのに、金よりも貴い巣を作る。賢く巣を作るからである。実に、知恵の巣は金にまさる。
Hexaemeron libri sex 5.17.4
Quid enim sapientius, quam ut et volandi vaga libertate potiatur, et hominum domiciliis parvulos suos et tecto commendet, ubi sobolem nullus incurset?
PL 14, 230Bというのは、これ以上に賢いことがあろうか。飛びまわる気ままな自由を手にしながら、人間の住まいの屋根に自分の幼い子らを預け、そこでは誰も雛を襲わないのである。
Hexaemeron libri sex 5.17.5
Nam et illud est pulchrum; ut a primo ortu pullos suos humanae usu conversationis assuescat, et praestet ab inimicarum avium insidiis tutiores. Tum illud praeclarum, qua gratia domos sibi sine ullo adjutore tamquam artis perita componat.
PL 14, 230B次の点もまた美しい。生まれた時から、雛を人間との暮らしに慣らし、敵である鳥の罠から雛をいっそう安全にする。さらに、あのこともすばらしい。誰の助けもなく、技に熟練した者のように、自分の家を組み立てる、その優美さである。
Hexaemeron libri sex 5.17.6
Legit enim festucas ore, easque luto illinit, ut conglutinare possit. Sed quia lutum pedibus non potest deferre, summitatem pennarum aquae infundit; ut facile his pulvis adhaereat, et fiat limus quo paulatim festucas vel minutos surculos sibi colligat, atque adhaerere faciat: eo genere nidi totius fabricam struit; ut quasi pavimenti solo pulli ejus intra aedes suas sine offensione versentur, nec pedem aliquis interserat per rimulas texturarum, aut teneris frigus irrepat.
PL 14, 230Bすなわち、嘴でわらを集め、それに泥を塗って、貼り合わせることができるようにする。ところが、足で泥を運ぶことはできないので、羽の先を水に浸す。こうして埃がそこに容易に付き、泥となる。その泥で少しずつわらや小さな小枝を集め、貼り付かせる。この種の巣の全体の構造をこうして組み上げる。ちょうど床の地面のように、雛が自分の家のうちで差し障りなく動きまわれるようにするためであり、どの雛も編み目のすきまに足を突っ込むことがなく、柔らかな雛に寒さが忍び入ることもないようにするためである。
Hexaemeron libri sex 5.17.7
57. Sed hoc industriae officium prope commune multis avibus: illud vero singulare, in quo est praeclara cura pietatis, et prudentis intellectus et cognitionis insigne, tum quaedam medicae artis peritia; quod si qua pulli ejus fuerint caecitate suffossi oculos sive compuncti, habet quoddam medendi genus, quo possit eorum lumina intercepto usui reformare.
PL 14, 230C57. だが、この勤勉の務めは、多くの鳥にほぼ共通である。むしろ、これこそ独特のことである。そこには、敬虔の見事な配慮、思慮ある理解と知識のしるし、さらに医術の心得のようなものがある。すなわち、もし雛が失明によって目をえぐられたり、突かれたりしたなら、ある種の治療の術をそなえていて、失われていた視力を回復することができるのである。
Hexaemeron libri sex 5.17.8
Nemo igitur de inopia queratur, quod vacuas pecuniae proprias aedes reliquerit. Pauperior est hirundo, quae vacua aeris abundat industria.
PL 14, 230Cだから、誰も貧しさを嘆いてはならない。自分の家が金のないまま空になっているからといって。ツバメはさらに貧しい。銅貨一つ持たないのに、工夫に富んでいる。
Hexaemeron libri sex 5.17.9
Aedificat, nec impendit: tecta attollit, et nihil aufert proximo; nec indigentia et paupertate ad nocendum aliis compellitur: nec in gravi filiorum imbecillitate desperat.
PL 14, 230C建てるが、費やさない。屋根を高く上げるが、隣人からは何も取らない。欠乏と貧しさに駆られて他人を害することもなく、子らが重く弱っていても絶望しない。
Hexaemeron libri sex 5.17.10
Nos vero et paupertas afficit, et inopiae necessitas vexat, et plerosque indigentia cogit in flagitium, impellit in crimen.
PL 14, 230Dところが我々は、貧しさに苦しめられ、欠乏の必要に悩まされ、多くの者は困窮ゆえに恥ずべき行いに追いやられ、罪に駆り立てられる。
Hexaemeron libri sex 5.17.11
Lucri quoque studio in fraudes versamus ingenium, aptamus affectum, atque in gravissimis passionibus spem deponimus, fractique animo resolvimur, improvidi et inertes jacemus; cum de divina miseratione tunc sperandum amplius sit, cum praesidia humana defecerint.
PL 14, 230Dさらに、利得の熱心から、才知を欺きへと向け、情をそれに合わせる。最も重い苦難のさなかに希望を捨て、気力が砕けて萎え、先を見ず、無気力に横たわる。だが、神の憐れみについては、人間の助けが尽きたときにこそ、いっそう望まなければならないのである。