Hexaemeron libri sex 3.10.1
Semina numquam proprie degenerare, cum eorum non mutetur genus, sed perfectio: lolium enim ac zizania e frumenti semine nequaquam nasci.
PL 14, 173B種は本来の意味で変質することはけっしてなく、変わるのはその類ではなく完成度であること。実際、ドクムギや毒麦が穀物の種から生まれることはまったくない。
Hexaemeron libri sex 3.10.2
Verbum Dei miram terrae fecunditatem contulisse antequam homo peccaret; attamen terram etiam nunc ea non prorsus esse destitutam.
PL 14, 173B神の言葉は、人が罪を犯す前に、地に驚くべき豊かさを授けたこと。それでも地は今なお、それをまったく失ってはいないこと。
Hexaemeron libri sex 3.10.3
43. Sed forte quis dicat: Quomodo secundum genus terra profert semina, cum plerumque semina jacta degenerent, et cum bonum triticum fuerit seminatum, decolor ejus species, et inferior forma reddatur?
PL 14, 173C43. だが、おそらく誰かが言うだろう。地が種を類に従って生み出すと言うが、蒔かれた種はたいてい変質するではないか。良い小麦を蒔いても、その見た目は色あせ、形は劣ったものになるではないか、と。
Hexaemeron libri sex 3.10.4
Sed hoc si quando accidit, non ad translationem generis, sed ad aegritudinem quamdam et inaequalitatem seminis videtur esse referendum.
PL 14, 173Cしかし、このことが時に起こるとしても、それは類が移ったためではなく、種の何らかの病や不揃いに帰すべきものと思われる。
Hexaemeron libri sex 3.10.5
Non enim desinit esse triticum, si aut frigore aduratur, aut imbre madidetur: sed specie magis quam genere colore quoque et corruptione mutatum.
PL 14, 173Cというのも、小麦は、寒さに焼かれたり雨に濡れたりしても、小麦であることをやめはしないからである。変わったのは類よりも姿であり、色と傷みである。
Hexaemeron libri sex 3.10.6
Denique frequenter madidata frumenta in sui generis speciem revertuntur, si aut sole, aut ignibus torreantur, aut diligentibus commissa cultoribus, aeris temperie, terrarumque feracium ubertate foveantur. Itaque reparatur in sobole, quod degeneraverat in parente.
PL 14, 173C実際、湿った穀物は、太陽や火で乾かされるとき、あるいは勤勉な農夫に託され、気候の穏やかさと肥えた土地の豊かさに養われるとき、しばしば自分の類の姿に戻る。こうして、親において変質していたものが、子において回復される。
Hexaemeron libri sex 3.10.7
Unde non periclitamur, ne praeceptum illud Dei cujus usus naturae inolevit, in reliquum successionis vitio destitutum sit, cum hodieque in seminibus generis sui sinceritas reservetur.
PL 14, 173Dそれゆえ、自然のうちに根づいたその用をもつ神の命令が、後の世代の欠陥のために後世にまで失われはしないかと、我々は案じない。今日もなお、種のうちに自らの類の純粋さが保たれているからである。
Hexaemeron libri sex 3.10.8
44. Nam lolium et reliqua adulterina semina quae frugibus saepe miscentur, zizania nuncupari Evangelii lectione cognovimus (Matth., XIII, 24) : sed ea proprium quoddam genus habent, non ex tritici semine in aliud genus seminis decolori mutatione translata, degenerem traxere naturam.
PL 14, 173D44. 実際、ドクムギやその他、穀物にしばしば混じる偽りの種が毒麦と呼ばれることを、我々は福音書の朗読で知っている(マタイ13:24)。しかしそれらは固有の類を持っており、小麦の種から色あせる変化によって別の種類の種へ移され、劣った本性を帯びるに至ったものではない。
Hexaemeron libri sex 3.10.9
Denique hoc docet Dominus dicens: Simile est regnum coelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo: cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania inter triticum (Ibid.) .
PL 14, 174A実際、主はこのことを教えて言う。「天の国は、自分の畑に良い種を蒔いた人に似ている。ところが人々が眠っている間に、その敵が来て、小麦の間に毒麦を蒔き足した」(マタイ13:24)。
Hexaemeron libri sex 3.10.10
Advertimus utique quod zizania et triticum ut nominibus, ita et genere videantur esse discreta. Denique et servi dixerunt ad patremfamilias: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?
PL 14, 174A毒麦と小麦は、名においてと同じく、類においても別のものと見えることに、我々は気づく。実際、僕たちも家の主人に言った。「主よ、あなたは畑に良い種を蒔いたのではありませんか。それなら、どこから毒麦が生えたのですか」。
Hexaemeron libri sex 3.10.11
Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit (Ibid., 27) . Aliud enim est semen diaboli, aliud semen est Christi quod seritur ad justitiam. Denique aliud Filius hominis, aliud diabolus seminavit. Adeo diversa natura utriusque seminis, ut contrarius seminator sit.
PL 14, 174Aすると彼は彼らに言う。「敵である人がこれをした」(マタイ13:27)。悪魔の種とキリストの種とは別のものであり、キリストの種は正義へと蒔かれる。人の子が蒔いたものと悪魔が蒔いたものは別である。この二つの種の本性は大いに異なり、そのため蒔く者どうしも敵対している。
Hexaemeron libri sex 3.10.12
Quod seminat Christus, regnum est Dei: quod seminat diabolus, peccatum est. Quomodo igitur potest unius generis esse regnum atque peccatum? Sic est, inquit, regnum Dei, quemadmodum si homo jactet semen super terram.
PL 14, 174Bキリストが蒔くものは神の国であり、悪魔が蒔くものは罪である。それなら、国と罪が同じ類のものでありえようか。彼は言う。「神の国は、人が地に種を投げるようなものである」。
Hexaemeron libri sex 3.10.13
45. Est et homo qui seminat verbum, de quo scriptum est: Qui seminat, verbum seminat (Marc. IV, 14) . Hic homo verbum seminavit super terram, quando dixit: Germinet terra herbam, et subito terrarum germina pullularunt, et diversae rerum species refulserunt.
PL 14, 174B45. 言葉を蒔く人もいて、その人について書かれている。「蒔く者は言葉を蒔く」(マルコ4:14)。この人は、「地は草を芽生えさせよ」と言ったとき、地の上に言葉を蒔いたのであり、たちまち地の芽が萌え出で、さまざまな物の種類が輝き出た。
Hexaemeron libri sex 3.10.14
Hinc pratorum virens gratia abundantiam pabuli ministravit: inde camporum spica flavescens, imaginem pelagi fluctuantis commotione segetis uberioris expressit.
PL 14, 174Bそこから牧場の緑の麗しさは豊かな飼料を供し、またそこから野の黄ばむ穂は、豊かな作物が波打つさまによって、揺れ動く海の姿を描き出した。
Hexaemeron libri sex 3.10.15
Sponte omnes fructus terra suggessit: etsi arata sine cultore esse non poterat, nondum enim erat formatus agricola; inarata tamen opimis messibus redundabat, et haud dubito an majore proventu. Siquidem nec cultoris desidia terrarum destituere poterat ubertatem.
PL 14, 174C地は自ら、すべての実を供した。耕された地は耕す者なしにはありえなかっただろうが、耕す者はまだ形づくられていなかった。それでも、耕されないまま、豊かな収穫にあふれていた。いや、むしろもっと多くの収穫があったと、私は疑わない。耕す者の怠慢が地の豊かさを損なうこともありえなかったからである。
Hexaemeron libri sex 3.10.16
Nunc enim fecunditas unicuique pro merito laboris acquiritur, ubi cultus spectatur agrorum; et negligentia vel offensa, aut diluviis pluviarum, aut terrarum ariditatibus, aut grandinis jactu, aut quacumque ex causa, soli uberis sterilitate mulctatur.
PL 14, 174C今は、耕作が見られるところで、豊かさはひとりひとりに労苦に見合うだけ得られる。怠慢や過ちがあれば、雨の洪水、地の乾き、雹の襲来、あるいは何らかの理由によって、肥沃な土地の不毛という罰を受ける。
Hexaemeron libri sex 3.10.17
Tunc autem proventu spontaneo terra fructus locis omnibus invehebat; quoniam is praeceperat, qui universorum est plenitudo. Verbum enim Dei fructificabat in terris, nec ullo adhuc erat terra damnata maledicto.
PL 14, 174Cだが当時、地は自然の産出によって、あらゆる所に実をもたらしていた。万物の充満である者が命じていたからである。神の言葉が地で実を結んでおり、地はまだ何の呪いにも定められていなかった。
Hexaemeron libri sex 3.10.18
Antiquiora enim mundi nascentis exordia, quam nostra peccata sunt; et recentior culpa propter quam condemnati sumus in sudore vultus nostri panem manducare, sine sudore alimenta nescire.
PL 14, 174Dというのも、生まれつつある世界の初めは、我々の罪よりも古いからである。我々が「顔に汗してパンを食べる」ことを、すなわち汗なしには糧を知らないことを宣告されたのは、それよりも新しい過ちのゆえである。
Hexaemeron libri sex 3.10.19
46. Denique hodieque fecunditas terrae veterem affluentiam spontaneae usu fertilitatis operatur. Quam multa sunt enim quae adhuc sponte generantur.
PL 14, 174D46. 今日もなお、地の豊かさは、自然に実る肥沃さの働きによって、昔の豊饒を成し遂げている。今なお自ずから生じるものの、なんと多いことか。
Hexaemeron libri sex 3.10.20
Sed etiam in his ipsis quae manu quaeruntur, magna ex parte manent nobis divina beneficia, ut frumenta ipsa quiescentibus inferantur.
PL 14, 175Aそれだけでなく、手で求められるものそのものにおいても、神の恵みは大いに我々のうちに残っており、たとえば、穀物が休んでいる者に運び入れられる。
Hexaemeron libri sex 3.10.21
Quod propositae docet lectionis exemplum, dicente Domino: Quia sic est regnum Dei quemadmodum si homo jaciat semen super terram, et obdormiat, inquit, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat, dum nescit ille (Marc., IV, 26) .
PL 14, 175Aこのことは、掲げられた朗読の例が教える。主は言う。「神の国は、人が地に種を投げ、眠り、夜も昼も起き上がり、その間に種が芽を出して育つが、彼はそれを知らないようなものである」(マルコ4:26)。
Hexaemeron libri sex 3.10.22
Ultro enim terra fructificat, primo herbam, deinde spicam, deinde plenum triticum in spica. Et cum produxerit fructum, statim mittit falcem, quoniam adest messis. Dormienti igitur tibi, o homo, et nescienti fructus suos ultro terra producit. Dormis et surgis, et frumenti per noctem incrementa miraris.
PL 14, 175A地は自ら実を結ぶからである。はじめに草、次に穂、次に穂の中に満ちた小麦を。そして実を結ぶと、ただちに鎌を入れる。収穫の時が来たからである。人よ、あなたが眠って知らないうちに、地は自ら実を生み出す。あなたは眠り、起き上がり、一晩のうちの穀物の成長に驚く。