Hexaemeron libri sex 2.4.1
Coelum, nomen commune; speciale vero, firmamentum: et unde vox utraque desumpta. Hinc coeli acceptiones nonnullae; et ad extremum cum coelorum ac firmamenti, tum aquarum moralis interpretatio. 15. Sed revertamur ad propositum. Fiat firmamentum inter medium aquae.
PL 14, 152B「天」は共通の名であり、「大空」は固有の名であること。また両方の語がどこから取られたか。そこから、天についてのいくつかの用法。最後に、天と大空、さらに水についての道徳的解釈。15. だが本題に戻ろう。「水の真ん中に大空あれ」。
Hexaemeron libri sex 2.4.2
Non moveat, sicuti jam dixi, quia supra coelum ait, hic dicit firmamentum; quoniam et David dicit: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Ps. XVIII, 1) , hoc est, mundi opus cum videtur, suum laudat auctorem.
PL 14, 152C上では「天」と言い、ここでは「大空」と言うことに、すでに述べたように、戸惑ってはならない。ダビデも言うからである。「天は神の栄光を語り、その手の業を大空は告げ知らせる」(詩篇18:1)。すなわち、世界の業が見られるとき、それは自らの創造者を賛美する。
Hexaemeron libri sex 2.4.3
Invisibilis enim majestas ejus per ea quae videntur, agnoscitur. Et videtur mihi nomen coelorum commune esse, quia plurimos coelos Scriptura testificatur, nomen autem esse speciale, firmamentum.
PL 14, 152C「その見えない威光は、見えるものを通して知られる」からである。そして私には、「天」の名は共通のものであると思われる。聖書は非常に多くの天を証言しているからである。他方、「大空」は固有の名である。
Hexaemeron libri sex 2.4.4
Siquidem et hic ita habetur: Et vocavit Deus firmamentum coelum (Gen. I, 8) , ut videatur supra generaliter dixisse, in principio coelum factum, ut omnem coelestis creaturae fabricam comprehenderet: hic autem specialem firmamenti hujus exterioris soliditatem, quod dicitur coeli firmamentum, sicut legimus in hymno prophetico: Benedictus es in firmamento coeli (Dan. III, 36) .
PL 14, 152C実際、ここでもこう言われている。「そして神は大空を天と呼んだ」(創世記1:8)。上では、「初めに天が造られた」と、天上の被造物の全体の構造を包含するために一般的に述べたと見え、他方ここでは、この外側の大空の固さ、すなわち「天の大空」と言われるものを、特に述べたと見える。我々が預言者の賛歌に読むとおりである。「汝は天の大空において祝福されている」(ダニエル3:36)。
Hexaemeron libri sex 2.4.5
Nam coelum, quod οὐρανὸς Graece dicitur, Latine, quia impressa stellarum lumina velut signa habeat, tamquam caelatum appellatur: sicut argentum quod signis eminentibus refulget, caelatum dicimus, οὐρανὸς autem ἀπὸ τοῦ ὁρᾷσθαι dicitur, quod videatur . . . . . .
PL 14, 152Dというのも、天(coelum)は、ギリシア語でウーラノスと言うが、ラテン語では、星々の光が刻印された印のように天に備わっているので、いわば「彫られたもの(caelatum)」と呼ばれる。浮き彫りの印で輝く銀を、我々が「彫り銀(caelatum)」と呼ぶのと同じである。他方ウーラノスは、「見られること」から〔ギリシア語の句(アポ・トゥー・ホラスタイ)。底本の綴りには誤植があり、「見られる」の不定詞と解した。ミーニュの脚注は、ローマ版がこの不定詞の形を持ち、写本は崩れた綴りを持つとする〕、すなわち見えるから、そう言われる……〔底本はここに点を刷り、文が途切れている。ミーニュの脚注は、続くギリシア語が写本で崩れて読めないため省いたとする〕。
Hexaemeron libri sex 2.4.6
Igitur terrae, quae obscurior est, οὐρανὸς nuncupatur, quia lucidus est, tamquam visibilis. Unde puto et illud dictum: Volatilia coeli semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est (Gen. I, 20) .
PL 14, 152Dそれゆえ、より暗い地に対して、〔天は〕明るく、いわば目に見えるものであるから、ウーラノスと呼ばれる〔本文が崩れているらしく、「地に対して」と解した。terrae の格は定かでない。直前は、脚注の言う読めないギリシア語の欠落である〕。ここから、次のことも言われたのだと私は思う。「天の鳥たちは、天にいる私の父の顔を常に見ている」(創世記1:20)〔引照は底本のまま。言葉はマタイ18:10 に創世記1:20 の「天の鳥」を合わせたもので、ミーニュの脚注はこの「天の鳥」を天使と解する〕。
Hexaemeron libri sex 2.4.7
Et: volatilia circa firmamentum coeli; eo quod potestates, quae sunt in illo visibili loco, spectent haec omnia, et subjecta suis habeant conspectibus.
PL 14, 153Aまた、「鳥たちは天の大空のあたりに」〔と言われた〕。あの見える場所にいる諸権力が、これらすべてを見張り、自分たちの目の前に服したものとして持っているからである。
Hexaemeron libri sex 2.4.8
16. Denique clausum coelum dictum est temporibus Eliae quando in Achab et Jezabel perfidia regnabat, cum populus regali sacrilegio deserviret, eo quod nemo ad coelum oculos erigebat, nemo ejus auctorem venerabatur, sed ligna et lapides adorabant. Unde hoc colligimus?
PL 14, 153A16. さらに、エリヤの時代に、アハブとイゼベルの不信が支配していたとき、民が王の冒瀆に仕えていたので、天は閉ざされたと言われた。誰も天に目を上げず、誰もその創造者を敬わず、木や石を拝んでいたからである。我々はこれをどこから結論するのか。
Hexaemeron libri sex 2.4.9
Quia et in maledictionibus populi Israel dixit Deus: Erit tibi coelum super caput tuum aeneum, et terra tua ferrea (Levit. XXVI, 19) , quando pretium perfidiae luens populus Judaeorum, intemperie coeli, et terrae infecunditate mulctatur; de coelo enim causa fertilitatis.
PL 14, 153A神がイスラエルの民への呪いの中で言ったからである。「汝の頭の上の天は青銅となり、汝の地は鉄となる」(レビ記26:19)。ユダヤ人の民は、不信の代価を払って、天候の乱れと地の不毛によって罰せられた。肥沃の原因は天から来るからである。
Hexaemeron libri sex 2.4.10
Denique et Moyses benedictiones tribui Joseph a finibus coeli et rore abyssi fontium deorsum, et secundum horam a solis cursu, et a convenientibus mensibus, et a vertice montium et collium aeternorum dedit, eo quod moderatione coelesti terrarum fecunditas nutriatur.
PL 14, 153Bさらにモーセも、ヨセフに与えられる祝福を、天の果てから、また下方の泉の淵の露から、また時に応じて太陽の運行から、また時宜にかなう月々から、また永遠の山々と丘の頂から、授けた。地の豊穣が天の調節によって養われるからである。
Hexaemeron libri sex 2.4.11
Ferreum ergo coelum, quod nullum exsudat humorem, quando nullis nubibus imber rumpitur. Est etiam ferreum coelum subobscurus aer, pressus atque nebulosus colore ferrugineo, quando rigore frigoris stringitur terra, tunc veluti super caput nostrum humor suspensus videtur, et per momenta imminere.
PL 14, 153Bそれゆえ「鉄の」天とは、どんな湿りもにじみ出さない天、どんな雲からも雨が破れ出ない天である。また、鉄の天とは、やや暗い、重くたれこめ霧がかった、鉄錆色の空気でもあり、寒さの凝りで地が締めつけられるとき、湿り気がいわば我々の頭上に吊り下がって見え、刻々と迫って来るのである。
Hexaemeron libri sex 2.4.12
Plerumque etiam glacialibus ventorum flatibus rigentes aquae consolidantur in nivem, et rupto aere nix funditur. Neque enim firmamentum hoc potest sine aliquo rumpi fragore. Ideo et firmamentum dicitur, quod non sit invalidum, nec remissum.
PL 14, 153Bまたしばしば、氷のように冷たい風の息で、凍った水は雪へと固まり、空気が破れて雪が注ぎ出される。この大空も、いくらかの轟音なしには破れえないのである。それゆえ「大空」とも言われる。弱くもなく、緩んでもいないからである。
Hexaemeron libri sex 2.4.13
Unde et de tonitrubus, quae concepto intra sinum nubium spiritu cum se vehementer erupturus eliserit, magno concrepant sonitu, ait Scriptura: Firmans tonitrua (Amos. IV, 13) .
PL 14, 153Cそれゆえ雷鳴についても、雲の懐の内に取り込まれた息が激しく噴き出そうとして衝突するとき、大きな響きをもって鳴り響くが、聖書は言う。「雷鳴を堅くする者」(アモス4:13)。
Hexaemeron libri sex 2.4.14
A firmitate ergo firmamentum est nuncupatum, vel quod divina virtute firmatum sit, sicut Scriptura nos docet, dicens: Laudate eum in firmamento virtutis ejus (Ps. CL, 1) .
PL 14, 153Cそれゆえ「大空(firmamentum)」は、堅固さ(firmitas)から名づけられた。あるいは、神の力によって堅くされたからである。聖書が我々に教えて言うとおりである。「その力の大空において彼を賛美せよ」(詩篇150:1)。
Hexaemeron libri sex 2.4.15
17. Nec praeterit retulisse aliquos coelos coelorum ad intelligibiles virtutes, firmamentum ad operatorias. Et ideo laudare coelos, vel enarrare gloriam Dei, annuntiare firmamentum: sed non quasi spiritalia, sed quasi opera mundi enarrant, quemadmodum supra diximus.
PL 14, 153C17. ある人々が、「天の天」を知性的な諸力に、大空を働きかける諸力に関係づけたことも、見逃さない。それゆえ、天が賛美し、神の栄光を語り、大空が告げ知らせるのだ、と。だが、それらは霊的なものとしてではなく、世界の業として語っているのである。上で述べたとおりである。
Hexaemeron libri sex 2.4.16
Alii quoque purificatorias virtutes interpretati sunt aquas, quae super coelos sunt. Accipimus haec quasi ad tractatus decorem: nobis tamen non alienum videtur atque absurdum, si aquas veras propter illam causam, quam diximus, intelligamus.
PL 14, 153Dまた別の人々は、天の上にある水を、浄める諸力と解した。我々はこれを、論じ方の飾りとして受け取る。しかし我々には、先に述べた理由によって、実際の水と解することも、不適切でも不条理でもないと思われる。
Hexaemeron libri sex 2.4.17
Nam et ros et gelu et frigus et aestus, secundum hymnum propheticum benedicunt Dominum, benedicit et terra (Dan. III, 64 et seq.) : et illa non ad intelligibiles naturas referimus, sed ad veritatem.
PL 14, 154A露も、霜も、寒さも、暑さも、預言者の賛歌によれば、主を祝福し、地もまた祝福するからである(ダニエル3:64以下)。我々は、これらを知性的な本性に関係づけるのではなく、真理に関係づける〔veritas はここで、比喩に対して実際にあるものを言う〕。
Hexaemeron libri sex 2.4.18
Laudant etiam dracones Dominum (Ps. CXLVIII, 7) ; quia natura eorum et species cum videtur, non minimum vel decoris offundit, vel inesse rationis ostendit.
PL 14, 154A竜たちも主を賛美する(詩篇148:7)。その本性と姿は、見られるとき、少なからぬ美しさを放ち、あるいは理がそこにあることを示す〔竜に理性があるという意味ではなく、その造りに理が宿ることを言う〕からである。