ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Hexaemeron libri sex

Liber I, Caput IX 第I巻 第IX章

Ambrose of Milan · Hexaemeron libri sex · PL 14, 141C · 21 sectiones

Hexaemeron libri sex 1.9.1

1

Creatur lux: eadem a tenebris discernitur atque approbatur: et qua causa lux dies, ac tenebrae nox, appellatae. 33. Et Spiritus, inquit, Dei superferebatur super aquas, et dixit Deus: Fiat lux (Gen., I, 3) .

PL 14, 141C

光が創造されること。光は闇から区別され、是認されること。なぜ光が昼、闇が夜と呼ばれたのか。33. 「そして神の霊が水の上を運ばれていた。神は言った。光あれ」(創世記1:3)と彼は言う。

Hexaemeron libri sex 1.9.2

2

Merito praemissus est Spiritus Dei, ubi divina incipere habebat operatio. Fiat, inquit, lux. Unde vox Dei in Scriptura divina debuit inchoare, nisi a lumine? unde mundi ornatus, nisi a luce exordium sumere? Frustra enim esset, si non videretur.

PL 14, 141C

神の業が始まろうとするところで、神の霊が先に置かれたのは当然である。「光あれ」と彼は言う。聖書における神の声は、光から始まるほかなかったであろう。世界の飾りは、光から起こりを取るほかなかったであろう。見られなければ、〔世界の飾りは〕むなしいからである。

Hexaemeron libri sex 1.9.3

3

Erat quidem Deus ipse in lumine, quia lucem habitat inaccessibilem, et erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: sed eam lucem fieri voluit, quae oculis corporalibus comprehenderetur.

PL 14, 141D

たしかに神自身は光の内にいた。近づきえない光に住み、「この世に来るすべての人を照らす真の光」であったからである。しかし神は、肉の目で捉えられる光が造られることを望んだ。

Hexaemeron libri sex 1.9.4

4

Qui aedificium aliquod dignum habitaculo patrisfamilias struere desiderat, antequam fundamenta ponat, unde lucem ei infundat explorat, et ea prima est gratia, quae si desit, tota domus deformi horret incultu. Lux est quae reliquos domus commendat ornatus.

PL 14, 142A

家長にふさわしい住まいの建物を建てようと望む者は、基礎を据える前に、どこから光を入れるかを調べる。これが第一の麗しさであり、これが欠ければ家全体が見苦しい荒れ方で身震いするほどになる。家の残りの飾りを引き立てるのは光である。

Hexaemeron libri sex 1.9.5

5

Fiat, inquit, lux. Plena vox luminis non dispositionis apparatum significat, sed operationis resplendet effectu. Naturae opifex lucem locutus est, et creavit. Sermo Dei voluntas est, opus Dei natura est: lucem creavit, tenebras illuminavit.

PL 14, 142A

「光あれ」と彼は言う。光の満ちた声は、配置の準備を意味するのではなく、業の成果として輝き出る。自然の工匠は光を語り、そして創造した。神の言葉は意志であり、神の業は本性である。光を創造し、闇を照らした。

Hexaemeron libri sex 1.9.6

6

Et dixit Deus, Fiat lux, et facta est lux. Non ideo dixit, ut sequeretur operatio, sed dicto absolvit negotium. Unde pulchre Davidicum illud: Dixit et facta sunt (Ps. CXLVIII, 5) , quia dictum implevit effectus.

PL 14, 142A

「神は言った。光あれ。すると光があった」。神が言ったのは、あとから業が続くようにするためではなく、言うことによって仕事を完了した。それゆえダビデの言葉は見事である。「彼が言うと、それらは造られた」(詩篇148:5)。言葉を成果が満たしたからである。

Hexaemeron libri sex 1.9.7

7

Auctor ergo lucis Deus: locus autem et causa tenebrarum mundus est. Sed bonus auctor ita lucem dixit, ut mundum ipsum infuso aperiret lumine, atque ejus speciem venustaret. Resplenduit igitur subito aer, et expaverunt tenebrae novi luminis claritate.

PL 14, 142B

光の創造者は神であり、闇の場所と原因は世界である。しかし善い創造者は、注がれた光で世界そのものを開き、その姿を美しくするために、光を語った。こうして空気は突然に輝き、闇は新しい光の輝きに震え上がった。

Hexaemeron libri sex 1.9.8

8

Repressit eas, et quasi in abyssos demersit repente per universa mundi fulgor lucis infusus. Pulchre itaque et proprie dixit: Facta est lux.

PL 14, 142B

世界の隅々にまで注がれた光の輝きは、闇を押さえつけ、突如としていわば深淵に沈めた。それゆえ、「光があった」と言ったのは見事で、適切である。

Hexaemeron libri sex 1.9.9

9

Sicut enim cito lux coelum, terras, maria illuminat, et momento temporis sine ulla comprehensione retectis surgentis diei splendore regionibus, nostro se circumfundit aspectui; ita ortus ejus cito debuit explicari.

PL 14, 142B

というのも、光が速やかに天、地、海を照らし、一瞬のうちに、昇る昼の輝きによって諸地方が何の把握も要さずに現れ、我々の視界に広がるように、その起こりも速やかに展開されなければならなかったのである。

Hexaemeron libri sex 1.9.10

10

Quid miramur si Deus locutus est lucem, et caliganti mundo lumen emicuit, quando si quis inter aquas mersus, oleum ore emiserit, clariora faciat ea quae profundi tegebantur occultis?

PL 14, 142B

神が光を語り、暗い世界に光が輝き出たとして、何を驚くことがあろうか。水の中に沈んだ者が口から油を出せば、深みの隠れたところに覆われていたものがいっそう明るく見えるようになるというのに。

Hexaemeron libri sex 1.9.11

11

Dixit Deus; non ut per vocis organa quidam sonus sermonis exiret, nec ut linguae motus coeleste formaret alloquium, atque aerem istum quidam verborum strepitus verberaret: sed ut voluntatis suae cognitionem proderet operationis effectu.

PL 14, 142C

神は言った。それは、声の器官によって言葉の音が出たという意味ではなく、舌の動きが天の語りかけを形づくり、言葉のざわめきがこの空気を打ったという意味でもない。そうではなく、自らの意志の認識を、業の成果によって示すためであった。

Hexaemeron libri sex 1.9.12

12

34. Et discrevit inter lucem et tenebras; et vidit Deus lucem quia bona est (Gen. I, 4) . Dixit et sonum vocis nullus audivit: discrevit, et operationis molimina nemo deprehendit: vidit et oculorum ejus intentionem nullus aspexit.

PL 14, 142C

34. 「神は光と闇を分けた。神は光を見て、それが善いと見た」(創世記1:4)。神は言ったが、声の響きを誰も聞かなかった。分けたが、業の営みを誰も見て取らなかった。見たが、その目の注視を誰も目にしなかった。

Hexaemeron libri sex 1.9.13

13

Et vidit, inquit, Deus lucem quia bona est. Nec quod ignorabat, vidit; nec id quod nesciebat ante, aut non viderat, comprobavit: sed bonorum operum proprium est, ut externo commendatore non egeant, sed gratiam suam, cum videntur, ipsa testentur.

PL 14, 142C

「神は光を見て、それが善いと見た」と彼は言う。知らなかったことを見たのではなく、以前に知らなかったこと、見ていなかったことを確認したのでもない。そうではなく、善い業に固有のこととして、外からの推薦者を必要とせず、見られるときにそれ自身が自らの麗しさを証しするのである。

Hexaemeron libri sex 1.9.14

14

Plus est quod probatur aspectu, quam quod sermone laudatur. Suo enim utitur testimonio, non alieno suffragio.

PL 14, 142D

眼差しによって是認されるものは、言葉によって称えられるものにまさる。それは他者の支持ではなく、自らの証言を用いるからである。

Hexaemeron libri sex 1.9.15

15

Quod si apud nos oculis judicium emittitur, quibus simul et gratia venustatis, et rerum mensura comprehenditur: quanto magis Deus omnia quae probat, videt, et quae videt, probat, secundum quod scriptum est, quia Oculi Domini super justos (Ps. XXXIII, 16) ?

PL 14, 142D

我々の間では、美しさの麗しさと事物の寸法が同時に捉えられる目によって判断が下されるのだが、まして神は、是認するものをすべて見、見るものをすべて是認する。書かれているとおりである。「主の目は義人の上にある」(詩篇33:16)。

Hexaemeron libri sex 1.9.16

16

Lucis natura hujusmodi est, ut non in numero, non in mensura, non in pondere, ut alia, sed omnis ejus in aspectu gratia sit. Propriis itaque sermonibus naturam lucis expressit, quae videndo complacet, quoniam ipsa videndi officium subministrat.

PL 14, 143A

光の本性は、ほかのものとは違って、数にも寸法にも重さにもよらず、その麗しさのすべてが見られることにある。それゆえ神は、光の本性を固有の言葉で表した。光は見ることによって喜ばれる。光自身が見る務めを供するからである。

Hexaemeron libri sex 1.9.17

17

Nec immerito tantum sibi praedicatorem potuit invenire, a quo jure prima laudatur; quoniam ipsa fecit, ut etiam caetera mundi membra digna sint laudibus. Vidit ergo Deus lucem, et vultu suo illuminavit, et vidit quia bona est.

PL 14, 143A

光が、自らにこれほどの宣べ手を見いだしえたのも、ゆえなくはない。この宣べ手によって、光は最初のものとして正当に称えられる。光自身が、世界の他の部分をも称賛にふさわしいものにしたからである。こうして神は光を見て、その顔で照らし、それが善いと見た。

Hexaemeron libri sex 1.9.18

18

Non ex parte Dei, sed generale judicium est. Itaque non in splendore tantummodo, sed in omni utilitate gratia lucis probatur. Unde et discretio fit inter lucem et tenebras; ut separata lucis natura atque tenebrarum, nihil videatur intra se habere confusum.

PL 14, 143A

これは神の側の部分的な判断ではなく、全般的な判断である。それゆえ光の麗しさは、輝きにおいてだけでなく、あらゆる有用性において是認される。そのため光と闇の区別もなされる。光の本性と闇の本性が分けられて、自らの内に何も混ざったものを持たないと見えるようになるためである。

Hexaemeron libri sex 1.9.19

19

35. Et vocavit Deus lucem diem, et tenebras noctem vocavit (Gen. I, 5) ; ut et nomine ipso diem noctemque distingueret.

PL 14, 143A

35. 「神は光を昼と呼び、闇を夜と呼んだ」(創世記1:5)。名そのものによっても、昼と夜を区別するためである。

Hexaemeron libri sex 1.9.20

20

Advertimus itaque quod lucis ortus antequam sol diem, videatur aperire; principia enim diei noctis exitum claudunt, finisque temporis et status limes nocti et diei videatur esse praescriptus. Diem sol clarificat, lux facit.

PL 14, 143B

こうして我々は、光の起こりが、太陽が昼を開くよりも前に昼を開くと見えることに気づく。昼の初めは夜の終わりを閉じ、時間の終わりと、夜と昼の境の限りは、定められていると見えるからである。昼を輝かせるのは太陽だが、昼をつくるのは光である。

Hexaemeron libri sex 1.9.21

21

Frequenter coelum nubibus texitur, ut sol tegatur, nec ullus radius ejus appareat; lux tamen diem demonstrat, tenebras abscondit.

PL 14, 143B

天はしばしば雲に覆われて、太陽が隠れ、その光線が少しも現れない。それでも光は昼を示し、闇を隠す。