Hexaemeron libri sex 5.3.1
Multiplicem piscibus rationem esse generandi, ac singularem in prolem pietatis sensum. Quanta sit eorum puritas, qua non solum alia bruta, sed etiam homines ipsos superant. 7. Innumeri itaque usus, innumera genera piscium.
PL 14, 208C魚には生まれ方が多様であり、子への情愛の感覚が格別であること。その清浄さがどれほどのもので、ほかの獣のみならず人間をも凌ぐこと。7. こうして魚の用は数えきれず、種も数えきれない。
Hexaemeron libri sex 5.3.2
Alii ova generant, ut varii majores quos troctas vocant, et aquis fovenda committunt. Aqua igitur animat et creat, et adhuc mandati illius primi tamquam legis perpetuae munus exsequitur, blanda quaedam mater animantium.
PL 14, 208D卵を産むものがある。トロクタ〔マスのこと〕と呼ばれる大きな斑のものがそうで、それらは水に委ねて温めさせる。水は命を与え、造り、あの最初の命令の任務を、永続する法のように今も果たしている。優しい、生き物たちの母である。
Hexaemeron libri sex 5.3.3
Alii vivos fetus edunt de suo corpore, ut mustelae, et caniculae, et cete ingentia, delphines, et phocae, aliaque caetera hujusmodi.
PL 14, 209A生きた子を自分の体から産むものもある。イタチ〔海の魚の名。何を指すか定かでない〕、小さな犬〔小型のサメの類か〕、巨大な鯨、イルカ、アザラシ、その他この類のものである。
Hexaemeron libri sex 5.3.4
Quae cum ediderint partus, si quid forte insidiarum terrorisque praesenserint circa catulos suos quemquam moliri, quo tueantur eos, vel tenerae aetatis pavorem materno affectu comprimant, aperire ora, et innoxio partus suos dente suspendere, interno quoque recipere corpore, et genitali feruntur alvo abscondere.
PL 14, 209Aこれらは子を産んでから、わが子に対して誰かが何か陰謀や脅しを企てているのを察すると、子を守るため、あるいは幼い年の恐れを母の情で鎮めるため、口を開け、無害の歯で子を吊り下げ、体内にも迎え入れ、産みの腹に隠すと伝えられる。
Hexaemeron libri sex 5.3.5
Quis humanus affectus hanc piscium pietatem possit imitari? Oscula nobis satietati sunt: illis non satis est aperire viscera, natosque recipere ac revocare integros, atque iterum fotu quodam eos sui caloris animare, et spiritu alere, duosque in corpore uno vivere; donec aut securitatem deferant, aut corpore suo objecto natos suos defendant a periculis.
PL 14, 209A人間のどんな情が、魚のこの敬虔を真似られようか。我々には接吻など飽きるほどである。魚には、腹を開いて生まれた子を迎え、無傷のまま呼び戻し、自らの熱のぬくもりでふたたび子を活気づけ、息で養い、一つの体に二つが生きることでも足りない。安全をもたらすか、あるいは自らの体をさしだして子を危険から守るまでは。
Hexaemeron libri sex 5.3.6
Quis haec videns, etsi possit obtinere, non tantae piscium pietati cedat? Quis non miretur et stupeat, ut servet natura in piscibus, quod non servat in hominibus?
PL 14, 209Bこれを見て、たとえ〔同じことを〕なしうるとしても、魚のこれほどの敬虔に譲らない者があろうか。自然が人間では守らないものを魚では守っていることに、驚き呆れない者があろうか。
Hexaemeron libri sex 5.3.7
Pleraeque ex suspicione novercalibus odiis appetitos suos occiderunt filios: aliae in fame, ut legimus, partus proprios comederunt.
PL 14, 209B多くの女は、疑いから、継母のような憎しみで、狙った自分の子らを殺した。ほかの女たちは、読むとおり、飢えのなかで自分の産んだ子を食べた。
Hexaemeron libri sex 5.3.8
Humanis pignoribus mater sepulcrum facta est; piscium proli parentis est uterus sicut murus, vallo quodam internorum viscerum pignora inoffensa conservat. 8. Diversa igitur piscium genera diversos usus habent: alii ova generant, alii vivos pariunt atque formatos.
PL 14, 209B人間の子らにとって、母は墓となった。魚の子にとっては、親の子宮が壁のようであり、内臓という堡塁によって、子らを害から守り通す。8. こうして魚の種類はさまざまな用をもつ。卵を産むものもあり、生きて形の整った子を産むものもある。
Hexaemeron libri sex 5.3.9
Et qui ova generant, non nidos texunt ut aves, non diuturni fotus laborem induunt, non cum molestia sui nutriunt. Cecidit ovum, quod aqua gremio quodam naturae suae quasi nutrix blanda suscepit, et animal celeri fotu reddidit.
PL 14, 209B卵を産むものは、鳥のように巣を編まず、長い温めの労を負わず、自分の煩いをもって養わない。卵が落ちると、水がいわば自らの本性の懐で、優しい乳母のようにそれを受け取り、速い温めによって生き物にして返す。
Hexaemeron libri sex 5.3.10
Continuo enim tactu parentis animatum ovum cecidit, et piscis exivit. 9. Tum deinde quam pura et inviolata successio! Nullus alteri, sed generi suo miscetur, thymallus thymallo, lupus lupo. Scorpaena quoque castitatem immaculati connubii generi suo servat.
PL 14, 209C実際、親の接触が続くだけで、卵は命を得て落ち、魚が出てくる。9. さらに、その継承のなんと清く、損なわれないことか。どれも他と交わらず、自らの種と交わる。ティマルスはティマルスと、スズキはスズキと。スコルパエナ〔カサゴの類か〕もまた、汚れなき婚姻の貞潔を自らの種に守る。
Hexaemeron libri sex 5.3.11
Itaque habet pudicitiam generis sui, sed venenum generis sui non habet; non enim percutit scorpaena, sed reficit.
PL 14, 209Cこうしてスコルパエナは自らの種の貞潔をもつが、自らの種の毒はもたない。スコルパエナは刺すのではなく、元気を回復させるからである。
Hexaemeron libri sex 5.3.12
Nesciunt igitur alienigenarum genera piscium adulterina contagia, sicut sunt ea quae coeunt asinorum equarumque inter se genera, quae magna hominum cura perpetrantur: vel rursus cum equus asinae miscetur, quae sunt vera adulteria naturae.
PL 14, 209Cゆえに魚の種は、異種の姦通的な交わりを知らない。ロバと雌馬とのあいだの種の交わりや、また逆に馬がロバと交わるようなことは、人間の多大な配慮によって行われるが、それらこそ自然の真の姦通である。
Hexaemeron libri sex 5.3.13
Nam utique majus est quod in naturae colluvionem committitur, quam quod in personae injuriam. Et homo ista procuras interpres adulterii jumentalis; et illud animal pretiosius putas, quod adulterinum, quam quod verum est?
PL 14, 209D実際、自然の混淆に対してなされることは、人格への侵害に対してなされることより大きい。人よ、あなたは家畜の姦通の仲立ちをし、姦通で生まれたもののほうを、真正のものより貴重だと考えるのか。
Hexaemeron libri sex 5.3.14
Ipse genera aliena confundis, diversaque misces semina, atque ad vetitos coitus plerumque cogis invitos, et hoc industriam vocas!
PL 14, 209Dあなた自身が異なる種を混ぜ、異なる種子を交ぜ、しばしば嫌がるものを禁じられた交わりに強い、それを勤勉と呼ぶ。
Hexaemeron libri sex 5.3.15
Hoc quia de hominibus facere non potes, ut diversi generis commixtio fetum possit excludere, tollis homini quod natus est, et virum de viro exuis, abscissaque corporis parte, sexum negas, spadonem efficis; ut quod negavit natura in hominibus, impleret audacia.
PL 14, 209D人間についてはそれを、異種の混合が子を産み出しうるようにはできないので、生まれつきのものを人間から取り去り、男から男を剥ぎ、体の一部を切り取って性を否定し、去勢者に仕立てる。自然が人間において拒んだことを、厚かましさが成し遂げるためである。