ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Hexaemeron libri sex

Liber V, Caput XII 第V巻 第XII章

Ambrose of Milan · Hexaemeron libri sex · PL 14, 222B · 17 sectiones

Hexaemeron libri sex 5.12.1

1

(Sermo VIII.) Fingit sibi e memoria aves evolasse, ad quas orationem eleganter revocat. Auditores sibi attentionem praebituros dicit, se autem illis brevitatem. Denique variarum avium suavitatem exoptat.

PL 14, 222B

(第8説教)説教者は、鳥たちが記憶から飛び去ったかのように装い、巧みにそれへ話を呼び戻す。聴衆は注意を向けてくれるだろうと言い、自分は彼らに簡潔さを約束する。最後に、さまざまな鳥の快い歌を切に望む。

Hexaemeron libri sex 5.12.2

2

36. Et cum paululum conticuisset, iterum sermonem adorsus ait: Fugerat nos, fratres dilectissimi, necessaria de natura avium disputatio, et sermo hujusmodi nobis cum ipsis avibus evolaverat.

PL 14, 222C

36. そして少しのあいだ黙したのち、再び話を始めて言った。最愛の兄弟たちよ、鳥の本性についての必要な議論が我々から逃げ去っていた。この種の話は、鳥たちそのものとともに我々から飛び去っていたのである。

Hexaemeron libri sex 5.12.3

3

Fit enim natura quadam, ut hi qui aliquid intuentur, vel dicendo exprimere volunt, eorum qualitatem quae vel intuentur vel loquuntur, adsumant; ut cum pigrioribus immoremur, et cum velocibus celeri rapiamur adspectu, stylo quoque aut tardiore utamur aut rapido.

PL 14, 222C

何かを見つめる者や、それを言葉で言い表そうとする者は、自分が見つめ、あるいは語るものの性質を、或る本性によって身にまとうものだからである。のろいものとともにいればとどまり、素早いものとともにいれば素早い眼差しにさらわれ、筆もまた、遅いものか速いものかを用いる。

Hexaemeron libri sex 5.12.4

4

Itaque cum caveo ne mari demersa praetereant, et aquis operta me lateant, effugit omne volatile; quia dum inclinatus imos aquarum gurgites scrutor, aerios non respexi volatus; nec umbra saltem pennae me praepetis reclinavit, quae in aquis relucere potuit.

PL 14, 222C

そういうわけで、私が海に沈んだものが見過ごされ、水に覆われて私に隠れることのないよう用心しているうちに、飛ぶものはことごとく逃げてしまった。身をかがめて水の最も深い渦を探っているあいだ、空を飛ぶものを振り返らなかったからである。水に映りえた、飛び去る翼の影さえ、私を振り向かせなかった。

Hexaemeron libri sex 5.12.5

5

Verum ubi omne negotium expeditum putavi, et absolutum me credidi, et diem quintum consummatum arbitratus sum; venit in mentem avium natura, quae cum eunt cubitum, quasi peracto laetae munere aethera cantu mulcere consuerunt: quod velut solemniter surgente et occidente die instaurare consuerunt; ut decursi vel adoriendi nocturni juxta ac diurni temporis laudes suo referant creatori.

PL 14, 222D

しかし、すべての仕事は片づいたと思い、終わったと信じ、第五日は完了したと考えたとき、鳥の本性が思い浮かんだ。鳥は寝に就くとき、務めを果たし終えた喜びのうちに、歌で天空をなだめるのを常とする。これを、日が昇るとき、また沈むときに、厳かに行うのが常である。それは、過ぎ去った時とこれから始まる時との、夜と昼とを問わぬ賛美を、自分の創造主に捧げるためである。

Hexaemeron libri sex 5.12.6

6

Magnum igitur incentivum excitandae nobis devotionis amiseram. Quis enim sensum hominis gerens non erubescat sine psalmorum celebritate diem claudere, cum etiam minutissimae aves solemni devotione et dulci carmine ortus dierum ac noctium prosequantur.

PL 14, 223A

こうして私は、我々の献身を呼び起こす大きな刺激を失っていた。人間の感覚を持つ者で、詩篇の祝いなしに一日を閉じることを恥じない者があろうか。きわめて小さな鳥たちさえ、厳かな献身と甘い歌とで、昼と夜の始まりを送るというのに。

Hexaemeron libri sex 5.12.7

7

37. Redeat igitur nobis volaticus sermo, qui pene fuerat elapsus ex oculis, et aquilae modo alta petens volatus suos obduxerat nubibus; nisi quia oculos abluti aqua dum de gurgite levamus ad coelum, speculati vacuum aeris volatibus ferri, ad necessitatem styli putavimus esse revocandum.

PL 14, 223A

37. それゆえ、飛び立つ話が我々のもとへ戻って来るように。それはほとんど目から滑り去り、ワシのように高みを求めて、自分の飛翔を雲で覆っていた。ただし、水で洗った目を深みから天へ上げ、空が飛翔のために空いているのを見て取ったとき、それを筆の必要へと呼び戻すべきだと考えたのである〔nisi quia の係りは定かでない。右のように取った〕。

Hexaemeron libri sex 5.12.8

8

Eritis vos judices, qui estis aucupes verbi, utrum consultius evolasset, an utiliter in vestra retia sit relapsus.

PL 14, 223A

諸君は言葉の鳥刺しなのだから、その話がより賢明に飛び去ったのか、それとも益あるように諸君の網に落ちて戻ったのか、判定する者となるであろう。

Hexaemeron libri sex 5.12.9

9

Nec vereor ne fastidium nobis obrepat in volatibus requirendis, quod non obrepsit in gurgitibus perscrutandis; aut aliquis nobis in disputatione obdormiat, cum possit avium cantibus excitari.

PL 14, 223A

飛翔を探ることにあたって、深みを探ることには忍び込まなかった倦怠が我々に忍び込むことを、私は恐れない。議論の最中に誰かが眠り込むことも恐れない。鳥の歌で目覚めうるのだから。

Hexaemeron libri sex 5.12.10

10

Sed profecto qui inter mutos pisces vigilaverit, non dubito quod inter canoras aves somnum sentire non possit, cum tali ad vigilandum gratia provocetur. Neque vero vile putetur, quod potuit praeteriri, cum sit tertia pars in animantibus creaturae.

PL 14, 223B

ものを言わぬ魚のあいだで目覚めていた者が、歌う鳥のあいだで眠気を覚ええないことを、私は疑わない。このような恩恵によって目覚めへと促されるのだから。通り過ぎることもできたものを、卑しいと見なしてはならない。それは、生き物における被造物の三分の一だからである。

Hexaemeron libri sex 5.12.11

11

Tria enim genera animantium esse non dubium est, terrenum, volatile, aquatile. Denique sic scriptum est: Producant aquae reptilia animarum viventium secundum genus, et volatilia volantia super terram secus firmamentum coeli secundum genus.

PL 14, 223B

生き物に三つの種類があることは疑いない。陸のもの、飛ぶもの、水のものである。実際、こう書かれている。「水は、生きる魂ある這うものを、その種類にしたがって産み出せ。また地の上、天の大空に沿って飛ぶ鳥を、その種類にしたがって〔産み出せ〕」。

Hexaemeron libri sex 5.12.12

12

38. Revocamur ad superiora sicut obliviosi viatores, qui cum inconsulto praeterierint, in sua revertentes vestigia incuriae suae mulctam repetito itineris labore suscipiunt.

PL 14, 223B

38. 我々は、忘れっぽい旅人のように、前のところへ呼び戻される。不用意に通り過ぎてしまった旅人は、自分の足跡を引き返して、道の労苦を繰り返すことで、自分の不注意の罰を受ける。

Hexaemeron libri sex 5.12.13

13

Est tamen etiam bonus viator, qui dispendium regressionis, reliqui itineris compendiosa celeritate, compenset, ut mihi faciendum arbitror; maxime cum de avibus sermo sit, quae solent oculos hominum volatu properatiore perstringere.

PL 14, 223C

しかし、良い旅人もいる。引き返しの損失を、残りの道のりを手早い近道で行くことで埋め合わせる。私もそうすべきだと考える。とりわけ、人の目を素早い飛翔で打つのを常とする鳥についての話だからである。

Hexaemeron libri sex 5.12.14

14

Quid enim convenit iis immorari, in quibus celeritas placere consuevit? Avius igitur atque inusitatus in tali genere scriptionis sermo noster canoris avibus resonet atque resultet.

PL 14, 223C

素早さが喜ばれるものにとどまることが、何のふさわしさになろうか。それゆえ、このような種類の文章としては道を逸れた、見慣れない我々の話が、歌う鳥に響き、こだまするように。

Hexaemeron libri sex 5.12.15

15

39. Sed unde mihi cygnea carmina, quae etiam sub gravi mortis imminentis terrore delectant? Unde mihi illos naturales modulos cantilenae, quibus etiam paludes sonorae cantus edunt dulcissimi suavitatem? Unde mihi vocem psittaci, dulcedinemque merularum?

PL 14, 223C

39. しかし、死が迫る重い恐怖のもとでさえ喜ばしい白鳥の歌を、私はどこから得ようか。沼さえ甘美な歌の快さを響かせる、あの自然の調べを、どこから得ようか。オウムの声と、クロウタドリの甘さを、どこから得ようか。

Hexaemeron libri sex 5.12.16

16

Utinam saltem luscinia canat, quae dormientem de somno excitet! Ea enim avis signare solet diei surgentis exortum, et effusiorem diluculo deferre laetitiam.

PL 14, 223D

せめてナイチンゲールが歌ってくれればよいのに。眠っている者を眠りから呼び覚ますであろう。この鳥は、昇る日の始まりを告げ、夜明けにいっそう溢れる喜びをもたらすのが常だからである。

Hexaemeron libri sex 5.12.17

17

Tamen si illorum suavitas deest, sunt gementes turtures, et raucae columbae, tum etiam cornix plena voce pluviam vocat. Unde rurale aviarium sermone quo possumus, scientia quam nos rusticani docuerunt, persequamur.

PL 14, 223D

それでも、あの鳥たちの快さが欠けているなら、嘆くキジバトがいる。しわがれ声のハトがいる。さらにはカラスが声いっぱいに雨を呼ぶ。それゆえ、田舎の鳥の世界〔rurale aviarium〕を、できる言葉で、田舎の人々が我々に教えた知識にしたがってたどろう。