Hexaemeron libri sex 4.1.1
(Sermo VI) [0187] Lectorem parat ad creationem solis recte intelligendam, declinandamque in eo idolomaniam; qua de re ejusdem cum auctore suo comparationem instituit, et ordinem quo inter alia creatus est, expendit, subjecta eleganti terrae prosopopaeia.
PL 14, 187B(第6説教)読者に、太陽の創造を正しく理解し、そこにおける偶像狂いを避けるよう備えさせる。この点で、太陽とその創造者との比較を行い、ほかのものの中で太陽が創造された順序を吟味する。優雅な大地の擬人法が添えられている。
Hexaemeron libri sex 4.1.2
1. Qui vindemiam colligit, vasa prius quibus vinum infunditur, mundare consuevit, ne sors aliqua vini gratiam decoloret.
PL 14, 187B1. ブドウの収穫をする者は、ぶどう酒を注ぐ器をまず清めるのが常である。何かの汚れ〔底本は sors。ミーニュの脚注は良質の写本十本の読みとしてこれを採り、sordes(汚れ)の意に解する〕がぶどう酒の良さを損なわないためである。
Hexaemeron libri sex 4.1.3
Quid enim prodest ponere vitem ordine, fodere quotannis, aut aratris sulcos ducere, putare, subrigere, adjungere ulmis, et quodam connubio copulare, si tanto labore vina quaesita in vase coacescant?
PL 14, 187B実際、ブドウを列に並べ、毎年掘り返し、鋤で畝を引き、剪定し、支え、楡に結びつけ、一種の結婚のように連ね合わせても、これほどの労苦で得たぶどう酒が器の中で酸っぱくなるなら、何の益があろうか。
Hexaemeron libri sex 4.1.4
Matutinos quoque solis ortus si quis spectare desiderat, emundat oculos suos; ne quid pulveris, ne quid purgamentorum oculis ejus insidat, quo tuentis bebetetur obtutus; neve aliqua caligo nebulosa corporeos visus spectantis obducat.
PL 14, 187B朝の太陽の昇るのを見たいと望む者も、自分の目を清める。見つめる視線が鈍らない〔底本は bebetetur。hebetetur(鈍る)と読む〕よう、目に塵も汚れも付かないように、また、霧のような暗がりが見る者の肉眼の視覚を覆わないようにするためである。
Hexaemeron libri sex 4.1.5
Nobis in lectione exoriendus est sol, qui ante non fuerit. Primum jam diem sine sole transivimus: secundum sine sole transegimus: tertium sine sole confecimus: quarto die jubet Deus fieri luminaria solem, et lunam, et stellas.
PL 14, 187C我々にとっては、朗読の中で、以前には存在しなかった太陽が昇らなければならない。第一の日は太陽なしに過ぎた。第二の日も太陽なしに過ごした。第三の日も太陽なしに成し遂げた。第四の日に神は、光るもの、すなわち太陽と月と星が造られるよう命じる。
Hexaemeron libri sex 4.1.6
Sol incipit, emunda oculos mentis, o homo, animique interiores obtutus, ne qua festuca peccati aciem tui praestringat ingenii, et puri cordis turbet aspectum. Emunda aurem, ut vase sincero Scripturae divinae nitida fluenta suscipias, ne qua ingrediatur contagio.
PL 14, 187C太陽が始まる。人よ、心の目を、魂の内なる視線を清めよ。罪の藁くずが、あなたの知性の鋭さをかすませ、清い心の眺めを乱すことのないように。耳を清めよ。澄んだ器で神の聖典の清らかな流れを受け、いかなる汚染も入り込まないようにするためである。
Hexaemeron libri sex 4.1.7
Procedit sol magno jubare diem, magno mundum complens lumine, vaporans calore. Cave, o homo, solam ejus perpendere magnitudinem; ne nimius fulgor ejus visus tuae mentis obcaecet; ut qui e regione in radium ejus intendit, repercusso lumine omnem subito amittit aspectum; ac nisi in caeteras partes vultum suum oculosque convertat, aestimat se nihil videre, et tuendi munere esse fraudatum: si vero deflectat obtutum, integrum sibi officium perseverat.
PL 14, 187C太陽は進み出て、大いなる輝きで昼を、大いなる光で世界を満たし、熱で温める。人よ、その大きさだけを思いめぐらすことのないよう用心せよ。その過度の輝きがあなたの心の視覚を盲目にしないためである。正面からその光線に目を向ける者は、反射した光によってたちまちすべての視力を失い、顔と目をほかの方へ向けなければ、自分は何も見えず、見るという務めを奪われたのだと思う。しかし視線をそらせば、務めは損なわれないまま自分に残る。
Hexaemeron libri sex 4.1.8
Cave igitur ne et tuum radius ejus exoriens confundat aspectum. Et ideo prius firmamentum coeli aspice, quod ante solem factum est: terram aspice, quae ante quam sol procederet, coepit esse visibilis atque composita: germina ejus aspice anteriora solis lumine.
PL 14, 188Bだから、昇るその光線があなたの視線をも混乱させないよう、用心せよ。それゆえまず、太陽より前に造られた天の大空を見よ。太陽が進み出る前に、見えるものとなり整えられ始めた地を見よ。太陽の光に先立つ、地の芽生えを見よ。
Hexaemeron libri sex 4.1.9
Anterior bruchus quam sol, antiquior herba quam luna. Noli ergo Deum credere, cui vides Dei munera esse praelata. Tres dies transacti sunt, et solem nemo quaesivit, et luminis claritas abundavit. Habet enim et dies suam lucem, quae praecessor est solis.
PL 14, 188B毛虫は太陽より先であり、草は月より古い。ゆえに、神の賜物がその者より前に置かれていると見る相手を、神と信じてはならない。三日が過ぎたが、太陽を求めた者はおらず、光の明るさは満ちていた。実際、昼にもそれ自身の光があり、それは太陽の先行者だからである。
Hexaemeron libri sex 4.1.10
Non igitur te tanto splendori solis temere committas. Oculus est enim mundi, jucunditas diei, coeli pulchritudo, naturae gratia, praestantia creaturae. 2. Sed quando hunc vides, auctorem ejus considera: quando hunc miraris, lauda prius ipsius creatorem.
PL 14, 188Bだから、太陽のこれほどの輝きに軽々しく身を委ねてはならない。それは世界の目であり、昼の楽しみ、天の美、自然の恩寵、被造物の卓越である。2. しかし、これを見るときは、その創造者を考えよ。これに驚嘆するときは、まずその創造主を賛美せよ。
Hexaemeron libri sex 4.1.11
Si tam gratus est sol consors et particeps creaturae, quam bonus est sol ille justitiae! Si tam velox iste, ut rapidis cursibus in die ac nocte lustret omnia; quantus ille qui ubique semper est, et majestate sua complet omnia?
PL 14, 188C被造物にあずかる仲間であるこの太陽がこれほど好ましいなら、かの正義の太陽はどれほど善いことか。この太陽が、昼も夜も駆ける進行ですべてを巡るほど速いなら、いつもどこにでもあって、自らの威厳ですべてを満たすあの者は、どれほど偉大か。
Hexaemeron libri sex 4.1.12
Si admirabilis qui jubetur exire, quam supra admirationem qui dicit soli, et non exoritur, ut legimus (Job IX, 7) ?
PL 14, 188C出るよう命じられるものが驚嘆すべきものなら、我々が読むように(ヨブ記9:7)、太陽に語りかけると太陽が昇らなくなる者は、驚嘆をどれほど超えていることか。
Hexaemeron libri sex 4.1.13
Si magnus est qui per horarum vices locis aut accedit, aut decedit quotidie, qualis ille qui etiam cum se exinaniret, ut nos eum possemus videre, erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum?
PL 14, 188C時刻の移り変わりによって毎日、場所に近づいたり離れたりするものが大いなるものなら、我々が彼を見ることができるよう自らを空しくしたときにも、「この世に来るすべての人を照らすまことの光」であったあの者は、どれほどのものか。
Hexaemeron libri sex 4.1.14
Si praestantissimus, qui objectu terrae patitur saepe defectus; quantae majestatis qui ait: Adhuc semel ego movebo terram (Agg. I, 7) ? Illum terra abscondit; istius motum non potest sustinere, nisi voluntatis ejus substantia fulciatur.
PL 14, 188C地が間に入ることによってしばしば欠けを被る太陽が、最も卓越したものであるなら、「もう一度、私は地を揺るがす」(ハガイ1:7)と言う者は、どれほどの威厳であろうか。太陽は地が隠す。しかし地は、その者の意志の実体に支えられるのでなければ、その者の動きに耐えることができない。
Hexaemeron libri sex 4.1.15
Si caeco damnum est hujus solis gratiam non videre; quanto magis peccatori damnum, veri luminis munere defraudatum, perpetuae noctis tenebras sustinere?
PL 14, 188D盲人にとって、この太陽の恩恵を見ないことが損失であるなら、罪人にとって、真の光の賜物を奪われて永遠の夜の闇に耐えることは、どれほど大きな損失か。
Hexaemeron libri sex 4.1.16
3. Ergo cum vides solem, attende terram, quae ante fundata est: attende herbam feni, quae praestat ordinis privilegio: attende ligna, quae plaudunt quod priora luminibus coeli esse coeperunt. Numquid merita feni majora quam solis?
PL 14, 189A3. だから太陽を見るときは、先に基礎を据えられた地に目を向けよ。秩序の特権によって〔太陽に〕先んじる干し草に目を向けよ。天の光より先に存在し始めたことを喜ぶ木々に目を向けよ。干し草の功績が太陽より大きいことがあろうか。
Hexaemeron libri sex 4.1.17
Aut numquid potior ligni praerogativa? Absit ut in sensibilia tanti muneris praeferamus ministro.
PL 14, 189Aあるいは木々の特権のほうが優れているだろうか。感覚を持たぬもの〔底本は in sensibilia。insensibilia と読む〕を、これほどの務めを担う僕より上に置くなど、あってはならない。
Hexaemeron libri sex 4.1.18
Quid igitur praevidit altitudo sapientiae et scientiae Dei, ut prius inciperent ligna esse, quam illa duo mundi luminaria, et quidam coelestis oculi firmamenti; nisi ut cognoscerent omnes divinae testimonio lectionis terram sine sole posse esse fecundam?
PL 14, 189Aでは、神の知恵と知識の深さは何を予見して、世界の二つの光るもの、すなわち天の大空のいわば目〔である太陽と月〕よりも先に、木々が存在し始めるようにしたのか。聖なる朗読の証言によって、すべての者が、地は太陽なしでも実り豊かでありうると知るためでなくて何であろうか。
Hexaemeron libri sex 4.1.19
Nam quae potuit sine sole prima rerum semina germinare, potest utique semina accepta nutrire, et proprio fotu sine calore solis partus edere.
PL 14, 189A実際、太陽なしに最初の物の種を芽生えさせえた地は、確かに、受けた種を養い、自らの温めによって、太陽の熱なしに産物を生むこともできる。
Hexaemeron libri sex 4.1.20
4. Hac igitur voce quadam suorum munerum clamat natura: Bonus quidem sol, sed ministerio, non imperio: bonus meae fecunditatis adjutor, sed non creator: bonus meorum altor fructuum, sed non auctor.
PL 14, 189B4. こうして自然は、自らの賜物のいわば声で叫ぶ。「太陽は確かに善い。だが仕える務めにおいてであって、支配においてではない。私の豊かな実りの助け手として善いが、創造主ではない。私の実りを育てる者として善いが、創始者ではない。」
Hexaemeron libri sex 4.1.21
Interdum partus meos et ipse adurit: frequenter mihi et ipse damno est, plerisque me locis indotatam relinquit. Non sum ingrata conservo, mihi est in usum datus, mecum labori est mancipatus, mecum subjectus est vanitati, mecum corruptionis subditus servituti.
PL 14, 189B「ときには太陽自身が私の産物を焼く。しばしば太陽自身が私に害となり、多くの場所で私を持参金のない者として放置する。だが私は、仲間の僕に恩知らずではない。彼は私の用のために与えられ、私と共に労苦に縛られ、私と共に空しさに服し、私と共に朽ちるという隷属に従っている。」
Hexaemeron libri sex 4.1.22
Mecum congemiscit, mecum parturit, ut veniat adoptio filiorum, et humani generis redemptio, quo possimus et nos a servitio liberari. Mecum assistens laudat auctorem, mecum hymnum dicit Domino Deo nostro.
PL 14, 189B「彼は私と共にうめき、私と共に産みの苦しみを負い、子らが養子とされること、人類の贖いが来て、我々もまた隷属から解放されうるようにと願う。私と共に立って創造者を賛美し、私と共に、我々の主なる神に賛歌を歌う。」
Hexaemeron libri sex 4.1.23
Ubi major ejus est gratia, ibi mecum est ei commune consortium. Ubi sol benedicit, ibi terra benedicit. Benedicunt (Ps. CXLVIII, 3 et seq.) ligna fructifera, benedicunt pecora, benedicunt volucres mecum.
PL 14, 189C「太陽の恩恵がより大きいところでは、そこで私は太陽と共通の仲間である。太陽が祝福するところでは、地も祝福する。実を結ぶ木々も祝福し、家畜も祝福し、鳥も私と共に祝福する(詩篇148:3以下)。」
Hexaemeron libri sex 4.1.24
In mari positus illum nauta accusat, me desiderat: in montibus illum pastor declinat, ad mea germina, ad meas festinat arbores, quibus exaestuans obumbretur, ad meos fontes sitiens et lassus accurrit.
PL 14, 189C「海にいる船乗りは太陽を責め、私を慕う。山にいる羊飼いは太陽を避け、暑さにあえぎつつ、陰をつくってもらおうと私の芽生えへ、私の木々へ急ぐ。渇き疲れて、私の泉に駆け寄る。」