ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Hexaemeron libri sex

Liber II, Caput I 第II巻 第I章

Ambrose of Milan · Hexaemeron libri sex · PL 14, 143D · 19 sectiones

Hexaemeron libri sex 2.1.1

1

(Sermo III.) [0143] Operibus primi diei strictim recensitis, rejectisque iis qui mundo materiam aeternam affingebant, transit ad secundum diem: et in rerum creatione non naturae possibilitatem, sed potentiam Dei spectandam docet.

PL 14, 143D

(第3説教)第一日の業を簡潔に振り返り、世界に永遠の質料をこしらえる者たちを退けたのち、第二の日に移る。そして、事物の創造においては、自然の可能性ではなく神の力に目を向けるべきことを教える。

Hexaemeron libri sex 2.1.2

2

1. Diem primum, vel potius unum, maneat enim ei prophetici praerogativa sermonis, ut potuimus, absolvimus; in quo conditum coelum, terram creatam, aquarum exundantiam, circumfusum aerem, discretionem factam lucis atque tenebrarum Dei omnipotentis, et Domini Jesu Christi, Spiritus quoque sancti operatione cognovimus.

PL 14, 144D

1. 第一の日、というよりむしろ一つの日を──預言の言葉の優先権はこの日に保たれるべきだからである──我々はできるかぎり論じ終えた。この日に、天が造られ、地が創造され、水があふれ、空気が周りに注がれ、光と闇の区別がなされたことを、我々は、全能の神と、主イエス・キリストと、また聖なる霊の働きによるものとして知った。

Hexaemeron libri sex 2.1.3

3

Quis ergo non miretur dissimilibus membris disparem mundum in corpus unum assurgere, et insolubili concordiae charitatisque lege in societatem et connexionem sui tam distantia convenire, ut quae discreta natura sunt, in unitatis et pacis vinculum velut individua compactione nectantur?

PL 14, 145A

それゆえ、似ない肢体から成る不揃いな世界が一つの体へと立ち上がり、解くことのできない和合と愛の法によって、かくも隔たったものどもが互いの結びつきと連関へと集まり、本性上は分かたれているものが、いわば不可分の結合によって一致と平和の絆に結ばれていることに、誰が驚かずにいられようか。

Hexaemeron libri sex 2.1.4

4

Aut quis haec videns, possibilitatem rationis infirmo ingenio rimetur? Quae omnia vis divina, incomprehensibilis humanis mentibus, et ineffabilis sermonibus nostris, voluntatis suae auctoritate connexuit.

PL 14, 145A

またこれを見て、弱い才知で理の可能性を探り尽くそうとする者が誰かいようか。人の精神には把握できず、我々の言葉では言い表せない神の力が、自らの意志の権威によって、これらすべてを結び合わせたのである。

Hexaemeron libri sex 2.1.5

5

2. Fecit igitur Deus coelum et terram, et ea quasi auctor esse praecepit, non tamquam figurae inventor, sed tamquam operator naturae.

PL 14, 145B

2. それゆえ神は天と地を造った。そして、それらが存在するよう命じた。いわば創造者として、すなわち形の考案者としてではなく、自然の工作者としてである。

Hexaemeron libri sex 2.1.6

6

Nam quomodo sibi conveniunt operatoria impassibilis Dei virtus et passibilis materiae natura, tamquam altera ab altera, quo indiguerint, mutuantes?

PL 14, 145B

というのも、受苦しえない神の働きかける力と、受苦しうる質料の本性とが、どうして適合するのか。まるで一方が他方から、必要なものを借り合うかのように。

Hexaemeron libri sex 2.1.7

7

Nam si increata materia, videtur ergo Deo creandae potestas materiae defuisse, et ab ea operationi subjacentia mutuata.

PL 14, 145B

もし質料が創造されたものでないなら、神には質料を創造する権力が欠けており、質料から、働きの下に置かれるものを借り受けたことになるからである。

Hexaemeron libri sex 2.1.8

8

Si vero incomposita, mirum admodum coaeternam Deo materiam decorem sibi non potuisse conferre, quae substantiam non a creatore acceperit, sed sine tempore ipsa possederit. Plus ergo invenit operator omnium, quam contulit.

PL 14, 145B

他方、もし質料が整えられていないものだとすれば、神と共に永遠である質料が、自らに美を授けることができなかったのは、まことに驚くべきことである。その質料は、創造主から実体を受けたのではなく、時なくして自ら所有していたというのに。それゆえ万物の工作者は、授けたよりも多くを見いだしたことになる。

Hexaemeron libri sex 2.1.9

9

Invenit materiam, in qua posset operari: contulit autem figuram, quae decorem inventis rebus afferret.

PL 14, 145B

工作者は、自分が働きかけうる質料を見いだし、見いだした物に美をもたらす形を授けたのである。

Hexaemeron libri sex 2.1.10

10

Unde excipiendus a caeteris tamquam dies unus, non conferendus cum caeteris tamquam dies primus est, quo fundamenta rerum omnium posita, et causae esse coeperunt, quibus mundi hujus atque universae visibilis creaturae fulta substantia est.

PL 14, 145C

それゆえ、この日は、他の日から区別されるべき「一つの日」であり、他の日と並べて比べられるべき「第一の日」ではない。この日に、万物の基礎が据えられ、この世界と目に見える被造物のすべての実体を支える原因が存在し始めたのである。

Hexaemeron libri sex 2.1.11

11

Quare ad secundi diei admiranda opera sermo nobis prodeat, quorum eminentia non secundum tractatus nostri possibilitatem: sed secundum scriptoris veritatem, ad laudem referenda est Creatoris.

PL 14, 145C

そこで、第二の日の驚くべき業へと、我々の話を進めよう。その卓越は、我々の論じ方の可能性に従ってではなく、記した者の真実に従って、創造主への賛美へと帰されねばならない。

Hexaemeron libri sex 2.1.12

12

3. Vos igitur quaeso, ut naturaliter aestimare, quae dicimus probabiliter, ac simplici mente et sedulo ingenio pensare dignemini, non secundum philosophiae traditiones, et inanem seductionem suasoria verisimilia colligentes; sed secundum regulam veritatis, quae oraculis divini sermonis exprimitur, et contemplatione tantae majestatis fidelium pectoribus infunditur, quia scriptum est: Confirma me in verbis tuis.

PL 14, 145C

3. 諸君に願う。我々が確からしく述べることを自然のままに評価し、素朴な心と熱心な才知をもって考量してもらいたい。哲学の伝承や空しい惑わしに従って、説得的な本当らしさを寄せ集めるのではなく、神の言葉の託宣に表され、かくも大いなる威光の観想によって信じる者たちの胸に注がれる、真理の規範に従ってである。「汝の言葉のうちに私を堅くせよ」と書かれているからである。

Hexaemeron libri sex 2.1.13

13

Narraverunt mihi injusti exercitationes, sed non sicut lex tua, Domine: omnia praecepta tua veritas (Psal. CXXVIII, 28, 85 et 86) .

PL 14, 145D

「不義の者どもは私に営みを語った。だが汝の法のようではない、主よ。汝のすべての戒めは真理である」(詩篇128:28, 85, 86)〔番号は底本のまま。CXXVIII は CXVIII の誤りで、ウルガタの詩篇118を指す。28節は直前の「汝の言葉のうちに私を堅くせよ」に、85–86節がこの句に当たる〕。

Hexaemeron libri sex 2.1.14

14

Non ergo secundum elementorum naturas, sed secundum Christum, qui omnia quae voluit fecit, abundans plenitudine divinitatis suae, consideremus quae facta sunt, et naturae possibilitatem interrogemus.

PL 14, 145D

それゆえ我々は、元素の本性に従ってではなく、欲したことをすべて行い、自らの神性の充満にあふれているキリストに従って、造られたものを考察し、自然の可能性を問おうではないか。

Hexaemeron libri sex 2.1.15

15

Neque enim cum in Evangelio leprosos curaret, caecis visum refunderet, populus qui aderat et spectabat illa, medicinae ordinem recognovit: sed potestatem Domini miratus, dedit, ut scriptum est, Deo laudem (Luc. XVIII, 43) .

PL 14, 145D

福音書で、キリストが重い皮膚病の者たちを癒し、盲人に視力を取り戻させたとき、その場にいて見ていた民は、医術の手順を思い起こしたのではなく、主の権力に驚嘆し、書かれているとおり、神に賛美を献げたのだからである(ルカ18:43)。

Hexaemeron libri sex 2.1.16

16

Neque secundum numeros Aegyptiorum et concursus siderum, mensuras elementorum extendit manum suam Moyses, ut divideretur mare Rubrum, sed divinae imperio potestatis obtemperans.

PL 14, 146A

モーセが紅海を分けるために手を伸ばしたのも、エジプト人の数理や星々の会合、元素の尺度に従ったのではなく、神の権力の命令に従ってのことであった。

Hexaemeron libri sex 2.1.17

17

Unde et ipse ait: Dextera manus tua, Domine, glorificata est in virtute: dextera manus tua, Domine, confregit inimicos (Exod. XV, 6) . Illo igitur sancta plebs eleva mentem tuam, et totum animum tuum eo confer.

PL 14, 146A

それゆえ彼自身も言う。「汝の右の手は、主よ、力によって栄光を受けた。汝の右の手は、主よ、敵を打ち砕いた」(出エジプト記15:6)。それゆえ、聖なる民よ、あなたの精神をかなたへ高く上げよ。あなたの心のすべてをそこへ向けよ。

Hexaemeron libri sex 2.1.18

18

Non sic Deus videt, quemadmodum homo; Deus in corde, homo in facie. Nec sic igitur homo videt, quemadmodum Deus. Audis quia Deus vidit, et laudavit.

PL 14, 146A

神の見方は、人の見方とは違う。神は心を見、人は顔を見る。それゆえ人の見方も神のようではない。あなたは聞いている、神は見て、賛美した、と。

Hexaemeron libri sex 2.1.19

19

Noli igitur tuis oculis aestimare quae facta sunt, opinionibusque colligere: sed quae Deus vidit et probavit, ea tu retractanda non putes.

PL 14, 146A

それゆえ、造られたものを自分の目で見積もったり、臆説によって推し量ったりしてはならない。神が見て是認したものを、あなたは考え直すべきものと思ってはならない。