Hexaemeron libri sex 5.15.1
De gruibus, atque earum vigilantia in custodiis, nec non de ordine ab iisdem inter volandum servato. Et hac occasione de priscae reipublicae statu, humanaeque incuriae causis. 50. Ab iis igitur ordiamur, quae nostro usui se imitationem dederunt.
PL 14, 227Bツルについて、またツルが見張りに際して見せる油断のなさ、さらに飛ぶあいだ彼らが守る秩序について。この機会に、古い国家のありさまと、人間の無頓着の原因について。50. では、我々の用に自らを見倣わせた鳥たちから始めよう。
Hexaemeron libri sex 5.15.2
In illis enim politia quaedam et militia naturalis, in nobis coacta atque servilis. Quam injusso et voluntario usu grues in nocte sollicitam exercent custodiam!
PL 14, 227B彼らには、一種の政治と生まれつきの軍務がある。我々のもとでのそれは、強いられた隷属的なものである。ツルが夜に、命じられもせず自ら進んで、いかに気を配って見張りを務めることか。
Hexaemeron libri sex 5.15.3
Dispositos vigiles cernas: et caeteris consortibus quiescentibus, aliae circumeunt et explorant, ne qua ex parte insidiae tendantur, atque omnem deferunt impigro sui vigore tutelam.
PL 14, 227C見張りが配置されているのが見えるであろう。ほかの仲間が休んでいるあいだ、一部は見回って探り、どこからか罠が仕掛けられることのないようにし、疲れを知らない力で一切の守りを果たす。
Hexaemeron libri sex 5.15.4
Post ubi vigiliarum fuerit tempus impletum, perfuncta munere in somnum se praemisso clangore componit; ut excitet dormientem, cui vicem muneris traditura est.
PL 14, 227Cその後、見張りの時が満ちると、務めを終えたものは、あらかじめ鳴き声を上げて眠りに就く。眠っているもの、これから勤めの番を渡す相手を起こすためである。
Hexaemeron libri sex 5.15.5
At illa volens suscipit sortem, nec usu nostro invita et pigrior somno renuntiat: sed impigre suis excutitur stratis, vicem exsequitur, et quam accepit gratiam pari cura atque officio repraesentat.
PL 14, 227Cすると、その相手は喜んで順番を受け取る。我々の習いのように嫌々ながら、眠気に負けて断ることはない。むしろ、すぐに自分の寝床から身を起こし、番を務め、受け取った恩義を、同じ心遣いと勤めで返す。
Hexaemeron libri sex 5.15.6
Ideo nulla desertio, quia devotio naturalis: ideo tuta custodia, quia voluntas libera. 51. Hunc etiam volantes ordinem servant, et hac moderatione omnem laborem allevant; ut per vices fungantur ductus sui munere.
PL 14, 227Cそれゆえ、見捨てることがない。献身が生まれつきのものだからである。それゆえ、見張りは確かである。意志が自由だからである。51. 飛ぶときにも、この秩序を守り、このような節度によってあらゆる労苦を和らげる。順番に、先導の務めを果たすのである。
Hexaemeron libri sex 5.15.7
Praecedit enim una caeteras praestituto sibi tempore, et quasi ante signa praecurrit: deinde convertitur, et sequenti sortem ducendi agminis cedit.
PL 14, 227Dすなわち、一羽が、自分に定められた時間、ほかの鳥に先んじ、いわば軍旗の前を行くように先頭を飛ぶ。次に向きを変えて、後ろに続くものに、群れを導く順番を譲る。
Hexaemeron libri sex 5.15.8
Quid hoc pulchrius, et laborem omnibus et honorem esse communem, nec paucis arrogari potentiam, sed quadam in omnes voluntaria sorte transcribi? 52. Antiquae hoc reipublicae munus, et instar liberae civitatis est.
PL 14, 227Dこれほど美しいことがあろうか。労苦も栄誉もすべての者に共通であり、権勢が少数のものに独り占めされず、一種の自発的な順番によってすべてのものに移されてゆくとは。52. これは古い国家の務めであり、自由な都市の姿である。
Hexaemeron libri sex 5.15.9
Sic ab initio acceptam a natura, exemplo avium politiam homines exercere coeperunt; ut communis esset labor, communis dignitas, per vices singuli partiri curas discerent, obsequia imperiaque dividerent, nemo esset honoris exsors, nullus immunis laboris.
PL 14, 228Aこうして、人間は、初めから自然によって与えられた政治を、鳥の手本にならって営みはじめた。それは、労苦が共通であり、尊厳が共通であり、順番に一人ひとりが配慮を分け合うことを学び、服従と命令を分担し、誰も栄誉にあずからない者がなく、誰も労苦を免れる者がないようにするためであった。
Hexaemeron libri sex 5.15.10
Hic erat pulcherrimus rerum status, nec insolescebat quisquam perpetua potestate, nec diuturno servitio frangebatur; quia et sine invidia erat ordine muneris et temporis moderatione delata promotio; et tolerabilior videbatur quae communi cadebat sorte custodia.
PL 14, 228Aこれは最も美しい世のありさまであった。誰も永続する権力のゆえに思い上がらず、長い隷属に打ちひしがれることもなかった。務めの順序と時の節度によって授けられる昇進には、妬みがなかったからである。共通のくじによって回ってくる見張りのほうが、耐えやすく思われた。
Hexaemeron libri sex 5.15.11
Nemo audebat alium servitio premere, cujus sibi successuri in honorem mutua forent subeunda fastidia: nemini labor gravis, quem dignitas secutura relevaret.
PL 14, 228A誰も他人を隷属に押しつぶそうとはしなかった。その者が栄誉に就いたあと、同じ苦痛を自分が互いに受けねばならないからである。誰にとっても、のちに続く尊厳が慰めとなる労苦は、重くなかった。
Hexaemeron libri sex 5.15.12
Sed postquam dominandi libido vindicare coepit indebitas, et indeptas nolle deponere potestates: posteaquam militiae non jus commune coepit esse, sed servitus: posteaquam non ordo factus est suscipiendae potentiae, sed studium vindicandae, coepit etiam ipsa laboris functio durius sustineri; et quae non est voluntaria, cito locum relinquit incuriae.
PL 14, 228Aしかし、支配への欲望が、与えられていない権力を要求し、手にした権力を手放そうとしなくなってから、軍務が共通の権利でなく隷属になりはじめてから、権力を受ける順序ではなく権力を要求する熱意が生じてから、労苦の務めそのものもいっそうつらいものとして担われるようになった。自発的でないものは、すぐに怠慢に場所を譲る。
Hexaemeron libri sex 5.15.13
Homines quam inviti subeunt vigiliarum munia, quam aegre unusquisque in castris periculum sortitus excubat, quod tuendum sibi regali praeceptione committitur! Proponitur poena desidiae; et tamen plerumque obrepit incuria, non servantur excubiae.
PL 14, 228B人間は、見張りの務めにいかに嫌々就くことか。軍営で危険の番に当たった者が、いかにしぶしぶ見張りに立つことか。王の命令によって守るべく委ねられた任務であるのに。怠けには罰が定められている。それでもたいていは怠慢が忍びこみ、見張りは守られない。
Hexaemeron libri sex 5.15.14
Necessitas enim quae invito imponit obsequium, affert plerumque fastidium. Nihil est enim tam facile, quin habeat difficultatem, quod facias invitus. Ergo et jugis labor avertit affectum, et continua et diuturna potentia gignit insolentiam.
PL 14, 228Bというのは、嫌がる者に服従を課す強制は、たいてい嫌悪を生むからである。いやいやながら行うことは、どんなに易しいことでも困難を伴う。したがって、絶え間ない労苦は愛着をそらし、継続する長い権力は思い上がりを生む。
Hexaemeron libri sex 5.15.15
Quem invenias hominum, qui sponte deponat imperium, et ducatus sui cedat insigne, fiatque volens numero postremus ex primo?
PL 14, 228B人間のうち、自ら進んで支配を手放し、指導者の徽章を譲り、喜んで第一の者から最後の者の数に入る者を、誰が見いだせようか。
Hexaemeron libri sex 5.15.16
Nos autem non solum de primo, sed etiam de medio saepe contendimus, et primos discubitus in convivio vindicamus: ac si semel delatum fuerit, volumus esse perpetuum. Ideo inter grues aequanimitas in laboribus est, humilitas in potestatibus.
PL 14, 228C我々は、一位だけでなく、中ほどの席をめぐってさえしばしば争い、宴席の上座を要求する。いったん与えられれば、それが永続することを望む。それゆえ、ツルのあいだには、労苦において平静と、権力において謙遜がある。
Hexaemeron libri sex 5.15.17
Admonentur ut exerceant custodiae vices, non admonentur ut de potestate decedant; quia ibi naturalis quies somni interpellanda, hic voluntariae sedulitatis gratia praestanda est.
PL 14, 228C彼らは、見張りの番を果たすよう促されるが、権力から退くよう促されることはない。そこでは眠りの自然な休息を妨げなければならず、ここでは自発的な熱意の恩義が示されなければならないからである。