ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Hexaemeron libri sex

Liber VI, Caput III 第VI巻 第III章

Ambrose of Milan · Hexaemeron libri sex · PL 14, 245B · 24 sectiones

Hexaemeron libri sex 6.3.1

1

Animantibus inditam Dei verbo generationis legem in specierum successionibus perseverare. Minime negandam naturae eorum quae genita sunt, veritatem: at homini belluinam imitari vitam, flagitiosum esse.

PL 14, 245B

生き物に神の言葉によって与えられた産みの法は、種が次々に受け継がれるなかで存続する。生み出されたものの本性の真実は、決して否定されるべきではない。しかし、人間が獣の生き方をまねるのは恥ずべきことである。

Hexaemeron libri sex 6.3.2

2

Demum sequitur vitiorum quorumdam certis animalibus familiarium atque adeo fugiendorum expositio. 9. Inhaereamus igitur propheticis dictis, nec Spiritus sancti quasi vilia despectui habeamus alloquia.

PL 14, 245B

続いて、特定の動物になじみ深く、それゆえ避けるべきいくつかの悪徳の説明が述べられる。9. それゆえ、預言者たちの言葉に固執しよう。聖なる霊の語りかけを、取るに足らぬものとして軽んじてはならない。

Hexaemeron libri sex 6.3.3

3

Producat, inquit, terra animam viventem pecorum et bestiarum et reptilium. Quid argumentamur alia, ubi evidenter creaturarum terrestrium natura formatur?

PL 14, 245B

「地は、家畜と獣と這うものの、生きている魂を生ぜよ」と言う。地上の被造物の本性が明白に形づくられているところで、我々はなぜ別の論拠を求めるのか。

Hexaemeron libri sex 6.3.4

4

Currit enim in constitutione mundi per omnem creaturam Dei Verbum; ut subito de terris omnia quae statuit Deus, animantium genera producantur, et in futurum lege praescripta, secundum genus sibi, similitudinemque universa succedant, ut leo leonem generet, tigris tigridem, bos bovem, cygnus cygnum, aquila aquilam.

PL 14, 245C

というのも、世界の成り立ちのとき、神の言葉はあらゆる被造物を貫いて走る。神が定めたすべての生き物の類が、たちまち地から生み出され、これから先も、定められた法に従って、すべてのものが、その種類とそれ自身の似姿に従って続いていくように。すなわち、獅子は獅子を、虎は虎を、牛は牛を、白鳥は白鳥を、ワシはワシを生むように。

Hexaemeron libri sex 6.3.5

5

Semel praeceptum in perpetuum inolevit naturae. Et ideo ministerii sui obsequium praebere terra non desinit; ut priscae animantium species reparabili generis successione in novas reparentur aetates. 10. Sed vis ad usum hominis derivare quae genita sunt?

PL 14, 245C

一度なされた命令は、永遠に本性に根づいた。それゆえ地は、自らの務めの奉仕を差し出すことをやめない。生き物の古い種が、回復し続ける類の継承によって、新しい世代へと再び整えられるようにである。10. しかし、あなたは、生み出されたものを人間の用へと引き寄せたいのか。

Hexaemeron libri sex 6.3.6

6

Noli veritatem unicuique generi naturae propriae denegare, et multo magis ea ad gratiam aptabis humanam.

PL 14, 245C

それぞれの類の本性に固有の真実を、否定してはならない。そうすれば、それらを人間の悦びにかなうように、はるかによく合わせることになろう。

Hexaemeron libri sex 6.3.7

7

Primum quia omnia genera pecorum, bestiarum, ac piscium in alvum natura prostravit; ut alia ventre repant, alia quae pedibus sustinentur, demersa magis quadrupedi corporis gressu, et velut affixa terris videas esse, quam libera.

PL 14, 245D

まず、家畜、獣、魚のあらゆる類を、自然は腹のほうへ伏せさせた。あるものは腹で這い、あるものは足で支えられるが、四つ足の体の歩みによっていっそう下へ沈み、自由なものというより、地につながれたもののようにあなたには見えるはずである。

Hexaemeron libri sex 6.3.8

8

Siquidem cum erigendi se non habeant facultatem, de terra victum requirunt, et ventris in quem deflectuntur, solas sequuntur voluptates. Cave, o homo! pecudum more curvari. Cave ne in alvum te non tam corpore, quam cupiditate deflectas.

PL 14, 246A

実際、自分を起こす能力を持たないので、地から糧を求め、自分たちが身をかがめる先である腹の快楽だけを追う。人よ、用心せよ。家畜のようにかがめられることのないように。体よりむしろ欲望によって、自分を腹のほうへ曲げることのないように用心せよ。

Hexaemeron libri sex 6.3.9

9

Respice corporis tui formam, et speciem congruentem celsi vigoris assume. Sine sola animalia prona pascantur. Cur te in edendo sternis ipse, quem natura non stravit? Cur eo delectaris in quo naturae injuria est?

PL 14, 246A

自分の体の形を顧み、それにふさわしい、高く伸びる力強さの姿を取れ。うつむいた動物だけが草を食むままにしておけ。なぜ食べるときに、自然がうつ伏せにはしなかったあなた自身が、自らを地に伏せるのか。なぜ、自然への侮辱であるものを喜ぶのか。

Hexaemeron libri sex 6.3.10

10

Cur noctes et dies cibo intentus, pecorum more terrena depasceris? Cur illecebris corporalibus deditus, ipsum te inhonoras, dum ventri atque ejus passionibus deservis? Cur intellectum tibi adimis, quem tibi Creator attribuit?

PL 14, 246A

なぜ夜も昼も食べ物にかかりきりになり、家畜のように地のものを食い荒らすのか。なぜ肉体の誘惑に身を委ね、腹とその情念に仕えながら、自分自身を辱めるのか。なぜ、創造主があなたに授けた知性を、自分から取り去るのか。

Hexaemeron libri sex 6.3.11

11

Cur te jumentis comparas, a quibus te voluit Deus segregari dicens: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Ps. XXXI, 9) ?

PL 14, 246A

なぜ自分を駄獣と比べるのか。神は、あなたをそれらから分け隔てようとして、こう言ったのである。「馬や騾馬のようになってはならない。それらには知性がない」(詩篇31:9)。

Hexaemeron libri sex 6.3.12

12

Aut si te edacitas equi intemperantiaque delectat, et adhinnire ad feminas voluptati est, delectet in freno maxillas tuas camoque constringi.

PL 14, 246B

あるいは、馬の食い意地と放縦があなたを喜ばせ、雌に向かっていななくことが快楽であるなら、馬銜で頬を、口輪で口を締められることを喜ぶがよい。

Hexaemeron libri sex 6.3.13

13

Si crudelitas te pascit, ferarum haec rabies est, quae propter saevitiam trucidantur; vide ne in te quoque crudelitatis tuae vertatur immanitas.

PL 14, 246B

残酷さがあなたを養うのなら、それは野獣の狂暴さであり、野獣はその猛々しさのゆえに屠られる。あなたの残酷さの凶暴さが、あなた自身にも向かうことのないよう気をつけよ。

Hexaemeron libri sex 6.3.14

14

11. Piger asinus, et expositus ad praedam, sensuque tardior quid aliud docet, nisi nos vivaciores esse debere, nec desidia corporis animique pigrescere, confugere ad fidem, quae onera gravia allevare consueverit?

PL 14, 246B

11. 怠惰で、獲物にされやすく、感覚の鈍いロバは、我々がもっと機敏でなければならず、体と心の怠惰のために鈍くなってはならないこと、重い荷を軽くするのを常とする信仰に逃れるべきことのほか、何を教えているだろうか。

Hexaemeron libri sex 6.3.15

15

12. Fraudulenta vulpes foveis se latibulisque demergens, nonne indicio est infructuosum esse animal, odioque dignum propter rapinam, despectu propter infirmitatem, et ideo suae incautum salutis dum insidiatur alienae?

PL 14, 246B

12. 狡猾な狐は、穴や隠れ場に身を沈める。それは、この動物が実りのない動物であり、略奪のゆえに憎しみに値し、弱さのゆえに侮られるに値し、それゆえ他者に罠を仕掛けているうちに自分の安全には無頓着であることの、しるしではないだろうか。

Hexaemeron libri sex 6.3.16

16

13. Perdicem astutam quae aliena ova diripiat, hoc est, perdicis alterius, et corpore foveat suo: sed fraudis suae fructum habere non posse; quia cum eduxerit pullos suos, amittit eos; quia ubi vocem ejus audierint quae ova generavit, relicta ea ad illam se naturali quodam munere et amore conferunt, quam veram sibi matrem ovorum generatione cognoverint; significantes hanc nutricis fungi officio, illam parentis.

PL 14, 246C

13. 狡猾なヤマウズラは、他のものの卵、すなわち別のヤマウズラの卵を奪い、自分の体で温めるが、その欺きの実を得ることはできないと〔言われる〕〔動詞が脱けている。「言われる」を補って読んだ〕。雛をかえすと、それらを失うからである。卵を産んだほうの声を聞くと、雛は彼女を捨てて、ある自然の務めと愛によってそちらへ向かう。卵を産んだことによって、その鳥を自分の真の母と認めるのである。こうして、こちらは養い手の務めを、あちらは親の務めを果たすことを示すのである。

Hexaemeron libri sex 6.3.17

17

Itaque incassum proprios fundit labores, ac fraudis suae pretio mulctatur. Unde et Hieremias ait: Clamavit perdix, et congregavit quae non peperit (Hier., XVII, 11) , id est, ova congregavit, et clamavit quasi ovans suae fraudis effectu.

PL 14, 246C

こうして、ヤマウズラは自分の労苦を空しく注ぎ、欺きの代価を支払わされる。それゆえエレミヤも言う。「ヤマウズラが鳴いて、産まなかったものを集めた」(エレミヤ17:11)。すなわち卵を集め、自分の欺きの成果に得意になって鳴いたのである。

Hexaemeron libri sex 6.3.18

18

Sed ludit operam; quia impenso labore alii educit, quos ipsa diuturnae fotu sedulitatis animaverit.

PL 14, 246D

しかし、その労苦は徒労となる。費やした労苦によって、自分が長い世話の熱心さで命を与えた雛を、他者のために育てるからである。

Hexaemeron libri sex 6.3.19

19

Hujus imitator est diabolus, qui generationes creatoris aeterni rapere contendit; et si quos insipientes et sensus proprii carentes vigore potuerit congregare, fovens eos illecebris corporalibus, ubi primum vox Christi parvulis fuerit infusa, discedunt atque ad eam se conferunt matrem, quae pullos suos sicut avis materno amore complectitur.

PL 14, 246D

悪魔はこれをまねる者である。悪魔は、永遠の創造主が産んだものを奪おうとし、愚かで、自分の感覚の力に欠ける者たちを集めることができたなら、肉体の誘惑で彼らを温める。だが、キリストの声が幼子たちに注ぎ込まれるやいなや、彼らは立ち去って、母のもとへ向かう。その母は、鳥が雛を母の愛で抱きかかえるように、自らの雛を抱く。

Hexaemeron libri sex 6.3.20

20

Congregavit enim diabolus gentiles, quos non creaverat: sed ubi in Evangelio suo vocem Christus emisit, ad eum se potissimum contulerunt, quos sub umbra alarum suarum ipse suscepit, et matri dedit Ecclesiae nutriendos.

PL 14, 247A

悪魔は、自分が創造しなかった異邦人たちを集めた。しかしキリストがその福音において声を発すると、彼らはとりわけキリストのもとへ向かった。キリストは彼らを自らの翼の陰で受け入れ、母である教会に、育てられるように渡した。

Hexaemeron libri sex 6.3.21

21

14. Leo naturae suae superbus ferocia aliarum ferarum generibus miscere se nescit: sed quasi rex quidam plurimorum dedignatur consortium. Qui etiam cibum fastidit hesternum, et ipsas suae escae reliquias aversatur.

PL 14, 247A

14. 獅子は、自らの本性の猛々しさを誇り、他の野獣の類に混じることを知らない。むしろ多くのものの王であるかのように、仲間づきあいを軽んじる。昨日の食べ物さえ嫌い、自分の餌の残りものも避ける。

Hexaemeron libri sex 6.3.22

22

Quae autem se ei sociare fera audeat, cujus voci tantus naturaliter inest terror; ut multa animantium quae per celeritatem possent impetum ejus evadere, rugientis ejus sonitu velut quadam vi attonita atque icta deficiant?

PL 14, 247A

どんな野獣が、獅子と仲間になろうとするだろうか。その声には、生まれつき大きな恐ろしさがあり、その速さによって襲撃を逃れ得るはずの多くの生き物が、獅子の吼える音に、ある力に打たれ、驚かされたようになって、へたり込んでしまうのである。

Hexaemeron libri sex 6.3.23

23

15. Nam de pardi specie nec Scriptura siluit quod varietate coloris motus varios animae suae prodat. Dicit enim Hieremias: Si mutabit Aethiops pellem suam, et pardus varietatem suam (Hier. XIII, 23) .

PL 14, 247B

15. ヒョウの姿については、聖書も黙っていない。その毛色の多様さによって、魂のさまざまな動きを表すというのである。エレミヤは言う。「エチオピア人がその皮を変え、ヒョウがその斑を変えることがあろうか」(エレミヤ13:23)。

Hexaemeron libri sex 6.3.24

24

Non solum enim de figura, sed etiam de mobilitate furoris istud accipitur; eo quod tenebrosis et inquietis ac mobilibus infidae mentis atque animi mutationibus decoloratus populus Judaeorum boni propositi gratiam jam tenere non possit, nec ad emendationem ullam correctionemque remeare, qui semel ferinam induerit immanitatem.

PL 14, 247B

というのも、これは姿のことだけでなく、怒りの移ろいやすさについても受け取られるからである。暗く、落ち着きがなく、移ろいやすい、不実な心と魂の変化によって色あせたユダヤ人の民は、もはやよい志の恩寵を保つことができず、一度獣の凶暴さをまとった者は、いかなる矯正や是正にも戻ることができない。