ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Hexaemeron libri sex

Liber V, Caput IV 第V巻 第IV章

Ambrose of Milan · Hexaemeron libri sex · PL 14, 210A · 10 sectiones

Hexaemeron libri sex 5.4.1

1

Mutuam aquae ac piscium necessitudinem docere, qualis parentum et filiorum necessitudo esse debeat. Quomodo respirationis usum aqua suppleat in piscibus. 10. Quam bona autem mater sit aqua, etiam hinc considera.

PL 14, 210A

水と魚の相互の絆について。親と子の絆はどうあるべきかを教える。水は魚において呼吸の働きをどう補うか。10. 水がいかに善き母であるかは、次のことからも考えよ。

Hexaemeron libri sex 5.4.2

2

Tu, o homo, docuisti abdicationes patrum in filios, separationes, odia, offensas, disce quae sit parentis et filiorum necessitudo.

PL 14, 210A

人よ、あなたは、親が子を勘当すること、断絶、憎しみ、不和を教えてきた。親と子の絆とは何であるかを学べ。

Hexaemeron libri sex 5.4.3

3

Vivere pisces sine aqua non queunt, nec a suae parentis consortio separari, neque a suae altricis discerni munere: et hoc fit natura quadam, ut separati moriantur illico.

PL 14, 210A

魚は水なしでは生きられず、自分の親との交わりから引き離されることも、自分の養い手の務めから切り離されることもできない。これは或る本性によって起こることで、引き離されればたちまち死ぬ。

Hexaemeron libri sex 5.4.4

4

Neque enim, ut omnia, hujus aeris vivunt spiramine, quia hauriendi spiritus et respirandi natura his non suppetit; alioquin sub aquis semper non possent vivere non capientes spiritus infusionem. Quod est nobis spiritus, illis est aqua.

PL 14, 210A

というのも、魚は、すべて〔の動物〕のように、この空気の息によって生きるのではないからである。息を吸い込み、息を返す本性が魚には備わっていない。さもなければ、息の注ぎ込みを受け取らないまま、水の下でいつまでも生きることはできないであろう。我々にとって息であるものが、魚にとっては水である。

Hexaemeron libri sex 5.4.5

5

Sicut nobis spiritus, ita illis aqua vivendi ministrat substantiam: nos intercluso commeatu spiritus, quia ne brevi quidem spatio possumus expertes esse spiritus vitalis, statim exstinguimur; pisces quoque sublati de aqua, sine substantia sui vivi esse non possunt.

PL 14, 210B

我々にとって息が〔そうする〕ように、魚にとっては水が生きる実体を供する。我々は息の通い路を絶たれれば、短い間ですら命の息なしではいられないので、たちまち絶えてしまう。魚もまた水から取り上げられれば、自らの〔命の〕実体を欠いて生きていられない。

Hexaemeron libri sex 5.4.6

6

11. Et causa manifesta est, quoniam in nobis pulmo per thoracis laxiora penetralia recipit spiritum; et cum sit ipse poris plerisque penetrabilis, spiritus infusione interiorem calorem refrigerat.

PL 14, 210B

11. その理由は明らかである。我々においては、肺が胸郭のより広い奥まった所で息を受け入れ、それ自身が多くの孔によって通り抜けられるので、息が注がれることで内なる熱を冷ます。

Hexaemeron libri sex 5.4.7

7

Thorax enim ut suscipit alimenta, ita superflua ciborum et succos salubres sanguinemque discernit. Fit pulmo pervius, unde facilius ad eum potest aspiratio spiritus pervenire.

PL 14, 210B

胸郭は養分を受け入れるとともに、食物の余り物と、滋養ある汁と血とを分ける。肺は通り抜けられるものとなり、それゆえ息の吸い入れはより容易にそこへ達しうる。

Hexaemeron libri sex 5.4.8

8

Pisces vero branchias habent, quas nunc plicant et colligunt, nunc explicant atque aperiunt. In hac ergo collectione et apertione dum suscipitur aqua, et transmittitur ac penetrat, respirationis munus videtur implere.

PL 14, 210C

一方、魚は鰓を持ち、これをあるときは畳んで閉じ、あるときは広げて開く。この閉じることと開くことの間に水が受け入れられ、通り抜け、浸み入るあいだに、水は呼吸の務めを果たしていると見える。

Hexaemeron libri sex 5.4.9

9

Propria igitur natura est piscium, nec communis cum caeteris; specialis usus, et a caeteris vivendi quaedam separata et secreta substantia.

PL 14, 210C

それゆえ魚の本性は固有のものであって、ほかの動物と共通ではない。その用い方は特別であり、生きるための実体も、ほかのものから分かたれ、隔てられた或るものである。

Hexaemeron libri sex 5.4.10

10

Propterea non nutriuntur, neque, ut terrena animalia, manus humanae tactu et delinimento aliquo delectantur; etiamsi servati in vivariis suis vivant.

PL 14, 210C

そのため魚は〔人の手で〕養われることがなく、陸の動物のように、人の手の感触や何らかの愛撫を喜ぶこともない。たとえ生け簀に保たれて生きているとしても、そうである。