Hexaemeron libri sex 1.8.1
Terram incompositam fuisse; tum quia in ea nihil distincti, tum quia tenebris esset velata. Malitiam per tenebras non intelligendam Spiritus sanctus qui ferebatur super aquas, aliaque declarant: sed vel maxime quod malitia non nisi a nobis oriatur.
PL 14, 137D地は整えられていなかったこと。その中に区別されたものが何もなく、また闇に覆われていたからである。闇によって悪意が解されるべきでないことは、水の上を運ばれていた聖なる霊をはじめ、他のことも示している。とりわけ、悪意は我々からのほかには生じないからである。
Hexaemeron libri sex 1.8.2
28. Fecit ergo Deus primo coelum et terram, ea tamen non quasi perpetua, sed quasi corruptibilis creaturae consummationi voluit subjacere.
PL 14, 137D28. 神はまず天と地を造った。しかし神は、これらを永続するものとしてではなく、朽ちる被造物の終わりに服するものとして造ることを望んだ。
Hexaemeron libri sex 1.8.3
Unde in Esaiae libro ait: Tollite in coelum oculos vestros, et aspicite terram deorsum; quia coelum ut fumus solidatum est, terra autem ut vestimentum veterascet (Esa. LI, 6) . Haec terra est, quae ante erat incomposita.
PL 14, 138Aそれゆえイザヤの書で言う。「汝らの目を天に上げ、下の地を見よ。天は煙のように固められ、地は衣のように古びる」(イザヤ51:6)。これは、以前に整えられていなかった地である。
Hexaemeron libri sex 1.8.4
Nondum enim erant maria suo fine distincta, et ideo vago fluctu, et profundo gurgite terra inundabatur. Considera, quia etiam nunc palustri uligine terra inhorrere consuevit, nec patiens est vomeris, ubi infusus terris humor exundat.
PL 14, 138Aまだ海は自らの境で区切られておらず、そのために地は、さまよう波と深い渦に水浸しにされていたからである。考えてみよ。今でも地は沼のような湿気で荒れるのが常であり、地にしみ込んだ水があふれる所では、鋤を受け入れない。
Hexaemeron libri sex 1.8.5
Erat ergo incomposita; ut pote solertis agricolae inarata culturis, quia adhuc deerat cultor.
PL 14, 138Aこうして地は整えられていなかった。巧みな農夫の耕作によって耕されていなかったからである。耕す者がまだいなかったのである。
Hexaemeron libri sex 1.8.6
Erat incomposita; quia nuda gignentium, nec thoris herbosa riparum, nec opaca nemoribus, nec laeta segetibus, nec umbrosa superciliis montium, nec odora floribus, nec grata vinetis. Merito incomposita, quae ornatibus indigebat, cui deerant vitium serta gemmantium.
PL 14, 138A地は整えられていなかった。生い出るものがなく、岸辺の寝床に草もなく、林に陰もなく、穀物に豊かでもなく、山の稜線に影もなく、花の香もなく、ブドウ畑に喜びもなかったからである。飾りを欠き、芽吹くブドウの花輪を欠いていた地が、整えられていなかったのは当然である。
Hexaemeron libri sex 1.8.7
Ostendere enim voluit Deus, quia nec mundus ipse haberet gratiam, nisi eum vario cultu operator ornasset. Coelum ipsum intextum nubibus, horrorem oculis, moestitiam animis excitare consuevit. Terra imbribus madefacta, fastidio est.
PL 14, 138B神は、造り主が多様な装いで飾らなかったなら、世界そのものも麗しさを持たなかったことを示そうとしたのである。天も雲に覆われると、目には恐ろしさを、心には悲しみを引き起こすのが常である。地も雨でぬかるむと、うとましい。
Hexaemeron libri sex 1.8.8
Maria procellis turbata, quos non incutiunt metus? Pulcherrima est rerum species, sed quid esset sine lumine? quid sine temperie? quid sine aquarum congregatione, quibus ante demersa poli hujus habebantur exordia?
PL 14, 138B嵐に乱された海は、誰に恐れを起こさないだろうか。事物の姿はこの上なく美しいが、光がなければ何であろうか。穏やかな気候がなければ何であろうか。水の集まりがなければ何であろうか。それらの水に、以前はこの天空の初めのものが沈められていたのである。
Hexaemeron libri sex 1.8.9
Tolle solem terris, tolle coelis stellarum globos, omnia tenebris inhorescunt. Sic erant antequam lumen huic mundo Dominus infunderet. Et ideo Scriptura ait: quia tenebrae erant super abyssum (Gen. I, 2) . Tenebrae erant, quia splendor deerat lucis.
PL 14, 138B地から太陽を取り去り、天から星々の球を取り去れ。すべては闇のなかで凍りつく。主がこの世界に光を注ぐ前は、このとおりであった。それゆえ聖書は言う。「闇が深淵の上にあった」(創世記1:2)。闇があったのは、光の輝きが欠けていたからである。
Hexaemeron libri sex 1.8.10
Tenebrae erant, quia aer ipse tenebrosus est. Aqua ipsa sub nube tenebrosa est, quia tenebrosa aqua in nubibus aeris. Erant ergo tenebrae super abyssos aquarum.
PL 14, 138C闇があったのは、空気そのものが暗いからである。水そのものも雲の下では暗い。「空の雲の中の水は暗い」からである〔詩篇の句をそのまま引いている〕。こうして闇は水の深淵の上にあった。
Hexaemeron libri sex 1.8.11
Non enim malas intelligendum arbitror potestates, quod Dominus earum malitiam creaverit; cum utique non substantialis, sed accidens sit malitia, quae a naturae bonitate deflexit.
PL 14, 138C私は、これを悪しき権能のことだと解すべきではないと考える。主が彼らの悪意を創造したことになるからである。悪意は実体的なものではなく付帯的なものであり、本性の善から逸れたものだからである。
Hexaemeron libri sex 1.8.12
29. Itaque in constitutione mundi opinio malitiae interim sequestretur, ne divinae operationi, et pulcherrimae creaturae, ea quae decolora sunt, admiscere videamur, maxime cum sequatur: Et spiritus Dei superferebatur super aquas (Ibid.) .
PL 14, 138C29. したがって、世界の構成について悪意という考えは、さしあたり脇へ置くのがよい。神の業と、この上なく美しい被造物に、色あせたものを混ぜるように見えないためである。とりわけ、次に「神の霊が水の上を運ばれていた」(創世記1:2)と続いているのだから。
Hexaemeron libri sex 1.8.13
Quem etsi aliqui pro aere accipiant, aliqui pro spiritu quem spiramus et carpimus aurae hujus vitalis spiritum; nos tamen cum sanctorum et fidelium sententia congruentes, Spiritum sanctum accipimus, ut in constitutione mundi operatio Trinitatis eluceat.
PL 14, 138Cこれを空気と解する者もあり、我々が呼吸し吸い込む、この命ある微風の息と解する者もあるが、我々は聖なる者たち、信仰ある者たちの見解に合わせて、聖なる霊と解する。世界の構成に三位一体の働きが輝き出るためである。
Hexaemeron libri sex 1.8.14
Praemisso enim quia in principio fecit Deus coelum et terram, id est in Christo fecit Deus, vel Filius Dei Deus fecit, vel per Filium Deus fecit; quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, supererat plenitudo operationis in Spiritu, sicut scriptum est: Verbo Domini coelis firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Ps. XXXII, 6) .
PL 14, 138D「初めに神は天と地を造った」と先に述べられたからである。すなわち、キリストにおいて神は造った。あるいは神なる神の子が造った。あるいは子を通して神は造った。「すべては彼によって造られ、彼なしには何も造られなかった」からである。そのうえで、業の充満が霊において残されていた。書かれているとおりである。「主の言葉によって天は固められ、その口の霊によって、そのすべての力は〔固められた〕」(詩篇32:6)。
Hexaemeron libri sex 1.8.15
Itaque quemadmodum in Psalmo docemur operationem Verbi, quod est Verbum Dei, et virtutem quam dedit Spiritus sanctus; ita hic propheticum resultavit oraculum, quia Deus dixit, et Deus fecit. Spiritus quoque Dei superferebatur super aquas.
PL 14, 139Aこうして、詩篇で我々は、神の言葉である言葉の働きと、聖なる霊が与えた力とを教えられる。それと同様に、ここでも預言の託宣が響いた。神は言い、神は造った。そして神の霊も水の上を運ばれていた。
Hexaemeron libri sex 1.8.16
Ornando enim polo coeli, germinaturis terris pulchre Spiritus superferebatur, quia per ipsum habebant novorum partuum semina germinare, secundum quod dixit propheta: Emitte Spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Ps. CIII, 30) .
PL 14, 139A天空を飾り、これから芽を出す地を前にして、霊が運ばれていたのは見事である。霊によって、地は新しい産物の種を芽生えさせることになっていたからである。預言者の言うとおりである。「汝の霊を送れ。それらは創造され、汝は地の面を新たにする」(詩篇103:30)。
Hexaemeron libri sex 1.8.17
Denique Syrus, qui vicinus Hebraeo est, et sermone consonat in plerisque et congruit, sic habet: Et Spiritus Dei fovebat aquas, id est vivificabat, ut in novas cogeret creaturas, et fotu suo animaret ad vitam.
PL 14, 139Aさらに、ヘブライ語に近く、多くの点で言葉が一致し調和するシリア語は、こう記している。「神の霊は水を暖めていた」。すなわち命を与えていたのであり、新たな被造物へと促し、その暖めによって命へと息吹いたのである。
Hexaemeron libri sex 1.8.18
Nam etiam Spiritum sanctum legimus creatorem, dicente Job, Spiritus divinus qui fecit me (Job. XXXIII, 4) .
PL 14, 139B我々は聖なる霊が創造者であるとも読むからである。ヨブは言う。「私を造った神的な霊」(ヨブ記33:4)。
Hexaemeron libri sex 1.8.19
Sive ergo Spiritus sanctus superferebatur super aquas, tenebrae contrariarum virtutum super eas esse non poterant, ubi locum sibi tanta gratia vindicabat: sive, ut quidam volunt, aerem accipiant, respondeant qua ratione Spiritum Dei dixerit, cum satis fuerit spiritum nuncupare.
PL 14, 139Bしたがって、聖なる霊が水の上を運ばれていたのなら、それほどの恩寵が自らの場を主張していた所に、敵対する力の闇がその上にありえたはずがない。あるいは、ある者たちの望むとおり空気と解するのなら、「霊」と呼べば足りたのに、なぜ「神の霊」と言ったのか、彼らは答えるがよい。
Hexaemeron libri sex 1.8.20
30. Hi ergo volunt a Domino Deo nostro quatuor primum elementa generata, coelum, terram, mare, aerem; eo quod causae rerum, ignis et aer, terra et aqua sint, ex quibus mundi species constat et forma.
PL 14, 139B30. この者たちは、四つの元素が、すなわち天、地、海、空気が、我々の主なる神によってまず生み出されたと考える。事物の原因は火と空気、土と水であり、世界の姿と形はそれらから成り立つからだという。
Hexaemeron libri sex 1.8.21
Ubi igitur tenebrae nequitiarum spiritalium locum habere potuerunt, cum augustae hujus decorem figurae mundus indueret? Numquid simul malitiam Deus creavit?
PL 14, 139Bそれなら、この壮麗な形の美を世界がまとっていたのに、霊的な邪悪の闇がどこに場を持ちえたのか。神は同時に悪意をも創造したのか。
Hexaemeron libri sex 1.8.22
Sed ea ex nobis orta, non a creatore Deo condita, morum levitate generatur, non ullam creaturae habens praerogativam, nec auctoritatem substantiae naturalis, sed mutabilitatis vitium, et errorem prolapsionis.
PL 14, 139Cそうではない。悪意は我々から生じたものであり、創造主なる神によって造られたものではない。それは振る舞いの軽薄さから生まれる。被造物としての何の特権も、自然的な実体の権威も持たず、持っているのは可変性の欠陥と、転落の誤りだけである。
Hexaemeron libri sex 1.8.23
Eradicari hanc Deus vult de animis singulorum, quomodo eam ipse generaret? Clamat propheta: Desinite a malitiis vestris (Is. I, 17) . Et praecipue sanctus David: Desine a malo, et fac bonum (Ps. XXXIII, 15) ; quomodo ergo ei initium a Domino damus?
PL 14, 139C神は個々の魂からこれを根絶することを望んでいるのに、どうして神自身がこれを生み出すだろうか。預言者は叫ぶ。「汝らの悪をやめよ」(イザヤ1:17)。とりわけ聖なるダビデは言う。「悪をやめ、善を行え」(詩篇33:15)。それなのに、どうして我々はその始まりを主に帰するのか。
Hexaemeron libri sex 1.8.24
Sed haec opinio feralis eorum qui perturbandam Ecclesiam putaverunt. Hinc Marciones, hinc Valentini, hinc pestes illae Manichaeorum funesta sanctorum mentibus tentaverunt inferre contagia. Quid nobis in ipso lumine vitae tenebras mortis inquirimus?
PL 14, 139Cしかしこの致命的な見解は、教会をかき乱すべきだと考えた者たちのものである。ここから、マルキオン派の者たち、ウァレンティノス派の者たち、またマニ教徒たちというあの疫病が、聖なる者たちの心に死をもたらす汚染を持ち込もうと試みた。いのちの光そのもののなかに、なぜ我々は死の闇を求めるのか。
Hexaemeron libri sex 1.8.25
Scriptura divina salutem suggerit, vitae odorem fragrat, ut suavitatem legens capias, non ut praecipitii discrimen incurras. Simpliciter lege, o homo, non tibi ipse foveam pravus interpres effodias; simplex sermo est, quia fecit Deus coelum et terram.
PL 14, 139C神の聖書は救いを示し、命の香りを漂わせる。読む者がその甘美さを受け取るためであって、断崖の危険に陥るためではない。人よ、素直に読め。ひねくれた解釈者として、自分で自分のために穴を掘ってはならない。言葉は単純である。「神は天と地を造った」。
Hexaemeron libri sex 1.8.26
Fecit quod non erat, non quod erat. Et terra erat invisibilis, ex quo facta est, erat; et erat invisibilis, quia exundabat aqua, et operiebat eam, et erant super eam tenebrae superfusae, quia nondum erat lumen diei, nondum solis radius, qui solet et sub aquis latentia declarare.
PL 14, 139D神は、なかったものを造ったのであり、あったものを造ったのではない。「地は見えなかった」とは、造られたときから〔地が〕あったということである。そして見えなかったのは、水があふれて地を覆い、その上に闇が注ぎ広がっていたからである。昼の光がまだなく、水の下に隠れているものをも現すのが常である太陽の光線がまだなかったからである。
Hexaemeron libri sex 1.8.27
Quid ergo dicunt quod Deus creaverit malum, cum ex contrariis et adversis nequaquam sibi adversa generentur? Nec enim vita mortem generat, nec lux tenebras. Non enim sicut mutabilitates affectuum, ita etiam generationum progressiones sunt.
PL 14, 139Dそれなのに、なぜ彼らは神が悪を創造したと言うのか。互いに反対し敵対するものから、自らに敵対するものが生じることはまったくない。命が死を生むことも、光が闇を生むこともないからである。生成の進み方は、心の動きの変わりやすさと同じではないからである。
Hexaemeron libri sex 1.8.28
Illae ex contrariis in contraria propositi deflexione vertuntur: istae non ex contrariis in adversa deflectuntur, sed ex ejusdem generis vel auctoribus, vel causis creatae, in similitudinem sui referuntur auctoris. 31. Quid igitur dicemus?
PL 14, 140A前者は、意図が逸れることによって、反対のものから反対のものへと転じる。しかし後者は、反対のものから敵対するものへと逸れるのではなく、同じ類の創始者あるいは原因から創造されたものが、自らの創始者に似たものへと帰る。31. では、我々は何と言おうか。
Hexaemeron libri sex 1.8.29
Si enim neque sine principio est, quasi increata, neque a Deo facta, unde habet natura malitiam? Nam mala esse in hoc mundo nullus sapiens denegavit, cum sit tam frequens in hoc saeculo lapsus ad mortem.
PL 14, 140Aもし悪意が、造られざるものとして初めなきものでもなく、神によって造られたものでもないなら、本性はどこから悪意を得るのか。この世界に悪があることを、賢い者は誰も否定しなかった。この世では、死への転落がこれほど頻繁にあるのだから。
Hexaemeron libri sex 1.8.30
Sed ex iis quae jam diximus, possumus colligere quia non est viva substantia, sed mentis atque animi depravatio, a tramite virtutis devia, quae incuriosorum animis quam frequenter obrepit. Non igitur ab extraneis est nobis, quam a nobis ipsis majus periculum.
PL 14, 140Aしかし、すでに述べたことから、悪は生きた実体ではなく、精神と心の堕落であり、徳の道から逸れたものであって、不注意な者たちの心にしばしば忍び寄るものだと結論できる。したがって、我々にとって、外からの者たちよりも我々自身のほうに、より大きな危険がある。
Hexaemeron libri sex 1.8.31
Intus est adversarius, intus auctor erroris, intus, inquam, clausus in nobismetipsis. Propositum tuum speculare, habitum tuae mentis explora, excubias obtende adversum mentis tuae cogitationes, et animi cupiditates.
PL 14, 140B敵は内にいる。誤りの創始者は内にいる。我々自身の中に閉じ込められているのだ。あなたの意図を見張れ。あなたの精神の態度を調べよ。あなたの精神の思いと心の欲望に対して、見張りを立てよ。
Hexaemeron libri sex 1.8.32
Tu ipse tibi es causa improbitatis, tu ipse dux flagitiorum tuorum, atque incentor criminum. Quid alienam naturam arcessis ad excusationem tuorum lapsuum?
PL 14, 140Bあなたは自分にとって、自分の不正の原因であり、自分の恥ずべき行いの導き手であり、罪の扇動者である。なぜ、自分の過ちの言い訳に、他者の本性を呼び出すのか。
Hexaemeron libri sex 1.8.33
Utinam te ipse non impelleres, utinam non praecipitares, utinam non involveres aut studiis immoderatioribus, aut indignatione, aut cupiditatibus, quae nos innexos velut quibusdam retibus tenent.
PL 14, 140Bあなたが自分を駆り立てなければよいのに。あなたが自分を突き落とさなければよいのに。度を越した熱中や、憤りや、欲望に、自分を巻き込まなければよいのに。それらは網のように我々をからめて捕らえている。
Hexaemeron libri sex 1.8.34
Et certe in nobis est moderari studia, cohibere iracundiam, coercere cupiditates: in nobis est etiam indulgere luxuriae, adolere libidines, inflammare iracundiam, vel inflammanti aurem accommodare, elevari magis superbia, effundi in saevitiam, quam reprimi humilitate, diligere mansuetudinem.
PL 14, 140Bたしかに、熱中を抑え、怒りを抑制し、欲望を制するのは我々の内にある。また、放縦に身をゆだね、情欲を燃やし、怒りに火をつけ、あるいは火をつける者に耳を貸し、謙遜によって抑えられるよりも高慢に高ぶり、柔和を愛するよりも荒々しさに流されるのも、我々の内にある。
Hexaemeron libri sex 1.8.35
Quid naturam accusas, o homo? Habet illa velut impedimenta quaedam, senectutem et infirmitatem. Sed senectus ipsa in bonis moribus dulcior, in consiliis utilior, ad constantiam subeundae mortis paratior, ad reprimendas libidines fortior.
PL 14, 140C人よ、なぜ本性を責めるのか。本性にはたしかに、老いと弱さという、いくつかの妨げがある。しかし老いそのものが、善い振る舞いにおいてはより甘美であり、助言においてはより有益であり、死に向かう堅固さにおいてはより備えがあり、情欲を抑えることにおいてはより強い。
Hexaemeron libri sex 1.8.36
Infirmitas quoque corporis, sobrietas mentis est. Unde ait Apostolus: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10) . Itaque non in virtutibus, sed infirmitatibus gloriabatur.
PL 14, 140C身体の弱さもまた、精神の節度である。それゆえ使徒は言う。「私が弱いとき、そのとき私は強い」(二コリント12:10)。こうして彼は、力ではなく弱さを誇ったのである。
Hexaemeron libri sex 1.8.37
Responsum quoque divinum refulsit oraculo salutari; quia virtus in infirmitate consummatur. Illa cavenda (15, q. 1, cap. Illa cavenda) , quae ex nostra voluntate prodeunt, delicta juventutis, et irrationabiles passiones corporis.
PL 14, 140C神の答えも、救いの託宣として輝き出た。「力は弱さにおいて全うされる」と。避けるべきもの(15、問1、章「避けるべきもの」)〔この丸括弧はミーニュが本文に刷った教会法令集の箇所の指示で、アンブロシウスの言葉ではない〕とは、我々の意志から出るもの、すなわち青年時代の過ちと身体の理に合わない情念である。
Hexaemeron libri sex 1.8.38
Quorum igitur nos sumus domini, horum principia extrinsecus non requiramus; nec derivemus in alios, sed agnoscamus ea quae proprie nostra sunt. Quod enim possumus non facere si nolumus, hujus electionem mali nobis potius debemus, quam aliis ascribere.
PL 14, 140Dしたがって、我々が主である事柄について、その始まりを外に求めてはならない。他の者に転嫁してもならず、我々に固有のものを認めよう。我々が望まなければしないでいられることについては、その悪の選択を他人に帰するよりも、むしろ我々自身に負うべきである。
Hexaemeron libri sex 1.8.39
Ideo etiam in judiciis istius mundi voluntarios reos, non ex necessitate compulsos, culpa constringit, poena condemnat. Neque enim si per furorem aliquis innocentem peremerit, obnoxius morti est.
PL 14, 140Dだからこの世の裁きにおいても、必然によって強いられた者ではなく、自発的な被告人を、罪責が縛り、刑罰が断罪する。たとえ錯乱によって無実の者を殺した者がいても、その者は死刑に服するのではない。
Hexaemeron libri sex 1.8.40
Quin etiam ipsius divinae legis oraculo (Exod. XXI, 13) , si quis per imprudentiam intulerit necem, accipit impunitatis spem, refugii facultatem, ut possit evadere. Hoc igitur de eo quod proprie malum videtur, dictum sit.
PL 14, 140Dそれどころか、神の法の託宣そのもの(出エジプト記21:13)によれば、不注意によって殺害をなした者は、罰を免れる望みと、避難の道を与えられ、逃れることができる。以上は、本来の意味で悪と見えるものについて述べたものとしよう。
Hexaemeron libri sex 1.8.41
Mala enim non sunt nisi quae crimine mentem implicant et conscientiam ligant. Caeterum pauperiem, ignobilitatem, aegritudinem, mortem nemo sapiens mala dixerit, nec in malorum sorte numeraverit; quia nec contraria istis in bonis habentur maximis, quorum alia nobis ex natura, alia ex commoditate accidere videntur.
PL 14, 141A悪とは、罪によって精神をからめ、良心を縛るもののほかにはないからである。ほかの、貧しさ、卑しい身分、病、死を、賢い者は誰も悪とは呼ばないであろうし、悪の運命のうちに数えもしないであろう。これらに反するものもまた、最大の善のうちには数えられないからである。それらのあるものは本性から、あるものは境遇から我々に起こると見える。
Hexaemeron libri sex 1.8.42
32. Non otiose nobis excursus iste processit; ut probaremus tenebras et abyssum simpliciter accipienda.
PL 14, 141A32. この脱線は、むだに進んだのではない。闇と深淵を、あるがままに受け取るべきことを証明するためである。
Hexaemeron libri sex 1.8.43
Erant enim tenebrae de obumbratione coeli; quia omne corpus umbram facit, qua obumbrat vel finitima vel inferiora, et ea maxime, quae operire atque includere videtur. Includit autem coeli polus, quia coelum sicut camera extenditur, quemadmodum supra demonstravimus.
PL 14, 141A闇は、天が影を落としたことから生じたのである。あらゆる物体は影をつくり、それによって隣接するものや下にあるものに影を落とし、とりわけ覆い、閉じ込めると見えるものに〔影を落とす〕。天空は閉じ込めるものである。天は丸天井のように広げられていると、先に示したとおりである。
Hexaemeron libri sex 1.8.44
Non ergo principalis erat tenebrosa substantia: sed quasi umbra secuta est mundi corpus caligo tenebrarum.
PL 14, 141Bしたがって、闇の実体が根本的にあったのではない。世界の物体に付き従う影のように、闇の暗さが続いたのである。
Hexaemeron libri sex 1.8.45
Itaque momento divinae praeceptionis mundus assurgens, intra se inclusit umbram; ut si quis in campi medio, quem sol meridianus illuminat, locum aliquem repente obsepiat, et densis ramorum frondibus tegat, nonne quo splendidior foris species loci ejus effulgeat, hoc horrenti desuper scena gurgustium ejus intus obscurius fit?
PL 14, 141Bこうして、神の命令の瞬間に世界は立ち上がり、自らの内に影を閉じ込めた。たとえば、真昼の太陽が照らす野原の真ん中に、ある場所を突然囲って、枝の茂った葉で覆うとする。その場所の外の姿が明るく輝くほど、上から恐ろしげに覆われたその小屋は、中がいっそう暗くならないだろうか。
Hexaemeron libri sex 1.8.46
Aut unde antrum, clausum undique hujus modi locum vocarunt, nisi quod atro inhorrescat situ atque offusione tenebrarum? Istae ergo tenebrae super aquarum abyssos erant.
PL 14, 141Bこの種の四方を閉ざされた場所を洞窟(antrum)と呼ぶのは、黒い(atrum)暗がりと闇の注ぎかけでおぞましいからではないか〔antrum の名を atrum(黒い)に結びつけている〕。したがって、この闇が水の深淵の上にあったのである。
Hexaemeron libri sex 1.8.47
Nam abyssum multitudinem et profundum aquarum dici, lectio Evangelii docet (Luc., VIII, 31) , ubi rogabant Salvatorem daemonia, ne juberet illis ut in abyssum irent. Sed qui docebat voluntates daemoniorum non esse faciendas, praecepit illis ut irent in porcos.
PL 14, 141B福音書の一節が、深淵とは水の多さと深さを言うと教えているからである。悪霊たちは救い主に、自分たちに深淵に行くよう命じないでくれと願った(ルカ8:31)。しかし、悪霊たちの意志は行われてはならないと教えていた彼は、彼らに豚の中に行くよう命じた。
Hexaemeron libri sex 1.8.48
Porci autem se in stagnum aquarum praecipitarunt, ut quod recusabant daemonia, non evaderent, sed digno praecipitio demergerentur. Erat ergo haec mundi incomposita species et forma.
PL 14, 141C豚は水の淀みに身を投げ、悪霊たちが拒んでいたものを逃れられず、ふさわしい転落によって沈められた。こうして、世界のこの整えられていない姿と形があった。