ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Hexaemeron libri sex

Liber I, Caput V 第I巻 第V章

Ambrose of Milan · Hexaemeron libri sex · PL 14, 130C · 14 sectiones

Hexaemeron libri sex 1.5.1

1

Mundum divinae operationis specimen esse: a gentilibus eum Dei umbram non recte dici: Filio enim soli, ut imago Dei sit, convenire. 17. Est ergo hic mundus divinae specimen operationis; quia dum opus videtur, praefertur operator.

PL 14, 130C

世界は神の業の見本であること。異教徒たちが世界を神の影と呼ぶのは正しくないこと。神の像であることは子のみにふさわしいからである。17. したがって、この世界は神の業の見本である。業が見られるとき、その工匠が顕されるからである。

Hexaemeron libri sex 1.5.2

2

Namque ut istarum artium aliae sunt actuosae, quae sunt in corporis motu, aut sono vocis; cessavit motus aut sonus, nihil superfuit, nec remansit spectantibus vel audientibus: aliae theoreticae, quae vigorem mentis exerceant: aliae hujusmodi, ut cessante quoque operationis officio, operis munus appareat, ut aedificatio atque textura, quae etiam tacente artifice, peritiam ejus ostendunt, ut operatori operis sui testimonium suffragetur.

PL 14, 130C

というのも、これらの技には、身体の動きや声の響きにかかわる実演的なものがあり、動きや響きが止めば何も残らず、見る者にも聞く者にも何も留まらない。また、精神の力を働かせる観想的なものがある。さらに、働きの務めが止んでもなお業の成果が現れるものがあり、建築や織物がそれで、工匠が黙していても彼の巧みさを示し、その業が自らの工匠のために証しを立てるのである。

Hexaemeron libri sex 1.5.3

3

Similiter hic mundus divinae majestatis insigne est, ut per ipsum Dei sapientia manifestetur. Quem videns Propheta, simul et ad invisibilia oculos mentis attollens, ait: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24) .

PL 14, 130D

同様に、この世界は神の威厳のしるしであり、これを通して神の知恵が明らかにされる。預言者はこれを見て、同時に精神の目を見えないものへも上げて言う。「主よ、汝の業はなんと大いなるものとされたことか。汝はすべてを知恵によって造った」(詩篇103:24)。

Hexaemeron libri sex 1.5.4

4

18. Nec otiose utique factum legimus; quia gentiles plerique qui coaeternum Deo mundum volunt esse, quasi adumbrationem virtutis divinae, asserunt etiam sua sponte subsistere; et quamvis causam ejus Deum esse fateantur; causam tamen factum volunt non ex voluntate et dispositione sua, sed ita ut causa umbrae corpus est.

PL 14, 131A

18. 我々が「造った」と読むのは、決して無駄なことではない。異教徒の多くは、世界が神と共に永遠であることを望み、世界は神の力の影のようなものだとして、それがおのずから存続するとさえ主張する。また、神がその原因であることは認めながらも、神がその原因となったのは自らの意志と配剤によってではなく、物体が影の原因であるようなしかたによってだとするのである。

Hexaemeron libri sex 1.5.5

5

Adhaeret enim umbra corpori, et fulgor lumini naturali magis societate, quam voluntate arbitra. Pulchre ergo ait Moyses, quia fecit Deus coelum et terram.

PL 14, 131A

影は物体に、輝きは光に、自由な意志によるよりも、むしろ自然の結びつきによって付き従う。それゆえモーセが、神は天と地を造ったと言うのは見事である。

Hexaemeron libri sex 1.5.6

6

Non dixit quia subesse fecit; non dixit quia causam mundo ut esset, praebuit: sed fecit quasi bonus quod foret utile: quasi sapiens quod optimum judicabat: quasi omnipotens quod amplissimum praevidebat.

PL 14, 131A

彼は、神が〔世界を〕付き従うものとして造ったとは言わなかった。神が世界に存在する原因を与えたとも言わなかった。そうではなく、神は善なる者として有益となるものを造り、知恵ある者として最善と判断したものを造り、全能なる者として最も広大であると予見したものを造ったのである。

Hexaemeron libri sex 1.5.7

7

Quomodo autem quasi umbra esse poterat, ubi corpus non erat, cum incorporei Dei corporea adumbratio esse non possit? Quomodo etiam incorporei luminis splendor possit esse corporeus? 19. Sed si quaeris splendorem Dei, Filius est imago Dei invisibilis.

PL 14, 131B

しかし、物体がないところで、どうして影のようなものがありえたか。物体を持たない神にとって、物体的な影はありえないのである。また、物体を持たない光の輝きが、どうして物体的でありえようか。19. だが、もし神の輝きを求めるなら、子が見えない神の像である。

Hexaemeron libri sex 1.5.8

8

Qualis ergo Deus est, talis imago. Invisibilis Deus, etiam imago invisibilis. Est enim splendor gloriae paternae, atque ejus imago substantiae. In principio, inquit, fecit Deus coelum et terram.

PL 14, 131B

したがって、神がどのようなものであれば、像もそのようなものである。神が見えないなら、像もまた見えない。子は父の栄光の輝きであり、その実体の像だからである。「初めに、神は天と地を造った」と彼は言う。

Hexaemeron libri sex 1.5.9

9

Factus est ergo mundus, et coepit esse, qui non erat: Verbum autem Dei in principio erat, et erat semper. Sed etiam Angeli, Dominationes et Potestates, etsi aliquando coeperunt; erant tamen jam quando hic mundus est factus.

PL 14, 131B

こうして世界は造られ、存在していなかったものが存在し始めた。だが神の言葉は初めにあり、常にあった。天使たち、主権と権能もまた、いつか存在し始めたにせよ、この世界が造られたときにはすでにあった。

Hexaemeron libri sex 1.5.10

10

Omnia namque creata et condita sunt, visiblia et invisibilia, sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates: Omnia, inquit, per ipsum facta sunt, et in ipsum creata sunt (Coloss. I, 16) . Quid est in ipsum creata?

PL 14, 131C

見えるもの〔底本は visiblia。visibilia と読む〕も見えないものも、座も主権も支配も権能も、すべては創造され造られたからである。「すべては彼によって造られ、彼に向けて創造された」(コロサイ1:16)。「彼に向けて創造された」とはどういうことか。

Hexaemeron libri sex 1.5.11

11

Quia ipse est haeres Patris, eo quod a Patre in ipsum transierit haereditas, sicut Pater dicit: Posce a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8) . Quae tamen haereditas a Patre transit in Filium, et in Patrem revertitur a Filio.

PL 14, 131C

彼が父の相続人であり、父から彼へ相続財産が移ったからである。父が言うとおりである。「われに求めよ。われは汝に諸国民を汝の相続財産として与えよう」(詩篇2:8)。しかもこの相続財産は父から子へ移り、子から父へ帰る。

Hexaemeron libri sex 1.5.12

12

Egregie itaque Apostolus et hoc loco Filium dixit auctorem omnium, et majestate sua continentem omnia. Et ad Romanos de Patre ait: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipsum sunt omnia (Rom. XI, 36) .

PL 14, 131C

それゆえ使徒は、この箇所でも見事に、子がすべてのものの創造者であり、その威厳によってすべてを保つ者だと言った。また、ローマの人々に宛てて、父について言う。「すべてのものは、彼から、彼によって、彼に向けてある」(ローマ11:36)。

Hexaemeron libri sex 1.5.13

13

Ex ipso principium et origo substantiae universorum, id est, ex voluntate ejus et potestate. Omnia enim ex ejus voluntate coeperunt; quia unus Deus Pater, ex quo omnia. Etenim tamquam ex suo fecit; quia unde voluit fecit. Per ipsum continuatio; finis in ipsum.

PL 14, 131C

「彼から」とは、万物の実体の初めであり源であること、すなわち彼の意志と力に基づくことである。すべては彼の意志によって存在し始めたからである。唯一の神である父から、すべてのものが出る。実際、神は自らのものからのように造った。欲したところから造ったからである。「彼によって」とは存続であり、「彼に向けて」とは終わりである。

Hexaemeron libri sex 1.5.14

14

Ex ipso ergo materia. Per ipsum operatio quae ligavit atque constrinxit universa. In ipsum, quia quamdiu vult, omnia ejus virtute manent atque consistunt, et finis eorum in Dei voluntatem recurrit; et ejus arbitrio resolvuntur.

PL 14, 131D

したがって、「彼から」に質料がある。「彼によって」に、万物を結び束ねた働きがある。「彼に向けて」とは、神が欲する限りにおいて、すべてが彼の力によって留まり存立し、それらの終わりが神の意志へと帰り、彼の裁量によって解消されるからである。