ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Hexaemeron libri sex

Liber IV, Caput VI 第IV巻 第VI章

Ambrose of Milan · Hexaemeron libri sex · PL 14, 200C · 18 sectiones

Hexaemeron libri sex 4.6.1

1

Solis ac lunae magnitudo hinc probatur, quod omnibus eadem appareat. Solvitur objectio et de remotorum aspectu pulchre disputatur: tum asserta solis magnitudine, nonnihil de temperamento ejusdem adjicitur. 25. Fecit ergo Deus haec duo luminaria magna.

PL 14, 200C

太陽と月の大きさは、それがすべての人に同じに見えることから証される。反論は解かれ、遠くにあるものの見え方が美しく論じられる。次いで太陽の大きさが主張され、その温度の調和についていくらか付け加えられる。25. それゆえ神はこれら二つの大きな光るものを造った。

Hexaemeron libri sex 4.6.2

2

Possumus accipere non tam aliorum comparatione magna, quam suo munere, ut est coelum magnum, et mare magnum. Nam et magnus sol, qui complet orbem terrarum suo calore, vel luna suo lumine, nec solum terras, sed etiam aerem hunc et mare, coelique faciem.

PL 14, 200C

大きいとは、他との比較によるよりも、その任務によってと解しうる。天が大きく、海が大きいのと同じである。太陽が大きいのは、その熱で地の世界を満たすからであり、月が大きいのはその光で〔満たすからで〕、地だけでなく、この空気も、海も、天の面も〔満たす〕。

Hexaemeron libri sex 4.6.3

3

Quae in quacumque parte fuerint coeli, illuminant omnia, et aeque spectantur a cunctis; ut ea tamquam suis tantum regionibus immorari, et sibi tantum adesse atque lucere singuli populi credant; cum similiter luceant universis, ut nemo his propiorem alium, quam ipse est, arbitretur.

PL 14, 200D

それらは天のどの部分にあっても、すべてを照らし、すべての人に等しく見られる。それで、それぞれの民は、それらが自分たちの地域にだけとどまり、自分たちのためだけにあって輝いていると信じる。実際にはすべての者に同じように輝くのであり、自分より他の誰かのほうがそれらに近いと考える者は誰もいない。

Hexaemeron libri sex 4.6.4

4

Exemplum magnitudinis eorum evidens, quod omnibus hominibus orbis lunae idem videtur. Nam etsi interdum augeatur lumen ejus atque minuatur, tamen eadem nocte qualis mihi apparet, talis et omnibus; nam si longe positis minor videretur, propius constitutis major refulgeret, et proderet angustiarum et exiguitatis indicium.

PL 14, 200D

その大きさの明白な例は、月の円盤がすべての人間に同じに見えることである。その光は時に増し時に減るが、それでも同じ夜に、私に見えるとおりのものが、すべての人にも見える。遠くに置かれた者に小さく見えるのなら、近くに据えられた者にはより大きく輝き、狭さと小ささの徴を露わにするだろう。

Hexaemeron libri sex 4.6.5

5

Etenim reliqua alia longe positi minora arbitramur, propius contuentes majora credimus; quo magis finitimus fueris, eo tibi ejus rei quam cernis, magnitudo cumulatur. Solis radius nulli propior, nulli longinquior est; similiter et lunae globus aequalis est omnibus.

PL 14, 201A

実際、我々は他のものを遠くから見れば小さいと考え、近くで見れば大きいと信じる。近くなるほど、あなたが見るものの大きさはあなたにとって積み重なる。太陽の光線は誰にとってもより近くはなく、誰にとってもより遠くはなく、同じく月の球体もすべての人にひとしい。

Hexaemeron libri sex 4.6.6

6

Similis sol et Indis et Britannis eodem momento videtur, cum oritur. Nec cum vergit in occasum, minor apparet Orientalibus quam Occidentalibus: nec Occidentalibus cum oritur, inferior quam Orientalibus aestimatur.

PL 14, 201A

太陽は、昇るとき、同じ瞬間にインド人にもブリタンニア人にも同じように見える。西に傾くときも東方の者に西方の者より小さく見えることはなく、昇るときも西方の者に東方の者より劣ると思われることはない。

Hexaemeron libri sex 4.6.7

7

Quantum distat, inquit, Oriens ab Occidente (Ps. CII, 12) ? Haec invicem sibi distant: sed sol a nullo distat, nulli praesentior, nulli remotior est.

PL 14, 201A

「東は西からどれほど隔たっているか」(詩篇102:12)と〔詩篇は〕言う。これらは互いに隔たっている。だが太陽はだれからも隔たらず、だれにもより近くはなく、だれにもより遠くはない。

Hexaemeron libri sex 4.6.8

8

26. Neque te moveat quod tamquam cubitalis tibi orbis videatur solis, cum oritur: sed considera quantum intersit spatii inter solem et terras, quod aspectus nostri infirmitas sine magno sui non potest transire dispendio.

PL 14, 201B

26. また、昇るときの太陽の円盤が一腕尺ほどに見えても、動揺するな。太陽と大地のあいだにどれほどの隔たりがあるかを考えよ。我々の視力の弱さは、大きな損失なしにはそれを越えることができない。

Hexaemeron libri sex 4.6.9

9

Caligat aspectus noster, numquid sol caligat, aut luna? Angustus noster obtutus, numquid ideo angustiora efficit quae videntur? Species minuitur, non magnitudo detrahitur. Neque enim infirmitatis nostrae passiones passioni luminarium debemus ascribere.

PL 14, 201B

我々の視力はかすむ。だが太陽や月がかすむだろうか。我々の視野が狭いからといって、見られるものまで狭くなるだろうか。見かけは小さくなるが、大きさが削られるのではない。我々の弱さの受ける害を、光るものの受ける害に帰してはならない。

Hexaemeron libri sex 4.6.10

10

Mentitur noster aspectus: noli ergo fidele aestimare ejus judicium. Fit coelestium minor spectaculi figura, non sui forma.

PL 14, 201B

我々の視覚は欺く。ゆえにその判断を信頼できると思うな。天のものの見せる姿が小さくなるのであって、その形そのものが小さいのではない。

Hexaemeron libri sex 4.6.11

11

De summo vertice montium si subjectum oculis tuis campum spectare desideras, atque illic armenta pascentia, nonne formicarum similia corpora judicabis?

PL 14, 201B

山の頂から、眼下の野を見ようと望み、そこで草を食む家畜の群れを見るなら、アリに似た体だと判断しないだろうか。

Hexaemeron libri sex 4.6.12

12

Si mare spectes e specula aliqua littorali, nonne tibi navium maximae inter caeruleos fluctus, et vela candentia refulgentes velut columbarum volitantium speciem eminus posito videntur obtexere?

PL 14, 201C

どこか海辺の見張り台から海を眺めるなら、青黒い波のなかで、最も大きな船々も、白く輝く帆とともに、遠くに立つ者には、飛ぶハトの姿をまとうように見えるのではないか。

Hexaemeron libri sex 4.6.13

13

Quid ipsae insulae quae mare dividunt, terrarum arva diffindunt, quam angusto aestimantur fine concludi? Quemadmodum rotunda apparent de asperis, spissa de raris?

PL 14, 201C

海を分け、陸の畑を分かつ島々そのものも、いかに狭い境に囲まれていると見なされることか。いかにして、ごつごつしたものが丸く、まばらなものが密に見えることか。

Hexaemeron libri sex 4.6.14

14

Has ergo infirmitates visus tui perpende; et eorum, quae astruimus fidem, ex te ipso arbiter justus accersi.

PL 14, 201C

ゆえにあなたの視覚のこれらの弱さをよく量れ。そして、我々が主張することの確証を、公正な判定者としてあなた自身から取り出せ〔accersi は命令法 accerse の形と取った〕。

Hexaemeron libri sex 4.6.15

15

27. Si vis magnitudinem solis non solum oculo mentis, sed etiam corporis aestimare, considera quanti stellarum globi axem coeli videantur intexere, et innumeris insignire luminibus; non queunt tamen tenebras noctis, et coeli nubila detergere.

PL 14, 201C

27. 太陽の大きさを、心の眼だけでなく体の眼でも見積もりたいなら、考えよ。どれほど大きな星々の球が天の軸を織り込み、数えきれぬ光で飾るように見えることか。それでも夜の闇や天の雲を拭い去ることはできない。

Hexaemeron libri sex 4.6.16

16

Simul ut sol ortus sui signa praemiserit, omnes stellarum ignes sub unius luminaris fulgore vanescunt, aperitur aer, coelique facies purpurascenti rubore perfunditur.

PL 14, 201D

だが太陽が昇りのしるしを先立てて送るや否や、星々の火はみな一つの光るものの輝きの下に消え去り、空気は開け、天の面は紫がかった赤に染まる。

Hexaemeron libri sex 4.6.17

17

Adhuc spirans exordium, et jam momentaria celeritate pleni luminis micat splendor, et surgentis solis praevia aura dulcis aspirat. Dic mihi, quaeso, nisi magnus orbis esset, quomodo magnum posset orbem illuminare terrarum?

PL 14, 201D

始まりがなお息づくうちに、はやくも一瞬の速さで満ちた光の輝きがきらめき、昇る太陽に先立つそよ風が甘く吹く。言え、頼む。もし円盤が大きくなかったなら、どうして大きな地の世界を照らせようか。

Hexaemeron libri sex 4.6.18

18

28. Quid autem de tanto loquar temperamento et moderamine conditoris, qui eam mensuram muneri solis attribuit; ut neque vapor ejus igneus, ut videtur, terrarum venas, succos, rerumque species infusus exureret, neque iterum per tanta mundi spatia refrigeratus, nullum terris semen caloris inoleret, sed jejunam atque inopem fructuum derelinquens, ad nullam fertilitatis gratiam vaporaret?

PL 14, 201D

28. では、造り主のこれほどの調節と節度について、何を語ろうか。造り主は太陽の任務にその尺度を与えた。それは、その火のような熱が、見えるとおり、大地の脈、汁気、物の姿に注がれて焼き尽くすことのないように、また逆に、これほど世界の空間を隔てて冷やされて、地にいかなる熱の種も育たず、実りに乏しく貧しいまま残して、いかなる豊穣の恩寵にも熱しないことのないようにするためである。