Hexaemeron libri sex 3.6.1
(Sermo V.) Terrae suam speciem, quae in germinatione ac viriditate posita est, percommode additam esse; vocem Dei fecunditatis causam praebere: quod quidam solis calori perperam acceptum ferunt.
PL 14, 166A(第5説教)芽生えと緑のうちにある地の姿が、まことにふさわしく付け加えられたこと。神の声が豊かな実りの原因を与えること。ある人々はこれを誤って太陽の熱のおかげとしている。
Hexaemeron libri sex 3.6.2
25. Discedente aqua, conveniebat ut species terrae daretur et gratia, ut invisibilis et incomposita desineret esse.
PL 14, 166B25. 水が退くと、地に姿と麗しさが与えられ、地が見えず整えられていない状態をやめることがふさわしかった。
Hexaemeron libri sex 3.6.3
Nam plerique etiam hoc dicunt esse invisibile, quod speciem non habet; et ideo accipiunt terram invisibilem fuisse, non quia videri non posset a summo Deo vel angelis ejus, nam adhuc homines creati non erant, vel etiam pecudes, sed quia sine sua specie erat.
PL 14, 166B実際、多くの人々は、姿をもたないものをも「見えないもの」と言う。そこで彼らは、地が見えなかったのは、至高の神やその天使たちに見ることができなかったからではなく――その時点ではまだ人間は造られておらず、家畜もいなかった――、地が自らの姿を欠いていたからだと解する。
Hexaemeron libri sex 3.6.4
Species autem terrae est germinatio et viriditas agri. Unde ut et visibilem eam et compositam faceret Deus, ait: Germinet terra herbam feni, seminans semen secundum genus, et lignum fructiferum faciens fructum secundum genus, cujus semen suum in ipso (Gen. I, 11) .
PL 14, 166Bところで地の姿とは、畑の芽生えと緑である。それゆえ神は、地を見えるものとし、整ったものとするために言った。「地は、干し草となる草を芽生えさせよ。種類に従って種を生じる〔草を〕、また種類に従って実を結ぶ実りの木を、その種が自らのうちにあるものを」(創世記1:11)。
Hexaemeron libri sex 3.6.5
26. Audiamus verba veritatis, quorum series salus est audientium. Prima enim illa vox Dei singulis creaturis impertita gignendis, lex naturae est, quae terris in omne aevum remansit, futurae successionis datura praescriptum, quemadmodum vel generandi vel fructificandi in reliquum usus adolesceret.
PL 14, 166B26. 真理の言葉を聞こう。その連なりは、聞く者たちの救いである。個々の被造物に生み出すために分け与えられた、神のあの最初の声は、自然の法則であり、これが地に永遠に残った。それは来たるべき継続の定めを与え、残りの時にも、生み出し実を結ぶ習いが育つようにするものである。
Hexaemeron libri sex 3.6.6
Prima itaque germinatio est, quando nascentia videntur erumpere: deinde cum eruperit et profecerit germen, fit herba: herba quoque ubi paululum processerit, fit fenum. Quam utilis, quam vehemens vox.
PL 14, 166Cしたがって最初の芽生えとは、生まれ出るものが突き破って出て来るのが見えるときである。ついで芽が突き破って成長すると、草となる。草も少し進むと、干し草となる。なんと有用で、なんと力強い声であろうか。
Hexaemeron libri sex 3.6.7
Germinet terra herbam feni, hoc est, ipsa per se germinet terra, nullum alterius quaerat auxilium, non cujusquam indigeat ministerio.
PL 14, 166C「地は、干し草となる草を芽生えさせよ」とは、地がそれ自体で芽生えよ、ほかの助けを求めるな、だれの奉仕も要るな、ということである。
Hexaemeron libri sex 3.6.8
27. Solent enim plerique dicere: Nisi clementior solis calor tepefecerit terras, et quodam modo radiis suis foverit, non poterit germinare terra: et propterea gentes divinum honorem deputant soli; quod virtute caloris sui terrarum penetret sinus, sparsaque foveat semina, vel rigentes gelu venas arborum relaxet.
PL 14, 166C27. 多くの人々はこう言うのが常だからである。「太陽のより穏やかな熱が地を温め、その光線でいわば温めて育てなければ、地は芽生えることができない」。そのために異邦の民は、太陽に神の栄誉を帰している。太陽は熱の力によって地の懐に入り込み、蒔かれた種を温め、霜で固くなった木々の脈をゆるめるというのである。
Hexaemeron libri sex 3.6.9
Audi ergo Deum velut hanc vocem emittentem: Conticescat ineptus sermo hominum qui futurus est, facessat vana opinio. Antequam solis fiat luminare, herba nascatur: antiquior ejus sit praerogativa, quam solis.
PL 14, 166Dならば、神がこの声を発しているかのように聞け。「来たるべき人間たちの愚かな言葉は黙れ、空しい思いなしは去れ。太陽が光るものとなる前に、草は生えよ。草の優先権は太陽の優先権より古いものとなれ」。
Hexaemeron libri sex 3.6.10
Ne error hominum convalescat, germinet prius terra, quam fotus solis accipiat. Sciant omnes solem auctorem non esse nascentium. Dei clementia terram relaxat, Dei indulgentia prorumpere facit fructus.
PL 14, 166D人間の誤りが強まることのないよう、地は太陽の温めを受ける前に芽生えよ。すべての者は、太陽が生まれ出るものの創始者ではないことを知るがよい。神の寛大さが地をゆるめ、神の恵みが実りを噴き出させる。
Hexaemeron libri sex 3.6.11
Quomodo sol vivendi usum ministrat oriundis, quando illa prius divinae operationis vivificatione sunt edita, quam sol in hos vivendi usus veniret? Junior est herbis, junior feno.
PL 14, 167A生まれ出ようとするものに、太陽が生きる習いを与えるとは、どうしてありえようか。それらは、太陽がこうした生きる習いのために現れるより前に、神の働きの命を与える力によって生み出されたのである。太陽は草より若く、干し草より若い。