ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Hexaemeron libri sex

Liber VI, Caput X 第VI巻 第X章

Ambrose of Milan · Hexaemeron libri sex · PL 14, 272B · 7 sectiones

Hexaemeron libri sex 6.10.1

1

Diei sexto, totique adeo operi finem positurus quomodo Deus requievisse dicatur, aperit, et Creatoris laudibus sermonem coronat.

PL 14, 272B

第六日に、ひいては業全体に終わりを置こうとして、神がどのようにして憩ったと言われるのかを明らかにし、創造主への賛美をもって説教を飾る。

Hexaemeron libri sex 6.10.2

2

75. Sed jam finis sermoni nostro sit, quoniam completus est dies sextus, et mundani operis summa conclusio est; perfecto videlicet homine in quo principatus est animantium universorum, et summa quaedam universitatis, et omnis mundanae gratia creaturae.

PL 14, 272B

75. さて、我々の話はもう終わりとしよう。第六の日が満了し、世界の業の完結が成し遂げられたからである。人間が完成されたとき、その人間のうちに、あらゆる生き物に対する首位と、宇宙の頂点とも言うべきものと、世界のすべての被造物の麗しさとがあったのである。

Hexaemeron libri sex 6.10.3

3

Certe deferamus silentium; quoniam requievit Deus ab omnibus mundi operibus: requievit autem in recessu hominis, requievit in ejus mente atque proposito. Fecerat enim hominem rationis capacem, imitatorem sui, virtutum aemulatorem, cupidum coelestium gratiarum.

PL 14, 272C

確かに、我々は沈黙を捧げよう。神は世界のあらゆる業から憩ったからである。しかも神が憩ったのは人間の奥まった所であり、人間の精神と志においてであった。神は人間を、理性を受け入れうる者、自らにならう者、徳を競い求める者、天の恩寵を慕う者として造っていたからである。

Hexaemeron libri sex 6.10.4

4

In his requiescit Deus qui ait: Super quem requiescam, nisi supra humilem, et quietum, et trementem verba mea (Esa. LXVI, 2) ? 76. Gratias ergo Domino Deo nostro qui hujusmodi opus fecit in quo requiesceret.

PL 14, 272C

神はこれらのうちに憩う。神は言う、「わたしが憩うのは、へりくだり、静かで、わたしの言葉の前に震える者のほかに誰の上であろうか」(イザヤ66:2)。76. したがって、憩うための、このような業を造った主なる我々の神に、感謝を。

Hexaemeron libri sex 6.10.5

5

Fecit coelum, non lego quod requieverit; fecit terram, non lego quod requieverit; fecit solem, lunam et stellas, nec ibi lego quod requieverit: sed lego quod fecerit hominem, et tunc requievit, habens cui peccata dimitteret.

PL 14, 272C

神は天を造ったが、憩ったとは読まない。地を造ったが、憩ったとは読まない。太陽と月と星を造ったが、そこでも憩ったとは読まない。しかし、人間を造り、そのとき憩ったと読む。罪を赦す相手を得たからである。

Hexaemeron libri sex 6.10.6

6

Aut forte tunc jam futurae Dominicae passionis praecessit mysterium, quo revelatum est quia requiesceret Christus in homine, qui requiem sibi praedestinabat in corpore pro hominis redemtione secundum quod ipse dixit: Ego dormivi et requievi, et exsurrexi; quoniam Dominus suscepit me (Ps. III, 6) .

PL 14, 272D

あるいはおそらく、そのときすでに、来たるべき主の受難の奥義が先んじて示されたのであろう。キリストは人間のうちに憩うであろうこと、人間の贖いのために肉体において自らに憩いをあらかじめ定めていることが、そこで啓示されたのである。それはキリスト自らがこう言ったとおりである、「わたしは眠り、憩い、そして起きた。主がわたしを受け入れたからである」(詩篇3:6)。

Hexaemeron libri sex 6.10.7

7

Ipse enim requievit, qui fecit: cui est honor, gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 14, 273A

というのは、造った者自らが憩ったのである。その者に、誉れと栄光と、世々からの永続とがあり、今も、いつまでも、世々限りなくある。アーメン。