ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Hexaemeron libri sex

Liber VI, Caput I 第VI巻 第I章

Ambrose of Milan · Hexaemeron libri sex · PL 14, 241C · 8 sectiones

Hexaemeron libri sex 6.1.1

1

(Sermo IX.) [0241] Ultimi hujus sermonis difficultas exemplo certantium in ludis publicis explicatur; atque a rerum, de quibus agitur, jucunditate utilitateque conciliatur attentio.

PL 14, 241C

(第9説教)この最後の説教の難しさが、公の競技で競う者たちの例によって説明される。また、論じられる事柄の快さと有益さによって、注意が求められる。

Hexaemeron libri sex 6.1.2

2

1. Sextus iste est dies, quo mundanae creaturae origo cuncluditur; et ideo etiam sermonis nostri quem de rerum exordiis assumpsimus, finis paratur.

PL 14, 241C

1. これは第六の日であり、この日に世界の被造物の起源が結ばれる〔ミーニュ版は cuncluditur と刷る。concluditur の誤植〕。それゆえ、万物の始まりについて我々が取り上げたこの説教の終わりも、備えられている。

Hexaemeron libri sex 6.1.3

3

Qui etsi per quinque jam dies non mediocri labore nobis processerit; tamen hodierno die, majore curarum accrescit foenore, quia in hoc et superiorum dierum periculum est, et totius summa certaminis.

PL 14, 241D

この説教は、すでに五日間、並々ならぬ労苦をもって我々の前に進んできたが、それでも今日は、気苦労の利子がいっそう膨らむ。この日には、これまでの日々の危うさも、競技全体の総決算もかかっているからである。

Hexaemeron libri sex 6.1.4

4

Etenim si in fidibus aut cantibus et athletarum contentionibus crebris licet et maximis ludicris, tamen superiores dies sine ullo coronae transiguntur dispendio, postremus autem dies habet sortem coronae, in quo et decernendi periculum est, et cedendi opprobrium, et vincendi praemium: quanto magis in hoc tanto agone sapientiae, tanto non paucorum sed universorum judicio, cum hodie nobis velut quaedam certaminis corona procedat, major sollicitudo angit; ne et superiorum effundamus laborem dierum, et praesentis subeamus pudorem.

PL 14, 241D

というのも、竪琴や歌、また運動競技者たちの度重なる競い合い、さらには最大の競技においてさえ、前の日々は冠を失う損失なしに過ぎていき、最後の日だけが冠の籤を持つ。その日には、判定される危うさも、敗れる恥辱も、勝つ褒賞もある。そうであるなら、知恵のこのような大きな競技において、少数の人々ではなくすべての人々の判断のもとで、今日あたかも競技の冠のようなものが我々に近づいているときには、いっそう大きな心配が我々を苦しめる。前の日々の労苦を無駄にし、今日の恥を負うことにならないかと。

Hexaemeron libri sex 6.1.5

5

Neque enim eadem dicendi conditio, quae canendi atque luctandi; cum in illis ludus offensionis, in isto lapsus sit mortis. Illic si pecces, spectantium fastidium est: hic damnum est audientium.

PL 14, 242C

語ることの条件は、歌うことや格闘することの条件と同じではない。あちらでは不快を与えるのは遊びにすぎないが、こちらでは、つまずきは死に至る。あちらで失敗しても、見物人が嫌気を覚えるだけだが、こちらでは聞く者たちの損失となる。

Hexaemeron libri sex 6.1.6

6

2. Assistite igitur mihi tamquam coronae judices, et ingredimini mecum in hoc magnum et admirabile totius visibilis theatrum creaturae.

PL 14, 242D

2. それゆえ、冠の審判者として私のそばに立ち、私とともに、見えるすべての被造物の、この大きく驚くべき劇場に入れ。

Hexaemeron libri sex 6.1.7

7

Etenim si is qui explorat novorum adventus hospitum, toto eos circumducit urbis ambitu, praestantiora quaeque opera demonstrans, non mediocrem locat gratiam: quanto magis sine fastidio accipere debetis, quod velut quadam sermonis manu per hanc communem vos circumduco patriam, et singularum rerum species et genera demonstro, ex omnibus colligere cupiens, quanto vobis creator universorum gratiam uberiorem, quam universis donaverit.

PL 14, 242D

というのも、新しく来た客人たちを探し出して案内する者が、町を丸ごとめぐって彼らを連れ回し、ひときわ優れた建造物を次々に示して、少なからぬ好意を得るとすれば、まして諸君は、うんざりすることなく受け取るべきである。私はいわば説教の手によって、この共通の祖国を諸君にめぐり案内し、個々のものの姿と類を示している。そして、万物の創造主が、万物に与えたよりもどれほど豊かな恩寵を諸君に与えたかを、すべてから汲み取ろうと望んでいるのである。

Hexaemeron libri sex 6.1.8

8

Vobis igitur haec corona proponitur, vos hodie cupio vestro judicio coronare. Non enim nos athletarum modo marcentia serta deposcimus, sed viride vestrae sanctitatis examen; quo decernatis per omnes quidem creaturas providentiam penetrare divinam, sed cum caeteris vobis commune corporeae fragilitatis esse consortium, prae caeteris tamen vos animi virtute constare, quae sola nihil habet commune cum caeteris.

PL 14, 243A

諸君のためにこそ、この冠は差し出されている。私は今日、諸君自身の判断で諸君に冠を授けたい。我々が求めるのは、運動競技者たちのしおれた花冠のようなものではなく、諸君の聖さによる生き生きとした判定である。それによって諸君が判定してほしい。神の摂理はすべての被造物に及ぶが、肉体の脆さを分かち合うことは諸君も他のものと共通であり、それでも他のものにまさって、諸君は魂の徳において立つのであり、それだけが他のものと何も共通するものを持たない、と。