ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Hexaemeron libri sex

Liber IV, Caput VII 第IV巻 第VII章

Ambrose of Milan · Hexaemeron libri sex · PL 14, 202A · 12 sectiones

Hexaemeron libri sex 4.7.1

1

Plurima quae de sole dicuntur, lunae etiam convenire; eam tamen proprios quoque habere effectus, quorum aliqui hic recensentur. 29. Similia de lunae ratione conveniunt, quae de consorte ejus ac fratre memoravimus.

PL 14, 202A

太陽について言われることの多くは月にも当てはまること。それでも月は固有の働きももつこと。そのいくつかがここで挙げられる。29. 月の理法についても、その伴侶にして兄弟について述べたことと似たことが当てはまる。

Hexaemeron libri sex 4.7.2

2

Siquidem in id se induit ministerium, in quod et frater; ut illuminet tenebras, foveat semina, augeat fructus.

PL 14, 202A

実際、月は兄弟と同じ務めに身を置いている。闇を照らし、種を温め、実りを増すことである。

Hexaemeron libri sex 4.7.3

3

Habet etiam pleraque a fratre distincta; ut quem toto die calor humorem terrae siccaverit, eumdem exiguo noctis tempore ros reponat; nam et ipsa luna larga roris asseritur. Denique cum serenior nox est, et luna pernox, tunc largior ros fertur arva perfundere.

PL 14, 202B

また兄弟とは異なる多くのこともある。日中の熱が大地の湿りを乾かした分を、短い夜の時間に露が元に戻す。月自身も露を豊かにもたらすと言われる。実に、夜がいっそう晴れて月が夜通し出ているときには、より多くの露が畑に降りそそぐと伝えられる。

Hexaemeron libri sex 4.7.4

4

Et plerique sub aere quiescentes, quo magis sub lumine fuissent lunae, eo plus humoris se capite collegisse senserunt. Unde et in Canticis Canticorum Christus dicit ad Ecclesiam: Quoniam caput meum repletum est rore, et crines mei guttis noctis (Cantic. V, 2) .

PL 14, 202B

また多くの者は、戸外で休むとき、月の光のもとにいたほど、自分の頭にいっそう多くの湿りが集まったと感じた。それゆえ雅歌でもキリストは教会に言う。「私の頭は露で満たされ、私の髪は夜のしずくで〔満たされている〕」(雅歌5:2)。

Hexaemeron libri sex 4.7.5

5

Tum deinde minuitur et augetur, ut minor sit, cum resurgit nova; et cum sit imminuta, cumuletur. In quo grande mysterium. Nam et defectui ejus compatiuntur elementa: et processu ejus quae fuerint exinanita, cumulantur, ut animantium cerebrum, et maritimorum humida.

PL 14, 202B

さらに月は欠け、また満ちる。新たに昇り直すときには小さく、欠けたのちにはまた満ちる〔cumuletur の主語は月と取った〕。そこに大いなる奥義がある。月の欠けには諸元素も同情し、その進行によって空にされたものが満たされる。たとえば動物の脳や、海のものの湿り気がそうである。

Hexaemeron libri sex 4.7.6

6

Siquidem pleniores ostreae reperiri feruntur, multaque alia, cum globus lunaris adolescit. De arborum quoque internis idem allegant, qui hoc usu proprio compererunt. Videmus ergo ortum ejus et defectum rationis esse, non infirmitatis.

PL 14, 202C

実際、月の球が成長するとき、カキはより満ちたものが見つかり、ほかの多くのものもそうだと伝えられる。木々の内部についても、自らの経験によってそれを確かめた者たちは同じことを述べる。したがって我々は、月の昇りと欠けが、弱さではなく理法に属することを見る。

Hexaemeron libri sex 4.7.7

7

Numquam enim tantam rebus mutationem daret, nisi praestantem virtutem haberet et gratiam a conditore collatam.

PL 14, 202C

月に造り主から与えられたすぐれた力と恩寵がなかったなら、これほどの変化を物事に与えることは決してないだろう。

Hexaemeron libri sex 4.7.8

8

30. Aerem quoque nonnulli etiam docti et christiani viri allegaverunt lunae exortu solere mutari: sed si id mutationis lunaris quadam fieret violentia, ad omnes ortus ejus intexeretur nubibus coelum, pluviae funderentur.

PL 14, 202C

30. 学識のあるキリスト者の幾人かも、月の昇りによって空気が変わるのが常だと主張した。しかし、もしそれが月の変化のある種の強制力によって起こるなら、月が昇るたびに天は雲に覆われ、雨が注ぐはずである。

Hexaemeron libri sex 4.7.9

9

Denique cum ante dies esset sermo de pluvia, quae fore utilis diceretur, ait quidam: Ecce neomenia dabit eam. Et quamvis cupidi essemus imbrium; tamen ejusmodi assertiones veras esse, nolebam.

PL 14, 202C

実際、数日前、有益だろうと言われた雨のことが話題になったとき、ある者が言った。「見よ、ネオメーニア(新月)がそれをもたらすだろう」。我々は雨を切望していたが、それでも私は、そのような主張が真であってほしくなかった。

Hexaemeron libri sex 4.7.10

10

Denique delectatus sum, quod nullus imber effusus est; donec precibus Ecclesiae datus, manifestaret non de initiis lunae eum sperandum esse, sed de providentia et misericordia Creatoris.

PL 14, 202D

そして実際、雨が降らなかったことを喜んだ。やがて教会の祈りによって雨が与えられ、それは月の初めからではなく、創造主の摂理と慈しみから望むべきものだと示された。

Hexaemeron libri sex 4.7.11

11

Sane Euripi cum exundent undique secundum reliquas species lunae, et acceptos fluctus refundant, vel etiam ipsi magno ferantur impetu; in ortu tamen ejus stant placidi, quoadusque luna sine lumine est.

PL 14, 202D

エウリポス海峡の潮は、月のほかの姿に応じてあらゆる方向にあふれ、受けた波を押し戻し、あるいはみずから大きな勢いで運ばれもするが、月が昇るときには、月に光がないあいだ、静かに留まる。

Hexaemeron libri sex 4.7.12

12

At vero ubi eam dierum accessus retexerit, tunc in suos cursus refluos revertuntur. Ampotis quoque, quae in Oceano esse perhibetur, cum reliquis diebus ordinem suum servare dicatur, lunari exortu evidens mutationis suae fertur indicium dare; ut mare ipsum occidentale, in quo spectatur ampotis, solito amplius accedat ac recedat, et majore aestu feratur, tamquam lunae quibusdam aspirationibus retrorsum trahatur, et iterum iisdem impulsum ac retractum in mensuram propriam refundatur.

PL 14, 202D

しかし日々の進みが月を再び織り出すと、潮はふたたび引き返す流れに戻る。大洋にあるとされるアンポティス(引き潮)〔ギリシア語の音写〕も、他の日々には己の秩序を守ると言われるが、月が昇るとき、その変化の明らかな徴を示すという。すなわち、アンポティスが見られる西の海そのものが、常より多く寄せては退き、より大きな潮の勢いで運ばれ、月のある種の息吹によって後ろへ引かれるかのようになり、同じものに押され引き戻されて、ふたたび固有の尺度へと流れ戻るのである。