ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Hexaemeron libri sex

Liber V, Caput II 第V巻 第II章

Ambrose of Milan · Hexaemeron libri sex · PL 14, 207B · 16 sectiones

Hexaemeron libri sex 5.2.1

1

Virtute hujus vocis, producant aquae reptilia, multo plura in mari quam in terra esse producta; eamque gratiam aquis additam, ut quae in terris noxia, in mari innoxia generentur. 5. Producant aquae reptilia, dixit Dominus.

PL 14, 207B

この言葉の力によって、「水は、はうものを生み出せ」、地よりも海にはるかに多くが生み出されたこと。そして、地では有害なものが海では無害に生まれるよう、水に恩寵が加えられたこと。5. 「水ははうものを生み出せ」と、主は言った。

Hexaemeron libri sex 5.2.2

2

Brevis sermo, sed vehemens, et late patens, communem minimis et maximis naturam infudit. Eodem momento producitur balena quo rana ejusdem vi operationis nascitur. Non laborat in maximis Deus, non fastidit in minimis.

PL 14, 207B

短い言葉だが、力強く、広く行き渡り、最小のものにも最大のものにも共通の本性を注いだ。鯨が生み出されるのと同じ瞬間に、同じ働きの力によって蛙が生まれる。神は最大のものにも労せず、最小のものも嫌がらない。

Hexaemeron libri sex 5.2.3

3

Nec doluit natura parturiens delphinas; sicut non doluit, cum exiguos murices cochleasque produceret. Adverte, o homo, quanto plura in mari quam in terris sint.

PL 14, 207C

また自然は、イルカを産むのに苦しまなかった。小さなムレックス貝や巻貝を生み出したときに苦しまなかったのと同じである。人よ、海には地よりどれほど多いかに注意せよ。

Hexaemeron libri sex 5.2.4

4

Numera si potes, omnia piscium genera vel minutorum, vel etiam maximorum, sepias, polypos, lithostracos, carabos, cancros, et in his innumerabilia sui generis. Quid dicam genera serpentium, dracones, muraenas, anguillas?

PL 14, 207C

数えられるなら数えよ。魚のあらゆる種を、小さなものも最大のものも。コウイカ、タコ、リトストラコス〔不詳。「石の殻をもつもの」の意の語か〕、カラボス〔不詳。エビの類か〕、カニ、そしてこれらのなかの無数の同種を。蛇の種類について何を言おう。竜、ウツボ、ウナギを。

Hexaemeron libri sex 5.2.5

5

Nec praetermittam scorpios, ranas, testudines, mustelas quoque et canes maritimos, vitulos marinos, cete immania, delphinas, phocas, leones.

PL 14, 207C

サソリ、蛙、亀、イタチ、またサメ〔canes maritimi。字義は「海の犬」。サメの類で、「サメ」と訳す〕、海の子牛、巨大な鯨、イルカ、アザラシ、獅子も見落とすまい〔いずれも海の生き物の名であろうが、何を指すか定かでない〕。

Hexaemeron libri sex 5.2.6

6

Quid attexam etiam merulos, turdos, pavos quoque, quorum etiam colores in avibus videmus expressos, ut nigri merulae, pavi diverso colore dorsa et colla depicti sint, turdi alvo varii, et caetera quorum sibi terrae species et nomina vindicarunt?

PL 14, 207C

クロウタドリ、ツグミ、クジャクまで付け加えようか。その色は鳥にも写されているのが見られる〔以上は魚の名〕。クロウタドリは黒く、クジャクは背と首が多彩に彩られ、ツグミは腹がまだらである。その他、地の種と名が自分のものとしたものがある。

Hexaemeron libri sex 5.2.7

7

Nam prius in mari ista coeperunt diversisque fluminibus. Siquidem aqua prior animarum viventium reptilia divino nutu imperata produxit. 6. Adde hanc gratiam, quod ea quae timemus in terris amamus in aquis.

PL 14, 207D

実際これらは、まず海とさまざまな川で始まった。じつに水が、生きる魂どものはうものを、神の合図による命令で最初に生み出した。6. 次の恩寵を加えよ。我々が地で恐れるものを、水中では愛するのである。

Hexaemeron libri sex 5.2.8

8

Etenim noxia in terris in aqua innoxia sunt, atque ipsi angues sine veneno. Leo terribilis in terris, dulcis in fluctibus. Muraena, quam ferunt aliquid habere noxium, esca pretiosior est. Rana horrens in paludibus, decora in aquis, omnibus fere praestat alimentis.

PL 14, 208A

実際、地では有害なものも水では無害で、蛇そのものも毒がない。獅子は地では恐ろしいが、波の中では甘美である。ウツボは、何か有害なものをもつと言われるが、食物としてはより貴重である。蛙は沼では恐ろしいが、水中では見事で、ほとんどあらゆる糧に勝る。

Hexaemeron libri sex 5.2.9

9

Plura si quis vult cognoscere, a diversis locorum piscatoribus quaerat; nemo enim potest omnia comprehendere. Canes sane et in mari cave, quos et in Ecclesia molestos esse et cavendos Apostolus docet dicens: Cavete canes, cavete malos operarios (Phil. III, 2) .

PL 14, 208A

もっと知りたい者は、各地の漁師に尋ねよ。すべてを把握できる者はいないからである。ただし海でも犬〔canes。前節の「サメ」(canes maritimi、海の犬)に掛けている〕に用心せよ。使徒は、それが教会にも厄介で用心すべきだと教えて言う。「犬どもに用心せよ、悪い働き手どもに用心せよ」(フィリピ3:2)。

Hexaemeron libri sex 5.2.10

10

Mustelae gravis in terris odor, in aquis suavis. Terrena se novit vindicta foetoris ulcisci: haec non minorem habet gratiam capta, quam libera.

PL 14, 208A

イタチの臭いは地では重いが、水では甘い。地のイタチは悪臭という報復で身を守ることを知るが、水のそれは、捕らえられても自由なときに劣らぬ魅力をもつ。

Hexaemeron libri sex 5.2.11

11

Neque te inhonoratum nostra prosecutione, thymalle, dimittam, cui à flore nomen inolevit: seu Ticini unda te fluminis, seu amoeni Athesis unda nutrierit, flos es.

PL 14, 208B

ティマルス〔カワヒメマスのこと〕よ、あなたを我々の言及で名誉なきままに放ちはしない。あなたには花から名がついた。ティキヌス川の水があなたを育てたにせよ、麗しいアテシス川の水が育てたにせよ、あなたは花である。

Hexaemeron libri sex 5.2.12

12

Denique sermo testatior, quod de eo qui gratam redolet suavitatem, dictum facete sit: Aut piscem olet aut florem; ita idem pronuntiatus est piscis odor esse qui floris. Quid specie tua gratius? Quid suavitate jucundius? Quid odore flagrantius?

PL 14, 208B

実に、心地よい芳香を放つ者について機知をもって言われた次の言い草は、よく知られている。「魚か花の匂いがする」。こうして、この魚の匂いは花のそれと同じだと言われた。あなたの姿よりも麗しいものがあろうか。甘美さより快いものがあろうか。香りより芳しいものがあろうか。

Hexaemeron libri sex 5.2.13

13

Quod mella flagrant, hoc tu corpore tuo spiras. Quid loquar corvorum, quid etiam luporum teneritudines? Nescit hos lupos agnus timere.

PL 14, 208B

蜜が香るのと同じものを、あなたは体で吐く。ワタリガラス〔魚の名〕やスズキ〔lupus。字義は「狼」。地中海のスズキの類の魚で、「スズキ」と訳す。続く「狼」はこの名に掛けている〕の柔らかさをどう語ろうか。子羊はこれらの狼を恐れることを知らない。

Hexaemeron libri sex 5.2.14

14

Tanta est aquarum gratia, quarum vitulos fugiant et leones, ut his propheticum illum dictum de Ecclesiae sanctitate jure conveniat: Tunc lupi et agni simul pascentur, leo et bos simul paleas manducabunt (Esa. LXV, 25) .

PL 14, 208B

水の恩寵はかくも大きく、獅子〔魚の名〕でさえ、その水の子牛〔魚の名〕を避けるほどである〔底本は fugiant(避ける)のまま訳した。ミーニュの脚注によれば、写本の一部と古い諸版は「その子牛と獅子が象られる」と、ローマ版は「……獅子が結ばれる」と読む〕。それゆえ、教会の聖性についてのあの預言の言葉がそれらに正しく当てはまる。「そのとき、狼と子羊はともに草を食み、獅子と牛はともに藁を食う」(イザヤ65:25)。

Hexaemeron libri sex 5.2.15

15

Nec mirum, quandoquidem etiam in Ecclesia aquae illud operantur, ut praedonum abluta nequitia cum innocentibus comparetur. Quid etiam purpuras memorem, quae ornant regum convivia, amictus imbuunt?

PL 14, 208C

驚くべきことではない。教会においても、水は、盗賊の悪が洗われて潔白な者と同列にされるという働きをするのだから。王たちの宴を飾り、衣を染める紫貝にも触れようか。

Hexaemeron libri sex 5.2.16

16

Aquarum est igitur quod in regibus adoratur: aquarum est species illa quae fulget. Adde porcos maris etiam Judaeis gratos; quia nihil est commune, quod non aqua abluat, et ideo communes eos sicut in terra editos aestimare non possunt.

PL 14, 208C

王たちにおいて崇められるものは、水のものである。輝くあの色も水のものである。海の豚〔イルカの類か〕も、ユダヤ人にさえ好まれることを付け加えよ。水が洗い清めないような汚れはなく、それゆえ彼らは、それらを地で生まれたもののように汚れたものとは見なせないからである。