ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Hexaemeron libri sex

Liber III, Caput V 第III巻 第V章

Ambrose of Milan · Hexaemeron libri sex · PL 14, 164B · 15 sectiones

Hexaemeron libri sex 3.5.1

1

Quaedam hoc Scripturae loco addita esse nonnullos arbitrari. Maris commendatio a pulchritudine ac multiplici utilitate, sed praecipue quod insulanos anachoretas undis amplectatur, et coetus ecclesiastici figuram referat: quae claudit pia auctoris precatiuncula.

PL 14, 164B

聖書のこの箇所には後から付け加えられたものがあると考える人々がいる。海は、その美しさと多様な有用さのゆえに称えられる。とりわけ、島に住む隠修士たちを波が抱くこと、また教会の集会の姿を映していることのゆえである。著者の敬虔な短い祈りがこれを締めくくる。

Hexaemeron libri sex 3.5.2

2

20. Et vidit Deus quia bonum (Gen., I, 10) . Non praeterimus quia aliqui nec in Hebraeo putant esse, nec in caeteris interpretationibus: quia congregata est aqua in collectiones suas, et apparuit arida, et vocavit Deus aridam terram, et collectiones aquarum vocavit maria.

PL 14, 164C

20. 「そして神は、それが善いと見た」(創世記1:10)。我々は、次のことを見過ごさない。ある人々は、ヘブライ語にもほかの翻訳にもないと考えている。すなわち、「水は自らの集まりへと集められ、乾いたところが現れ、神は乾いたところを地と呼び、水の集まりを海々と呼んだ」という句である〔続く節から見て、問題とされるのは、「そのようになった」のあとで成就を繰り返す「水は自らの集まりへと集められ、乾いたところが現れた」の部分と取った〕。

Hexaemeron libri sex 3.5.3

3

Cum enim dixerit Deus quia factum est sic, satis esse putant vocem operatoris ad celebratae operationis indicium.

PL 14, 164C

というのも、「そのようになった」と神が言った以上、造り手の声だけで、成就した働きの示しとして十分だと彼らは考えるのである。

Hexaemeron libri sex 3.5.4

4

Sed quia in aliis quoque creaturis habet et definitionem praeceptionis, et repetitum operationis vel indicium, vel effectum, ideo nos non putamus absurdum id quod perhibetur additum, etiamsi caeteris Interpretibus vel veritas doceatur suppetere, vel auctoritas.

PL 14, 164C

しかし、ほかの被造物の場合にも、命令の言い渡しと、働きの示しあるいは成就の繰り返しがあるのだから、我々は、付け加えられたと伝えられるこの句が不条理だとは思わない。たとえほかの翻訳者たちには、真理あるいは権威が備わっていると教えられるにしてもである。

Hexaemeron libri sex 3.5.5

5

Multa enim non otiose a Septuaginta viris Hebraicae lectioni addita et adjuncta comperimus. 21. Vidit ergo Deus quia bonum mare.

PL 14, 164D

七十人の者たちが、ヘブライ語の朗読に多くのことを、意味もなくではなく、付け加え添えていることを、我々は知っているからである。21. こうして、神は海が善いと見た。

Hexaemeron libri sex 3.5.6

6

Etsi pulchra sit species hujus elementi, vel cum surgentibus albescit cumulis ac verticibus undarum, et cautes nivea rorant aspergine, vel cum aequore crispanti, clementioribus auris, et blando serenae tranquillitatis purpurascentem praefert colorem, qui eminus spectantibus frequenter offunditur, quando non violentis fluctibus vicina tundit littora, sed velut pacificis ambit et salutat amplexibus, quam dulcis sonus, quam jucundus fragor, quam grata et consona resultatio, ego tamen non oculis aestimatum creaturae decorem arbitror; sed secundum rationem operationis judicio operatoris convenire, et congruere definitum.

PL 14, 164D

この元素の姿は美しい。波が盛り上がって山と頂をなして白く泡立ち、雪のようなしぶきが岩に降りかかるときも、穏やかな風にさざ波立つ水面が、澄んだ凪の優しさのなかで紫に染まる色を見せるときも、そうである。その色は、遠くから眺める人々にしばしば注ぎかかる。海が荒々しい波で近い岸を打つのでなく、平和な抱擁のように岸を巡って挨拶するときである。その音はなんと甘く、響きはなんと楽しく、こだまはなんと心地よく調和していることか。しかしわたしは、被造物の美が目で測られるものだとは考えない。そうではなく、働きの理に従って、造り手の判断に適い、ふさわしいと定められたもの、そう考える。

Hexaemeron libri sex 3.5.7

7

22. Bonum igitur mare, primum quia terras necessario suffulcit humore, quibus per venas quasdam occulte succum quemdam haud inutilem subministrat.

PL 14, 165A

22. だから海は善い。第一に、海は地を湿りで必然的に支えているからである。海は、ある種の脈を通してひそかに、有益ならざることのない汁を地に供給する。

Hexaemeron libri sex 3.5.8

8

Bonum mare, tamquam hospitium fluviorum, fons imbrium, derivatio alluvionum, invectio commeatuum, quo sibi distantes populi copulantur, quo praeliorum removentur pericula, quo barbaricus furor clauditur, subsidium in necessitatibus, refugium in periculis, gratia in voluptatibus, salubritas valetudinis, separatorum conjunctio, itineris compendium, transfugium laborantium, subsidium vectigalium, sterilitatis alimentum.

PL 14, 165A

海は善い。川の宿であり、雨の源であり、流れ込む水の導き先であり、物資の運び入れであり、それによって互いに隔たった民が結ばれ、戦いの危険が遠ざけられ、蛮族の猛り狂いが封じられる。窮乏のときの助けであり、危険のときの避難所であり、楽しみのときの喜びであり、健康の良い環境であり、離れた者たちの結び目であり、旅路の近道であり、苦しむ者たちの逃れ場であり、税収の支えであり、不毛のときの糧である。

Hexaemeron libri sex 3.5.9

9

Ex hoc pluvia in terras transfunditur; siquidem de mari aqua radiis solis hauritur, et quod subtile ejus est, rapitur: deinde quanto altius elevatur, tanto magis etiam nubium obumbratione frigescit, et imber fit qui non solum terrenam temperat siccitatem, sed etiam jejuna arva fecundat.

PL 14, 165B

海から雨は地に注ぎ込まれる。海の水は太陽の光線に汲み上げられ、その軽い部分が奪い取られる。そして高く上がれば上がるほど、雲の陰のためにも冷え、雨となって、地の乾きを和らげるだけでなく、飢えた畑を実らせる。

Hexaemeron libri sex 3.5.10

10

23. Quid enumerem insulas, quas velut monilia plerumque praetexit, in quibus ii qui se abdicant intemperantiae saecularis illecebris, fido continentiae proposito eligunt mundo latere, et vitae hujus declinare dubios anfractus?

PL 14, 165B

23. 島々を数え上げる必要があろうか。海はそれらを首飾りのようにしばしば前面に飾っている。そこでは、世俗の放縦の誘惑を捨てた者たちが、節制の確かな志をもって、世から身を隠し、この人生の定めなき曲がり道を避けることを選ぶ。

Hexaemeron libri sex 3.5.11

11

Mare est ergo secretum temperantiae, exercitium continentiae, gravitatis secessus, portus securitatis, tranquillitas saeculi, mundi hujus sobrietas, tum fidelibus viris atque devotis incentivum devotionis, ut cum undarum leniter alluentium sono certent cantus psallentium, plaudant insulae tranquillo fluctuum sanctorum choro, hymnis sanctorum personent.

PL 14, 165C

したがって海は、節制の隠れ家であり、自制の鍛錬の場であり、厳粛さの退き所であり、安全の港であり、世の静けさであり、この世の素面さである。さらに、信仰深く敬虔な人々にとっては敬虔への励ましである。穏やかに寄せる波の音に、詩篇を歌う者たちの歌が競い、島々は波の静かな聖なる合唱に手を打ち〔fluctuum sanctorum choro の係りは定かでない。「波の静かな、聖なる合唱」と取った〕、聖なる者たちの賛歌を響かせる。

Hexaemeron libri sex 3.5.12

12

Unde mihi ut omnem pelagi pulchritudinem comprehendam quam vidit operator? Et quid plura? Quid aliud ille concentus undarum, nisi quidam concentus est plebis?

PL 14, 165C

造り手が見た海の美しさのすべてを、わたしはどうして捉えることができようか。これ以上何を言おう。あの波の調べは、民の調べでなくて何であろうか。

Hexaemeron libri sex 3.5.13

13

Unde bene mari plerumque comparatur Ecclesia, quae primo ingredientis populi agmine totis vestibulis undas vomit: deinde in oratione totius plebis tamquam undis refluentibus stridet, cum responsoriis psalmorum, cantus virorum, mulierum, virginum, parvulorum, consonus undarum fragor resultat.

PL 14, 165C

それゆえ教会はしばしば海にたとえられるのがふさわしい。教会はまず、入って来る民の群れとともに、すべての玄関口から波を吐き出す。ついで全会衆の祈りのなかで、引き返す波のようにざわめく。詩篇の応唱とともに、男たち、女たち、童貞の女たち、幼子たちの歌が、波の調和した響きとなってこだまする。

Hexaemeron libri sex 3.5.14

14

Nam illud quid dicam, quod unda peccatum abluit, et sancti Spiritus aura salutaris aspirat?

PL 14, 165D

次のことをどう言ったらよいだろうか。波が罪を洗い流し、聖なる霊の息が救いをもたらして吹き込むということを。

Hexaemeron libri sex 3.5.15

15

24. Det nobis Dominus illa successuum flumina prospero ligno currere, tuto portu consistere, nequitiae spiritalis graviora quam ferre possumus, tentamenta nescire, fidei ignorare naufragia, habere pacem profundam: et si quando aliquid sit, quod graves nobis saeculi hujus excitet fluctus, evigilantem pro nobis habere gubernatorem Dominum Jesum, qui verbo imperet, tempestatem mitiget, tranquillitatem maris refundat, cui est honor et gloria, laus, perpetuitas a saeculis et nunc et semper, in omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 14, 165D

24. 主が我々に、成功の流れを順風の舟で行くことを、安全な港にとどまることを、耐えうる以上に重い霊的な邪悪の誘惑を知らずにいることを、信仰の難破を知らずにいることを、深い平和をもつことを与えるように。そしてもし、この世の重い波を我々のために立てる何かが起こるときには、我々のために目覚めている舵取りとして主イエスをもつように。主は言葉で命じ、嵐を和らげ、海の静けさを戻す。この主に、栄誉と栄光、賛美、世々からの永続が、今も常に、世々限りなくある。アーメン。