Hexaemeron libri sex 5.20.1
Vultures, quae sine maris copula gignere dicuntur, virginei partus possibilitatem astruere.
PL 14, 233Bハゲワシは、雄との交わりなしに産むと言われ、処女の出産が可能であることを裏づける。
Hexaemeron libri sex 5.20.2
64. Diximus de viduitate avium, eamque ab illis primum exortam esse virtutem: nunc de integritate dicamus, quae in pluribus quidem avibus ita esse asseveratur, ut possit etiam in vulturibus deprehendi.
PL 14, 233B64. 我々は鳥のやもめ暮らしについて語り、この徳がまず鳥から生じたことを述べた。今度は、純潔について語ろう。それは、多くの鳥においてこのとおりであるとされており、ハゲワシにも見いだされうるほどである。
Hexaemeron libri sex 5.20.3
Negantur enim vultures indulgere concubitu, et conjugali quodam usu nuptialisque copulae sorte misceri, atque ita sine ullo masculorum concipere semine, et sine conjunctione generare, natosque ex his in multam aetatem longaevitate procedere; ut usque ad centum annos vitae eorum series producatur, nec facile eos angusti aevi finis excipiat.
PL 14, 233Cというのは、ハゲワシは性の交わりにふけらず、夫婦の習いや結婚の交わりの定めによって交じらず、雄の種なしに身ごもり、交わりなしに産むと言われる。そうして生まれたものは、長い寿命によって多くの年に及び、その生涯の連なりは百年にまで延び、短い寿命の終わりがたやすく彼らを襲うことはない。
Hexaemeron libri sex 5.20.4
65. Quid aiunt, qui solent nostra ridere mysteria, cum audiunt quod virgo generavit, et impossibilem innuptae, cujus pudorem nulla viri consuetudo temerasset, existimant partum? Impossibile putatur in Dei Matre, quod in vulturibus possibile non negatur?
PL 14, 233C65. 我々の奥義を笑うのを常とする者たちは、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕が産んだと聞くと何と言うのか。男とのいかなる交わりもその貞潔を損なわなかった未婚の女に、出産は不可能だと考えるのか。ハゲワシについては可能だと否定されないことが、神の母については不可能だとされるのか。
Hexaemeron libri sex 5.20.5
Avis sine masculo parit, et nullus refellit; et quia desponsata viro Maria virgo peperit, pudori ejus faciunt quaestionem.
PL 14, 233C鳥が雄なしに産んでも、誰も反駁しない。ところが、夫に婚約していたマリアがおとめのまま産んだというだけで、その恥じらいを問題にする。
Hexaemeron libri sex 5.20.6
Nonne advertimus quod Dominus ex ipsa natura plurima exempla ante praemisit, quibus susceptae incarnationis decorem probaret, et astrueret veritatem?
PL 14, 233D我々は気づかないだろうか。主が、自然そのものから、あらかじめ多くの例を先に示し、それによって、受けた受肉の気高さを証し、真実を裏づけたことに。