ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Hexaemeron libri sex

Liber IV, Caput III 第IV巻 第III章

Ambrose of Milan · Hexaemeron libri sex · PL 14, 191A · 19 sectiones

Hexaemeron libri sex 4.3.1

1

Aliud esse lumen diei, aliud siderum. Discrimen diurnum ac nocturnum signis duobus notari, ac duplicem esse ignis operationem, illuminare et urere, quae in retributione meritorum separabuntur. Deum dici ignem exurentem et qua causa.

PL 14, 191A

昼の光は一つ、星々の光は別である。昼と夜の区別は二つのしるしで示され、火のはたらきは二重であって、照らすことと焼くことであり、これらは功績への報いにおいて分けられる。神が焼き尽くす火と呼ばれること、およびその理由。

Hexaemeron libri sex 4.3.2

2

Postremo omni corpori suam umbram adhaerere. 8. Movere autem potest quod ait: Fiant luminaria ad illuminationem super terram, quae discernant inter diem et noctem (Gen. I, 13) .

PL 14, 191A

最後に、すべての体にはその影が付き従うこと。8. ところで、「地の上を照らす光るものがあって、昼と夜を分けよ」(創世記1:13)〔底本のまま。この言葉は創世記1:14 にある〕と言われていることは、疑問を起こしうる。

Hexaemeron libri sex 4.3.3

3

Quia et supra jam ubi lumen fecit dixerat: Separavit Deus inter lucem ac tenebras, et factum est vespere, et factum est mane dies unus.

PL 14, 191B

というのは、先に光を造ったところで、すでに彼は言っていたからである。「神は光と闇を分けた。そして夕となり、朝となり、第一の日となった」。

Hexaemeron libri sex 4.3.4

4

Sed consideremus quia aliud est lumen diei, aliud lumen solis et lunae, et lumen stellarum, eo quod sol ipse radiis suis fulgorem diurno lumini videatur adjungere, quod vel ortus diei potest prodere, vel occasus.

PL 14, 191B

だが、昼の光と、太陽と月の光、星々の光とは別であることを考えよう。太陽自身がその光線によって、昼の光に輝きを加えるように見えるからであり、そのことは、昼の始まりか終わりが明かしうる。

Hexaemeron libri sex 4.3.5

5

Nam ante solem lucet quidem, sed non refulget dies; quia amplius quoque meridiano sole resplendet. Quod ostendit Propheta, dicens: Et educet quasi lucem justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem (Ps. XXXVI, 6) .

PL 14, 191B

実際、太陽の前にも昼は光るが、照り返しはしない。昼は真昼の太陽によって、なおいっそう輝くからである。預言者はこれを示して言う。「彼は汝の正義を光のように、汝の裁きを真昼のように引き出す」(詩篇36:6)。

Hexaemeron libri sex 4.3.6

6

Non solum enim lumini, sed etiam meridiano lumini sancti justitiam comparavit. 9. Deinde non solum unum signum, sed etiam duo voluit esse diurnae discretionis atque nocturnae; ut et lux discretionem faciat, et solis exortus; et iterum lucis defectus, et stellarum ortus inter occasum diei distinguat, et noctis exordium.

PL 14, 191B

実際、預言者は聖なる者の正義を、光にだけでなく、真昼の光にも比べた。9. さらに彼は、昼と夜の区別のしるしが、一つだけでなく二つあることを望んだ。光が区別を作り、また太陽の出が区別を作る。そして再び、光の欠けることと、星々の出ることが、昼の没するときと夜の始まりとの間を区別する。

Hexaemeron libri sex 4.3.7

7

Nam ubi occiderit sol, manet tamen adhuc aliquid reliquiarum diei, donec tenebrae terram operiant: et tunc luna oritur, et stellae. Et de nocte quidem aperte liquet, quia lunae et stellarum illuminatio noctis spatia testantur.

PL 14, 191C

実際、太陽が沈んでも、闇が地を覆うまで、昼の名残がなおいくらか留まり、そのとき月が昇り、星々が昇る。夜については、月と星々の照らすことが夜の時間を証していることが明らかである。

Hexaemeron libri sex 4.3.8

8

Siquidem per diem fulgorem illum lunarem, stellarumque omnium sol exortus abscondit. De die autem vel ipsa solis flagrantia docere nos potest diversam diurni luminis et solis esse naturam, et ipsam esse speciem discolorem.

PL 14, 191C

実際、昼のあいだは、昇った太陽が月と星々すべてのあの輝きを隠す。だが昼については、太陽の燃える熱さそのものが、昼の光と太陽の光とは本性が異なり、その見え方も色が異なることを、我々に教えうる。

Hexaemeron libri sex 4.3.9

9

Simplex est enim lucis species, ut lumen praebeat. At vero sol non solum virtutem illuminandi habet, sed etiam vaporandi; igneus est enim. Ignis autem et illuminat et exurit.

PL 14, 191C

光の姿は単純で、光を与えるだけである。だが太陽は、照らす力だけでなく、温める力も持っている。火のようなものだからである。そして火は照らし、また焼く。

Hexaemeron libri sex 4.3.10

10

Unde Dominus volens Moysi ostendere suae operationis miraculum, quo Moysen ad obediendi studium provocaret, atque ad fidem inflammaret ejus affectum, in igne visus est in rubo, et rubus non exurebatur, sed tantum splendere ignis specie videbatur.

PL 14, 191D

それゆえ主は、モーセに自らの働きの不思議を示そうとして、それによってモーセを従う熱意へと促し、その心情を信仰へと燃え立たせるために、柴の中の火として現れた。柴は焼け尽くされず、ただ火の姿で輝くように見えた。

Hexaemeron libri sex 4.3.11

11

Alterum igitur munus ignis vacabat, alterum operabatur. Vacabat exustionis vis, operabatur illuminationis. Ideo stupebat Moyses, quia contra naturam suam ignis non exurebat rubum, qui etiam vehementiorem materiem consuevit exurere.

PL 14, 191D

こうして火の一つの務めは休み、もう一つは働いていた。焼く力は休み、照らす力が働いていた。それゆえモーセは驚いた。火が、より激しい燃料さえ焼くのが常であるのに、自らの本性に反して柴を焼かなかったからである。

Hexaemeron libri sex 4.3.12

12

Sed Domini ignis illuminare solet, exurere non solet. 10. At forte dicas: Quomodo scriptum est: Ego sum ignis consumens (Deut., IV, 24) ? Bene admonuisti. Non solet consumere, nisi sola peccata.

PL 14, 192A

だが主の火は、照らすのが常で、焼くのが常ではない。10. しかしあなたは言うかもしれない。「『私は焼き尽くす火である』(申命記4:24)と書かれているのは、どうしてか」。よくぞ思い出させた。それは、罪のほかは焼き尽くさないのが常である。

Hexaemeron libri sex 4.3.13

13

In retributionis quoque meritorum colligimus dividi ignis naturam; ut alios illuminet, alios exurat, illuminet justos, exurat impios.

PL 14, 192A

功績への報いにおいても、火の本性が分かたれると我々は理解する。ある者を照らし、ある者を焼き、義人を照らし、不敬な者を焼くのである。

Hexaemeron libri sex 4.3.14

14

Non eosdem quos illuminat, exurit; et quos exurit, illuminat: sed illuminatio ejus inextinguibilis est ad perfunctionem bonorum, exustio vehemens ad supplicium peccatorum. 11. Sed revertamur ad discretionem diei ac noctis.

PL 14, 192A

照らされる同じ者たちを焼くのではなく、焼かれる者たちを照らすのでもない。ただ、その照らしは善きものを享受するために消えることがなく、その焼却は罪人の刑罰のために激しい。11. では、昼と夜の区別に戻ろう。

Hexaemeron libri sex 4.3.15

15

Oriente diei lumine nox fugatur, decedente die nox infunditur. Non est enim luci societas ulla cum tenebris; siquidem naturali lege hoc Dominus in prima operatione sua constituit. Etenim quando lumen fecit, et discretionem fecit inter lucem ac tenebras.

PL 14, 192B

昼の光が昇ると夜は追い払われ、昼が去ると夜が注がれる。光は闇といかなる交わりも持たないからである。実際、主は自然の理として、このことを最初の働きの中で定めた。光を造ったとき、光と闇の間の区別をも造ったからである。

Hexaemeron libri sex 4.3.16

16

Denique in ipso die, jam sole terris infuso, videmus umbram vel hominis, vel virgulti alicujus a lumine separari, ut mane ad Occasum dirigatur, vesperi retorqueatur in Orientem, meridianis horis ad Septentrionem inclinet: lumini tamen non confunditur atque miscetur, sed cedit et refugit.

PL 14, 192B

実際、昼そのものの中でも、すでに太陽が地に注がれているとき、人の影も、何かの低木の影も、光から分かたれているのが見える。朝には西へ向かい、夕には東へ折れ返り、真昼の時刻には北へ傾く。それでも光とは混ざり合わず、譲って退く。

Hexaemeron libri sex 4.3.17

17

Similiter et nox cedere videtur diei, et se ab ejus lumine declinare; est enim, ut peritiores probarunt qui nobis vel aetate vel munere praecurrerunt, umbra terrae.

PL 14, 192B

同様に夜も昼に譲り、その光から退くように見える。実際、我々より年齢にも職務にも先立った熟達者たちが証明したように、夜とは地の影だからである。

Hexaemeron libri sex 4.3.18

18

Naturaliter enim umbra corpori adhaeret atque adjungitur, adeo ut etiam pictores umbras corporum quae pinxerint, nitantur exprimere, idque artis esse asserant non intermittere vim naturae: et quasi naturalis juris praevaricator habeatur, cujus pictura non etiam umbram suam exprimat.

PL 14, 192B

実際、影は本性として体に付き、結び付いている。画家さえも、描いた体の影を表現しようと努め、自然の力を途切れさせないことが技であると主張する。そして、絵が自らの影をも表現しない者は、いわば自然の理の違反者と見なされる。

Hexaemeron libri sex 4.3.19

19

Ergo sicut in die cum e regione solis aliquod corpus occurrit, ex ea parte qua lumen repercutitur, umbra subsistit: sic cum decedente die e regione luminis ejus aut solis terrae objectus occurrit, obumbratur aer. Unde liquet quod noctem faciat umbra terrarum.

PL 14, 192C

ゆえに、昼に、太陽の正面に何かの体があるとき、光が跳ね返される側に影が生じるように、昼が去るときに、その光あるいは太陽の正面に地が障害として現れると、空気に影がさす。それゆえ、夜を作るのは地の影であることが明らかである。