ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Hexaemeron libri sex

Liber III, Caput XII 第III巻 第XII章

Ambrose of Milan · Hexaemeron libri sex · PL 14, 176A · 26 sectiones

Hexaemeron libri sex 3.12.1

1

Laudatur vitis, et cum Ecclesia comparatur: nec non exemplum ejus nobis ad imitationem proponitur. 49. Sane ut caduca tibi noveris communia esse cum floribus, ita etiam laeta cum vitibus, quibus generatur vinum, quo cor hominis laetificatur.

PL 14, 176A

ブドウの木が称えられ、教会に比べられること。またその模範が、我々に倣うべきものとして示されること。49. ところで、あなたは、はかないものが花々と共通していると知るのと同じように、喜ばしいものが、ブドウの木、すなわち「人の心を喜ばせる」酒を生むものと共通していることも知るがよい。

Hexaemeron libri sex 3.12.2

2

Atque utinam, o homo, hujus generis imiteris exemplum, ut ipse tibi laetitiam jucunditatemque fructifices! In te ipso suavitas tuae gratiae est, ex te pullulat, in te manet, intus tibi inest, id est, in te ipso quaerenda jucunditas tuae est conscientiae.

PL 14, 176A

人よ、この類の模範に倣ってほしい、自分自身のために喜びと快さを実らせるように。あなたの恩寵の甘美さはあなた自身のうちにあり、あなたから芽生え、あなたのうちにとどまり、内にある。すなわち、あなたの良心の快さは、あなた自身のうちに求められるべきものである。

Hexaemeron libri sex 3.12.3

3

Ideo ait: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus (Prov., V, 15) . Primum omnium nihil gratius florentis odore vitis. Siquidem de flore earum succus expressus poculi genus conficit, quod et voluptati et saluti sit.

PL 14, 176B

だから、〔聖書は〕言う。「汝の器から水を飲め、汝の井戸の泉から飲め」(箴言5:15)。まず何よりも、花咲くブドウの木の香りほど心地よいものはない。その花から絞られた汁は、快楽にも健康にもなる飲み物をつくる。

Hexaemeron libri sex 3.12.4

4

Deinde quis non miretur ex acini vinacio vitem usque in arboris summum cacumen prorumpere, quam velut quodam amplexu fovet, et quibusdam brachiis ligat, et circumdat lacertis, pampinis vestit, sertis uvarum coronat?

PL 14, 176B

次に、ブドウ粒の種からブドウの木が木の梢の頂にまで伸び出るのを、誰が驚かずにいられようか。ブドウの木は、その木を抱擁のようにいたわり、腕のようなもので縛り、腕で取り巻き、葉で着せ、ブドウの房の花冠で飾る。

Hexaemeron libri sex 3.12.5

5

Quae ad imitationem vitae nostrae primum vivam defigit radicem, deinde quia natura flexibilis et caduca est, quasi brachiis quibusdam, ita et claviculis quidquid apprehenderit, stringit, hisque se erigit et attollit.

PL 14, 176B

ブドウの木は、我々の生に倣って、まず生きた根を打ち込み、次に、本性として柔らかくはかないので、腕のようなもののように、巻きひげで、つかんだものを何であれ締めつけ、それによって自らを起こして持ち上げる。

Hexaemeron libri sex 3.12.6

6

50. Hujus est similis plebs Ecclesiae, quae velut quadam fidei radice plantatur, et reprimitur humilitatis propagine, de qua pulchre ait Propheta: Vineam ex Aegypto transtulisti, et plantasti radices ejus, et replesti terram: operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei: extendisti palmites ejus usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus (Ps. LXXIX, 9) .

PL 14, 176C

50. 教会の民はこれに似ている。信仰という根のようなものに植えられ、へりくだりという取り木によって抑えられている。これについて預言者は美しく言う。「汝はエジプトからブドウの木を移し、その根を植え、地を満たした。その陰は山々を覆い、その木立は神の杉となった。汝はその若枝を海まで、その取り木を川まで広げた」(詩篇79:9)。

Hexaemeron libri sex 3.12.7

7

Et per Esaiam ipse Dominus locutus est dicens: Vinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi: et maceriam circumdedi, et circumfodi vineam Sorech, et aedificavi turrim in medio ejus (Esa., V 1 et seq.) .

PL 14, 176C

また主自身が、イザヤを通して語った。「ブドウ畑は、愛する者のために、肥えた場所の角に造られた。私は石垣を巡らし、ソレクのブドウ畑の周りを掘り、その真ん中に塔を建てた」(イザヤ5:1以下)。

Hexaemeron libri sex 3.12.8

8

Circumdedit enim eam velut vallo quodam coelestium praeceptorum, et angelorum custodia. Immittet enim angelus Domini in circuitu timentium eum. Posuit in Ecclesia velut turrim apostolorum et prophetarum atque doctorum, qui solent pro Ecclesiae pace praetendere.

PL 14, 176C

主は、天の戒めと天使の見守りという、いわば垣で、それを囲んだ。「主の天使は、主を畏れる者たちの周囲に〔陣を〕送り込む」からである。教会の中には、使徒と預言者と教師たちからなる塔のようなものを置いた。彼らは教会の平和のために身を挺するのが常である。

Hexaemeron libri sex 3.12.9

9

Circumfodit eam, quando exoneravit terrenarum mole curarum. Nihil enim magis mentem onerat, quam istius mundi sollicitudo et cupiditas vel pecuniae vel potentiae.

PL 14, 176D

主は、地上の気づかいの重みから解き放ったときに、周りを掘った。何ものも、この世の憂いと、金銭や権力への欲望ほどには、心を重くしないからである。

Hexaemeron libri sex 3.12.10

10

Quod tibi demonstratur in Evangelio (Luc., XIII, 11) , cum legis, quia illa mulier quae habebat spiritum infirmitatis, inclinata erat ut sursum respicere non posset.

PL 14, 177A

このことは、あなたが福音書を読むとき(ルカ13:11)、あの女に示されている。彼女は弱さの霊を持ち、身をかがめて、上を見上げることができなかった。

Hexaemeron libri sex 3.12.11

11

Curvata enim erat anima ejus, quae inclinabatur ad terrena compendia, et coelestem gratiam non videbat. Respexit eam Jesus, et vocavit, et statim mulier onera terrena deposuit.

PL 14, 177A

彼女の魂が曲がっていたのである。地上の利得へと身をかがめ、天の恩寵を見ていなかった。イエスは彼女を見て、呼び、女はたちまち地上の重荷を下ろした。

Hexaemeron libri sex 3.12.12

12

Illis cupiditatibus etiam illos oneratos fuisse demonstrat, quibus ait: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam (Matt. XI, 28) . Ergo illa anima mulieris quasi circumfossa respiravit, et erecta est.

PL 14, 177A

その欲望に、次の言葉を告げられた者たちもまた重荷を負っていたことが示される。「疲れ、重荷を負う者は皆、私のもとに来よ。私は汝らを休ませよう」(マタイ11:28)。それゆえ、あの女の魂は、いわば周りを掘られて息をつき、身を起こされたのである。

Hexaemeron libri sex 3.12.13

13

51. Sed eadem vitis ubi circumfossa fuerit, religatur et erigitur, ne reflectatur in terram. Reciduntur alia sarmenta, alia propagantur: reciduntur quae inani effusione luxuriant, propagantur ea quae bonus agricola judicaverit fructuosa.

PL 14, 177A

51. だが、そのブドウの木も、周りを掘られたあとは、再び縛られて起こされ、地に垂れ戻ることがない。枝のあるものは切り落とされ、あるものは伸ばされる。むなしく溢れて茂るものは切り落とされ、良い農夫が実を結ぶと判断したものは伸ばされる。

Hexaemeron libri sex 3.12.14

14

Quid ego adminiculorum ordines, jugationisque describam gratiam, quae vere atque manifeste aequalitatem docent in Ecclesia esse servandam, ut nemo se dives aut honoratus extollat, nemo pauper dejiciat, ignobilisque desperet?

PL 14, 177B

支柱の並びや、棚仕立ての麗しさを、私がどうして述べ尽くそうか。それらは、教会において平等が守られるべきことを、まことに明らかに教えている。富める者、尊ばれる者が思い上がらず、貧しい者が卑屈にならず、生まれの低い者が絶望しないように。

Hexaemeron libri sex 3.12.15

15

Omnibus sit in Ecclesia par atque una libertas, omnibus impertiatur justitia communis et gratia.

PL 14, 177B

教会においてすべての人に、等しく一つの自由があるように。すべての人に、共通の正義と恩寵が分け与えられるように。

Hexaemeron libri sex 3.12.16

16

Ideo turris in medio est, quae exemplum de illis rusticanis, de illis circumferat piscatoribus, qui virtutum arcem tenere meruerunt: quorum exemplis noster erigatur affectus, neque humi vilis et despicabilis jaceat; sed uniuscujusque mens ad superiora se subrigat, ut audeat dicere: Nostra autem conversio in coelis est.

PL 14, 177B

それゆえ塔が真ん中にあり、あの田舎者たち、あの漁師たちの模範を担っている。彼らは徳の砦を保つにふさわしいとされた者たちである。その模範によって、我々の心の傾きが起こされ、地面に卑しくさげすまれて横たわるのではなく、ひとりひとりの精神が上へと身を起こし、あえてこう言うことができるように。「だが我々の暮らしは天にある」。

Hexaemeron libri sex 3.12.17

17

Unde ne aliquibus procellis saeculi possit reflecti, et tempestate deduci, claviculis illis et circulis quasi amplexibus charitatis proximos quosque complectitur, et in eorum conjunctione requiescit.

PL 14, 177C

そのため、世のいかなる嵐によっても曲げ戻され、風雨に引き離されることのないように、ブドウの木は、あの巻きひげと環によって、抱擁のような愛で身近なものをすべて抱きかかえ、それらとの結びつきのうちに安らぐ。

Hexaemeron libri sex 3.12.18

18

Charitas est igitur quae nos superioribus nectit, coeloque inserit. Qui enim manet in charitate, Deus in eo manet. Unde et Dominus ait: Manete in me, et ego in vobis.

PL 14, 177C

それゆえ、我々を上にあるものに結びつけ、天に接ぎ木するのは愛である。「愛にとどまる者には、神がその者にとどまる」からである。それゆえ主も言う。「私にとどまれ、そうすれば私も汝らのうちにとどまる」。

Hexaemeron libri sex 3.12.19

19

Sicut palmes non potest fructum afferre a se, nisi manserit in vite; sic et vos, si in me non manseritis. Ego sum vitis, vos palmites estis (Joan., XV, 4) .

PL 14, 177C

「枝は、ブドウの木にとどまらなければ、自分では実を結べない。汝らも、私にとどまらなければ、そうである。私はブドウの木、汝らは枝である」(ヨハネ15:4)。

Hexaemeron libri sex 3.12.20

20

52. Evidenter igitur exemplum vitis ad nostrae vitae institutionem arcessendum esse signavit, quae primum veris tepefacta temperie gemmare perhibetur: deinde ex ipsis sarmentorum articulis fructum emittere, de quibus oriens uva formatur, paulatimque augescens immaturi partus retinet acerbitatem, nec potest nisi matura jam et cocta dulcescere.

PL 14, 177C

52. それゆえ主は、ブドウの木の例が我々の生の教育のために引かれるべきものであることを、明らかに示した。ブドウの木は、まず春の穏やかな暖かさに温められて芽吹くと言われる。次に、枝の節そのものから実を出し、そこからブドウの房が生じて形づくられ、少しずつ大きくなるが、未熟な実の渋さを保ち、熟して煮えたようになるまでは甘くなることができない。

Hexaemeron libri sex 3.12.21

21

Vestitur interea viridantibus pampinis vinea, quibus et adversum frigus, omnemque injuriam non exiguo munitur subsidio, et a solis ardore defenditur.

PL 14, 177D

そのあいだ、ブドウ畑は緑の葉で覆われる。葉は、寒さとあらゆる害に対してかなりの守りとなり、また太陽の焼けつきからも守る。

Hexaemeron libri sex 3.12.22

22

Quid autem eo vel spectaculo gratius, vel fructu est dulcius, videre serta pendentia velut quaedam speciosi ruris monilia, carpere uvas vel aureo colore vel purpureo renitentes?

PL 14, 177D

この眺めほど心地よいものが、またこの実りより甘いものが、ほかにあるだろうか。花輪が垂れ下がるさまは、美しい田舎の首飾りのようであり、金色や紫に輝く房を摘むのである。

Hexaemeron libri sex 3.12.23

23

Hyacinthos caeterasque gemmas fulgere existimes, coruscare indicos, albarum emicare gratiam. Nec advertis ex his admoneri te, homo, ne immaturos fructus tuos dies supremus inveniat, aut plenae tempus aetatis opera imparata dedeceant.

PL 14, 178A

あなたは、ヒヤシンス石やほかの宝石が輝き、インド産の〔宝石〕がきらめき、白い〔ブドウの〕麗しさが光り出ると思うだろう〔indicos は名詞が欠けており、宝石と補った。albarum も同様に、ブドウと補った〕。人よ、あなたは気づかない。これらからあなたは、最後の日が自分の未熟な実を見いだすことのないように、また、満ちた年の時が準備のできていない業によって恥をかくことのないように、戒められているのである。

Hexaemeron libri sex 3.12.24

24

Acerbus enim fructus amarior esse consuevit; nec potest dulce esse, nisi quod ad maturitatem perfectionis adoleverit.

PL 14, 178A

酸っぱい実はいっそう苦くなるのが常である。完全の成熟に至るまで育ったものでなければ、甘くはありえない。

Hexaemeron libri sex 3.12.25

25

Huic viro perfecto nec frigus horridae mortis, nec sol iniquitatis nocere consuevit; quia obumbrat eum gratia spiritalis, et omnia mundanae cupiditatis et corporeae libidinis restinguit incendia, defendit ardores.

PL 14, 178A

この完全な人には、恐ろしい死の寒さも、不正の太陽も、害を及ぼすのが常ではない。霊的な恩寵が彼を陰で覆い、この世の欲望と肉の情欲のあらゆる火を消し、その熱を防ぐからである。

Hexaemeron libri sex 3.12.26

26

Laudent te quicumque conspiciunt, et agmina Ecclesiae velut quaedam palmitum serta mirentur: spectent singuli fidelium pulchra animarum monilia: delectentur maturitate prudentiae, splendore fidei, confessionis decore, justitiae pulchritudine, ubertate misericordiae, ut dicatur tibi: Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae (Ps. CXXVII, 3) ; eo quod redundantiam vitis fructiferae, copiosae munere liberalitatis imiteris.

PL 14, 178A

見る者がみな、あなたを称えるように。教会の群れを、枝の花輪のように驚嘆するように。信じる者ひとりひとりが、魂の美しい首飾りを見つめるように。知恵の成熟、信仰の輝き、告白の麗しさ、正義の美、慈しみの豊かさを喜ぶように。そうして、あなたにこう言われるように。「汝の妻は、汝の家の脇で実り豊かなブドウの木のようである」(詩篇127:3)。それは、あなたが、実を結ぶブドウの木の豊かさを、惜しみない気前のよさの賜物で模範としているからである。