ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Hexaemeron libri sex

Liber I, Caput II 第I巻 第II章

Ambrose of Milan · Hexaemeron libri sex · PL 14, 124A · 15 sectiones

Hexaemeron libri sex 1.2.1

1

Moysis opinio de initio rerum, auctore mundi, et creatione materiae. Idem multis nominibus commendatur: cui uni, explosis atomis ideisque, credendum ostenditur.

PL 14, 124A

モーセの、物事の初め、世界の創造者、質料の創造についての見解。同じモーセが多くの点で推奨され、原子とイデアを退けて、彼ひとりが信じられるべきことが示される。

Hexaemeron libri sex 1.2.2

2

5. Unde divino spiritu praevidens sanctus Moyses hos hominum errores fore, et forte jam coepisse, in exordio sermonis sui sic ait, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1) ; initium rerum, auctorem mundi, creationem materiae comprehendens; ut Deum cognosceres ante initium mundi esse, vel ipsum esse initium universorum; sicut in Evangelio Dei Filius dicentibus sibi, Tu quis es? respondit: Initium quod et loquor vobis (Joan. VIII. 25) : et ipsum dedisse gignendis rebus initium, et ipsum esse creatorem mundi, non idea quadam duce imitatorem materiae, ex qua non ad arbitrium suum, sed ad speciem propositam sua opera formaret.

PL 14, 124B

5. それゆえ聖なるモーセは、神の霊によって、人々のこうした誤りが生じるであろうこと、おそらくすでに始まっていることを予見し、自らの話の冒頭でこう言った。「初めに神は天と地を造った」(創世記1:1)。物事の初め、世界の創造者、質料の創造を、ここに含めたのである。それは、世界の初めより前に神がいること、あるいは神自身が万物の初めであることを、あなたが知るためである。福音書で神の子が、「汝は誰か」と言う人々に答えたとおりである。「初めである。そのことを私は汝らに語ってもいる」(ヨハネ8:25)。神自身が生まれるものに初めを与え、神自身が世界の創造主であって、あるイデアを導き手とする質料の模倣者ではないことを〔知るためである〕。模倣者であれば、その質料から、自分の意のままにではなく、前に置かれた形相に従って、自分の業を形づくることになろう。

Hexaemeron libri sex 1.2.3

3

Pulchre quoque ait, In principio fecit; ut incomprehensibilem celeritatem operis exprimeret, cum effectum prius operationis impletae, quam indicium coeptae explicuisset. 6. Quis hoc dicat advertere debemus.

PL 14, 124B

また見事に「初めに造った」と言った。開始の表示を述べるより先に、完成した働きの成果を述べることで、業の把握しがたい速さを言い表すためである。6. 誰がこれを語るのかに、我々は注意しなければならない。

Hexaemeron libri sex 1.2.4

4

Moyses utique ille eruditus in omni sapientia Aegyptiorum, quem de flumine collectum filia Pharao ut filium dilexit, et subsidiis regalibus fultum, omnibus saecularis prudentiae disciplinis informari atque instrui desideravit.

PL 14, 124C

それは、エジプト人のあらゆる知恵に通じた、あのモーセである。ファラオの娘は彼を川から拾い上げ、息子のように愛し、王家の援助に支えられた彼が世俗の知恵のあらゆる学問を身につけ教えられることを望んだ。

Hexaemeron libri sex 1.2.5

5

Qui cum de aqua nomen acceperit, non putavit tamen dicendum, quod ex aqua constarent omnia, ut Thales dixit.

PL 14, 125A

彼は水から名を受けたが、タレスが言ったように、万物が水から成ると言うべきだとは考えなかった。

Hexaemeron libri sex 1.2.6

6

Et cum esset in aula educatus regia, maluit tamen pro amore justitiae subire exsilium voluntarium, quam in tyrannidis fastigio peccati perfunctionem deliciis acquirere.

PL 14, 125A

王宮で育てられたにもかかわらず、彼は、僭主の頂で快楽によって罪の享受を手に入れるよりも、正義への愛のために自ら亡命を受けることを選んだ。

Hexaemeron libri sex 1.2.7

7

Denique priusquam ad populi liberandi munus vocaretur, naturali aequitatis studio provocatus, accipientem injuriam de popularibus suis ultus, invidiae sese dedit, voluptatique eripuit, atque omnes regiae domus declinans tumultus, in secretum Aethiopiae se contulit; ibidem a caeteris negotiis remotus, totum divinae cognitioni animum intendit, ut gloriam Dei videret facie ad faciem.

PL 14, 125A

ついに、民を解放する務めに召される前に、生来の公正への熱意に駆り立てられて、同胞が不正を受けるのに復讐した彼は、妬みに身をさらし、快楽から身を引き離し、王家のあらゆる騒ぎを避けて、エチオピアの奥地に退いた。そこで他のあらゆる仕事から離れ、神を知ることに全心を傾けて、顔と顔を合わせて神の栄光を見ようとした。

Hexaemeron libri sex 1.2.8

8

Cui testificatur Scriptura, quia nemo surrexit amplius Propheta in Israel, sicut Moyses, quem scivit Dominus facie ad faciem (Deut. XXXIV, 10) .

PL 14, 125A

彼について聖書は証言する。「主が顔と顔を合わせて知ったモーセのような預言者は、イスラエルにもはや起こらなかった」(申命記34:10)。

Hexaemeron libri sex 1.2.9

9

Non in visione, neque in somniis sed os ad os cum Deo summo locutus; neque in specie, neque per aenigmata, sed clara atque perspicua praesentiae divinae dignatione donatus.

PL 14, 125B

幻のうちにでも、夢のうちにでもなく、口と口とでいと高い神と語った。姿においてでも、謎によってでもなく、神の臨在の、明るく透き通った賜物を与えられた。

Hexaemeron libri sex 1.2.10

10

7. Is itaque Moyses aperuit os suum, et effudit quae in eo Dominus loquebatur, secundum quod ei dixerat, cum eum ad Pharao regem dirigeret: Vade ergo, et ego aperiam os tuum, et instruam te quid debeas loqui (Exod. IV, 12) .

PL 14, 125B

7. このモーセが、口を開き、主が彼の内で語っていたことを注ぎ出した。それは、彼をファラオ王のもとへ遣わすときに、主が彼に言ったとおりである。「行け。私が汝の口を開き、何を語るべきかを汝に教えよう」(出エジプト記4:12)。

Hexaemeron libri sex 1.2.11

11

Etenim si quod de populo dimittendo diceret, a Deo acceperat, quanto magis quod de coelo loqueretur?

PL 14, 125B

民を去らせることについて語るべきことを神から受けたのなら、天について語ることは、なおさらである。

Hexaemeron libri sex 1.2.12

12

Denique non in persuasione humanae sapientiae, nec in philosophiae simulatoriis disputationibus, sed in ostensione spiritus et virtutis, tamquam testis divini operis ausus est dicere: In principio fecit Deus coelum et terram.

PL 14, 125B

ついに彼は、人間の知恵の説得においてではなく、哲学の見せかけの論争においてでもなく、霊と力の現れにおいて、神の業の証人として、あえて言った。「初めに神は天と地を造った」。

Hexaemeron libri sex 1.2.13

13

Non ille, ut atomorum concursione mundus coiret, serum atque otiosum exspectavit negotium; neque disciplinam quamdam materiae, quam contemplando, mundum posset effingere, sed auctorem Deum exprimendum putavit.

PL 14, 125C

彼は、原子の衝突によって世界が結合するという、遅く無為な仕事を待ち受けたのではない。また、それを観照して世界を形づくりうるような、質料についてのある教えを〔待ったのでもない〕。創造者である神が言い表されるべきだと考えたのである。

Hexaemeron libri sex 1.2.14

14

Advertit enim vir plenus prudentiae, quod visibilium atque invisibilium substantias, origines, et causas rerum mens sola divina contineat, non ut philosophi disputant, validiorem atomorum complexionem perseverantiae jugis praestare causam: sed judicavit quod telam araneae texerent qui sic minuta et insubstantiva principia coelo ac terris darent, quae ut fortuito conjungerentur, ita fortuito ac temere dissolverentur, nisi in sui gubernatoris divina virtute constarent.

PL 14, 125C

この思慮に満ちた人は、見えるものと見えないものの実体、起源、事物の原因を、神的な精神のみが包んでいることを悟った。哲学者たちが論じるように、原子のより強い結合が持続の絶えざる原因を与えるのではない。むしろ彼は、天と地にこのように微小で実体のない原理を与える者たちは蜘蛛の巣を織っているのだと判断した。それらは偶然に結びついたように、偶然に軽率に解体してしまうであろう、自らの統治者の神的な力のうちに成り立たないならば。

Hexaemeron libri sex 1.2.15

15

Nec immerito gubernatorem nesciunt, qui non noverunt Deum, per quem omnia reguntur et gubernantur. Sequamur ergo eum, qui et auctorem novit, et gubernatorem, nec vanis abducamur opinionibus.

PL 14, 125C

統治者を知らないのも当然である。万物がそれによって支配され統べられている神を、知らなかったのだから。それゆえ、創造者をも統治者をも知るあの人に従い、空しい臆説に連れ去られないようにしよう。