Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 73.1
, alias XII. (Lib. VII Inst., c. ult.) Spes salutis in Dei religione et cultu. Quare cum haec omnia vera et certa sint, prophetarum omnium consona annuntiatione praedicta, cum eadem Trismegistus, eadem Hystaspes, eadem sibyllae cecinerint, dubitari non potest quin spes omnis vitae ac salutis in sola Dei religione sit posita.
PL 6, 1092B(あるいは第十二章。神学提要 第七巻最終章)神への宗教と礼拝における救いの希望について。以上のことがすべて真実にして確実であり、あらゆる預言者たちの一致した告知によって予告されたものであり、トリスメギストスも、ヒュスタスペスも、シビュラたちも同じことを歌ったのであるから、あらゆる生命と救いの希望が、ただ神への宗教のうちにのみ置かれていることを疑うことはできない。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 73.2
Itaque nisi homo Christum susceperit, quem Deus ad liberationem misit atque missurus est, nisi summum Deum per eum cognoverit, nisi mandata ejus legemque servaverit, in eas incidet poenas de quibus locuti sumus.
PL 6, 1093Aしたがって、人が、神が解放のために遣わし、また遣わされるであろうところのキリストを受け入れず、彼を通して至高の神を知らず、その命令と律法とを守らないならば、その者は、我々がすでに語った刑罰に陥ることになるであろう。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 73.3
Proinde fragilia contemnenda sunt, ut solida consequamur; spernenda terrena, ut coelestibus honoremur; temporalia fugienda, ut ad aeterna veniamus.
PL 6, 1093Aそれゆえ、堅固なものを得るために、脆いものは軽んじられねばならない。天上のものによって誉れを受けるために、地上のものは退けられねばならない。永遠のものへと至るために、束の間のものは避けられねばならない。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 73.4
Erudiat se quisque ad justitiam, formet ad continentiam, praeparet ad agonem, instruat ad virtutem; ut si forte adversarius indixerit bellum, nulla vi, nullo terrore, nullis cruciatibus a recto et bono divellatur, non se substernat insensibilibus figmentis, sed verum et solum Deum rectus agnoscat: abjiciat voluptates, quarum illecebris anima sublimis deprimitur ad terram: teneat innocentiam, prosit quamplurimis, incorruptibiles sibi thesauros bonis operibus acquirat, ut possit, Deo judice, pro virtutis suae meritis, vel coronam fidei, vel praemium immortalitatis adipisci.
PL 6, 1093A各人は正義に向けて自らを鍛え、節制へと自らを形づくり、戦いに備え、徳へと自らを訓練せよ。そうすれば、たとえ敵対者が戦いを挑んできても、いかなる暴力によっても、いかなる恐怖によっても、いかなる責め苦によっても、正しくよきものから引き離されることなく、感覚を持たぬ作り物にひれ伏すことなく、身を起こしたまま、真実にしてただ一つの神を認めるであろう。快楽を退けよ——その誘惑によって、高みにある魂が地へと引き下ろされるのだから。無垢を保ち、できる限り多くの人々の益となり、善き行いによって朽ちることのない宝を自らのために積め。そうすれば、神を審判者として、自らの徳の功績に応じて、信仰の冠、あるいは不死の報いを得ることができるであろう。