ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput XXXV 第XXXV章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1043A · 7 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 35.1

1

(Divin. Inst. lib. III, c. 13.) Quod immortalitas sit summum bonum. Quis igitur erit fructus justitiae atque virtutis, si nihil habebit in vita nisi malum?

PL 6, 1043A

(神学提要 第三巻第十三章)不死こそが至高の善であること。ならば、人生において悪しかないとすれば、正義と徳の実りとは何であろうか。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 35.2

2

Quod si virtus, quae bona omnia terrena contemnit, mala universa sapientissime perfert, ipsamque mortem pro officio suscipit, sine praemio esse non potest, quid superest, nisi merces ejus immortalitas sola sit?

PL 6, 1043A

地上のあらゆる善きものを軽んじ、あらゆる悪しきことを最も賢明に耐え忍び、義務のために死そのものをも引き受ける徳が、報いなしにあるはずはないとすれば、その報酬はただ不死のみである、という他に何が残るであろうか。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 35.3

3

Nam, si cadit in hominem beata vita, ut philosophi volunt, in eo solo non dissidentes, cadit ergo et immortalitas. Id enim solum beatum est, quod incorruptum; id solum incorruptum, quod aeternum.

PL 6, 1043B

というのは、哲学者たちがこの一点でのみ意見を異にせず望むように、幸福な生が人間に生じうるのであれば、不死もまた生じるはずだからである。なぜなら、朽ちないもののみが幸福であり、永遠なるもののみが朽ちないからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 35.4

4

Immortalitas ergo est summum bonum, quia et hominis, et animi, et virtutis est. Tantum ad hanc dirigimur, ad hanc capiendam nati sumus. Idcirco nobis Deus virtutem, justitiamque proponit, ut aeternum illud praemium nostris laboribus assequamur.

PL 6, 1043B

それゆえ不死こそが至高の善である。それは人間のものであり、魂のものであり、徳のものでもあるからである。我々はひとえにこれへと向けられており、これを得るために生まれた。だからこそ神は我々に徳と正義とを示し、それによって我々が自らの労苦によってかの永遠の報酬を得るようにされたのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 35.5

5

De ipsa vero non mortalitate suo loco disseremus. Restat λογικὴ philosophia, quae ad beatam vitam nihil confert. Sapientia enim non in sermonis ornatu, sed in corde atque sensu consistit.

PL 6, 1043B

不死そのもの〔底本は non mortalitate。不死の意に取った〕については、しかるべき箇所で論じることにしよう。残るはロギケー(論理学)の哲学であるが、これは幸福な生には何ら資するところがない。なぜなら知恵は言葉の飾りにではなく、心と思慮のうちにあるからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 35.6

6

Quod si et physica supervacua est, et haec logica; in ethica vero, quae sola necessaria est, philosophi erraverunt, qui summum bonum nullo modo invenire potuerunt.

PL 6, 1043B

自然学も無用であり、この論理学もまた無用であるとすれば、ただ一つ必要な倫理学において、哲学者たちは誤り、至高の善をどうしても見出すことができなかったのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 35.7

7

Inanis igitur et inutilis omnis Philosophia reperitur, quae nec rationem hominis comprehendere, nec officium potuit munusque complere.

PL 6, 1043C

したがって哲学のすべてが空しく無益であることが知られる。人間の理を把握することも、その務めと使命を果たすこともできなかったからである。